Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 10, 31 ) Septem tonitrua locuta uoces suas: spiritus septiformis uirtutis per prophetas protestatus omnia futura uoce illius in saeculo testimonium reddidit. sed quia dicit se scripturum fuisse, quanta tonitrua locuta fuissent, id est, quaecumque in ueteri testamento erant obscure praedicata, uetatur scribere, sed requirere et relinquere. quia erat apostolus, non oportebat gratiam sequentis gradus in primo uiro collocari, quia tempus iam prope est. apostoli enim uirtutibus signis portentis magnalibus factis uicerunt incredulitatem. post illos iam fide confirmatis ecclesiis datum solatium propheticarum scripturarum [fol. 13v] interpretandarum, quos interpretes prophetas dixit. ait enim apostolus: et posuit quidem in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores et reliqua. et alio loco ait: prophetae duo uel tres dicant et ceteri aestiment. et dicit: omnis [*]( 6 cf. Apoc. 10, 4 11 Apoc. 1, 3 et 22, 10 15 I Cor. 12, 28 17 I Cor. 14, 29 18 I Cor. 11, 5 ) [*](4 spiritum A 5 protestatos A 1 quemcuinque A 10 sequentis gradus id est prophetarum; in primo uiro id est in apostolo, quia seeundum I Cor. 12, 28 primum locum tenent in ecclesia apostoli, secundum prophetae 12 portentis scripsi, potentibus A 13 confirmatos A ecclesiis] et legis A 15 apostolus] Paulus add. A in marg. 16 ecclesiam A )

91
92
mulier orans aut prophetans non uelato capite deturpat caput suum. cum autem dicat: prophetae duo uel tres dicant, ceteri aestiment, non de catholica prophetia dicit inaudita et incognita, sed iam praedicata; aestiment autem, utrumne interpretatio cum testimoniis congruat dictionis propheticae. constat ergo hoc Iohanni non fuisse necessarium superiori uirtute armato, cum corpus Christi sit ecclesia suis membris ornatum et suo loco respondere debeat.