Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*](1, 16 a ) Septem stellae in dexteram. diximus, quia spiritus sanctus septiformis uirtutis datus est in potestatem eius a patre, sicut Petrus ad Iudeos exclamauit: dextera igitur dei exaltatus acceptum a patre spiritum effudit, hunc quem uidistis et audistis. sed et donum baptista anticipauerat discipulis suis dicendo: non enim de mensura dat spiritum. pater amat filium et omnia dedit in manu eius. istae sunt septem stellae.