Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 1, 15 b ) Vox eius tamquam uox aquarum multarum. aquae] multae populi esse intelleguntur, sed et donum baptismi, quod [*]( 2 Mattli. 17, 26 6 Ps. 61, 12 13 Ioh. 12, 48 15 II Thess. 2, 8 ) [*]( deus 6 (Joinjnns A 7 audiuhv.:, A 8 liaec ergo .. I. 10 nominatur om. Ilierotnjmus 9 denarii aut scripsi, denaria ut Aaa. 12 uos ego ao. 14 in nouissima] aliter in nouissimo Am2 in mg. clextro 19 sed ^ do- num A )

25
26
[*]( 1, 15 a ) emisit praecepto per apostolos diffundi I ad salutem hominum. I pedes eius similes aurichalco tamquam in fornace I conflatos. apostolos dicit, quia per passionem conflati praedicauerunt uerbum eius; per quos enim ambulat praedicatio, merito pedes nominantur. unde propheta anticipauit dicendo: adoremus, ubi steterunt pedes eius, quoniam ubi illi primi steterunt et ecclesiam confirmauerunt, id est Iudeam, ibi omnes sancti conuenturi sunt et deum suum adoraturi.