Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Dum haec et his similia pontifex dei dixisset, sceleratus tyrannus hoc ei mandasse perhibetur: cuade ad episcopos nostros, et quod tibi dixerint sequere, quia ipsi huius rei habere noscuntur per omnia potestatem\'. Sed neque Antonium haec res ab insania potuit reuocare, sciens se magis impio regi ob [*]( 1 affictionis ioommoda W 2 secnritate BPF sucuritatem Cl I creaconus β 3 mizetanae Wb mixatiane a quizenais § qaitensis F reppertns PR 4 patrescenti βF 5 habetdeus a ut solet iam om. a 7 trinitatis WPblRF 10 bellum b 11 pronectis afiF quos] quod BVlW 12 religastis BVCI religatie W relegatis PbxBF dicatis W dominicatis P1RF 13 pri- , natis MPblBF 14 contemp(tep P)nitis PblR 0 tempora] cf. Cic. in Cat. I, 1, 2 16 tenes PblRF fidef imbra B et V1 fidei imbrã V* fidei umbrA CMs 18 saltim ML 20 hae P I is F 21 peribetur b 22 regi W habere huius rei (regi b) cognoscuntur (IF 23 omnS PBF 24 magis om. aI impio regi ego (impio in imfio transiit wt in titulo Passioni praefixo): imperio regi BVslPBF imperio regis rell. imperioso regi Halmiusimperio regio E. Ludwig )
(V, 17) Ea tempestate facta \'est incredibilis fames et coepit Africam totam una depopulatione uastare. Nullus tunc adfuit imber, nulla prorsus gutta de caelo profluxit: nec frustra, sed uero et iusto iudicio dei, ut ubi persequentibus Arrianis caenosi gurgitis aqua ignis et sulphuris bulliebat, indulgentiae caelestis, quae semper adfluenter aderat, pluuia negaretur. Lurida remanserat terrae facies omnis. Non uitis tegebatur aestate panpineis opacata uirgultis, non sata respersa uultus cespitum uiridabant, non olea semper uiridis foliisque repleta iucundis decoris sui consuetum tegmen habebat, non pomorum uirgulta maritante tellure gemmas produxerant florum, postea fructus, ut adsolent, editurae.