Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(V, 15) Et quia superius de uiolentia inmanitatis eorum breuiter diximus, hanc plurimi metuentes alii se in speluncis, alii in desertis locis uiri uel feminae nullo sibi conscio sese claudebant, et ibidem nulla succurrente sustentatione ciborum fame uel frigore uicti contritum et contribulatum spiritum [*]( 1 coniunx CWaLb et] en aLb; in C & eras. est 3 esset BY C1817 mandaturque W mulier P 8 iam om. W impio P 9 ait V2 atque C2 10 et ego] ego ϕ Wab2 et ducta b1 12 fecerant BVC181L dixerant C 13 oram (horam o) Co L: om. a 14 proximam CaL 15 prodite P gratia ab misericordia aa ei P 16 gloriari mss praeter BV1 17 quod tibi V1 21 ibi Ws* 22 eretici b et om. a tetecti C1 detectim b\' 26 nnllos ibi BV1 27 succnrrentes BVl sustentatiotione sic V ) [*]( VII. ) [*]( 7 )

98
exalabant, inter haec adflictionis incommoda inuiolatae seeam fidei securitatem portantes. Sic enim Cresconius presbyter Mizeitanae ciuitatis in spelunca Ziquensis montis repertus est, putrescente iam solntus cadauere.

(V, 16) Et quia de sancto Habetdeum praefati iam sumus, pergit tunc ad Carthaginem, adire censuit nefarium regem, ot conscientiam suam, quam semper familiarem trinitas habuit et amicam, etiam hominibus faceret manifestam; nec eum retinere potuit Antonius propter uerecundiam suam. Offert impiissimo regi libellum in hac similitudine uerborum: \'Quid quaeso iam cum proiectis habetis? quid cum eis, quos exilio relegastis, cotidie dimicatis ? Abstulistis substantiam, ecclesiis, patria domibusque priuastis; sola anima remansit, quam captiuare contenditis.s o tempora, o mores! uniuersus haec mundus intellegit et ipse qui persequitur uidet. Si fides dicitur quam tenetis, quid uerae fidei membra tantis persecutionibus agitatis? quid uobis cum exilio nostro, quid uobis cum egenis in saeculo, quorum est uita semper in Christo P Liceat saltem gaudere consortio bestiarum eis, quos abiecistis a facie omnium populoram.