Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(V, 8) Tunc igitur et quaedam uxor cuiusdam cellaritae regis, nomine Dagila, quae temporibus Geiserici multotiens iam confessor extiterat, matrona nobilis ae delicata, flagellis et fustibus omnino debilitata exilio arido et inuio relegatur, ubi nullus hominum forte consolationis gratia ueniendi haberet accessum, relinquens cum gaudio domum, maritum simul et filios. Cui postea oblatum esse dicitur, ut in miiiori heremo translata frueretur, si uellet, solacio sociorum, Illa uero [*]( 2 susspendio W spatulis a β capud C 3 dimeroum WL 4 iopalsione WPb manum W 5 pendentes Wt* 6 disruptis WaPb1R 7 celebri P 8 confraotib: BV1C1 rediderant b 9 palulu V1 10 anium β 11 caraam BVl 12 carthagini p 18 et ut] ut et £ tyrrannus W 14: in illis] illis β 1& est ad palatium ascendeado (ascendo V1C1) et de. scendendo (descendo V1C1) ϕ 16 denscendendo P descendo bR ipsius om. a rei puplice P 17 in om. Wβ nostris BVC1 Msl fecem mss 19 daliga ϕ dagilu W dagilium qui 0 20 confersor B conuersor V1O1 e converse restiterat C2 21 debelitata et relegata a religatur W 23 et] ac a 24 filium β oblitum BV1C1 (cf.Roenseh 296) in om. W 26 fueretur W ingenM BV1C1 ingens retl. )

89
ingentem sibi adesse credens gaudium, ubi nullum humanum esse consolantis affectum, ne fieret supplicauit.

(V, 9) Tunc etiam Eugenio pastore iam in exilio constituto et uniuersus clerus ecclesiae Carthaginis, caede mediaque maceratus, fere quingenti uel amplius, inter quos quam plurimi erant lectores infantuli. gaudentes in domino procul exilio crudeli traduntur. Sed libertatem tunc, dum media urbe caederentur, Murittae diaconi ceteris liberiorem tacere non debeo. Fuit quidam Elpidoforus nomine nimium crudelis et ferus, cui fuerat delegatum membra confessorum Christi suppliciis grassantibus laniare. Hic enim dudum fuerat aput nos in ecclesia Fausti baptizatus, quem uenerabilis Muritta diaconus de alueo fontis susceperat generatum. Post uero dum apostataret, tantae extitit feritatis aduersus ecclesiam dei, ut superior omnibus exsecutor persecutionis fuisset inuentus. Quid multa?

Dum primo presbyteri suppliciis macerandi ordine citarentur, post archidiaconum Salutarem artatur poenis memoratus Muritta; fuit enim secundus in officio ministrorum. Qui cum Elpidoforo sedente et fremente honorabilis senior coepisset extendi, priusquam exueretur, clam forte nescientibus cunctis illa, quibus eum suscipiens de fonte dudum texerat, sabana baiulabat. \' Quibus uentilatis simulque in ostensione cunctorum extentis in his uerbis totam ad fletum et lacrimas commouisse dicitur ciuitatem: