Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Quae cum regi innotuisset, comitem quendam cum iracundia dirigens praeoepit, ut in medio foro, congregata illuc omni prouincia, linguas eis et manus dextras radicitus abscidisset. Quod cum factum fuisset, spiritu sancto praestante ita loquuti sunt et loquuntur, quomodo antea loquebantur. Sed si quis incredulus esse uoluerit, pergat nunc Constantinopolim, et ibi reperiet unum de illis, subdiaconem Reparatum, sermones politos sine ulla offensione loquentem; ob quam causam uenerabilis nimium in palatio Zenonis imperatoris habetur, et praecipue regina mira eum reuerentia ueneratur.
(V, 7) Sed quis congruo sermone possit exsequi aut coaceluare diuersitates poenarum, quas ex iussu regis sui etiam ipsi Uuandali in suos homines exercuerunt ? In ipsa quoque quae gesta sunt Carthagine si nitatur scriptor singillatim astruere etiam sine ornatu sermonis, nec ipsa nomina tormentorum poterit edicere. Quae res hodieque posita in promptu demonstrat. Alios sine manibus, alios sine oculis, alios absque [*]( 2 nauali de] ualide β de om. a ispaniam W ad Hispaniam om. BVCMs1L confugiunt CMs confugit aLb 3 quia dictum VlClP quia ductum C* 6 miniateria a 7 celebrare congregati VC1Ms 8 carthagini αβ 9 innotuissent V2C28αβ 10 omne BV1C1 omnia PR 11 ei a dexteras qp abaidisset W Quod cum factum fuisaet] et (sic) β 12 loquuti BV: locuti rell. 13 locuntur CMsaLQ 14 uoluerint W reperiet MaLbI: repperiet rell. 15 subdiaconum β polytoa W 19 exequi ϕ WaLP1b coaceruate C 20 iussa P 22 quae om. BVClM scripto acriptor (sic) W 23 nomin// P 24 dicere β promtu BWLP 25 demonstratur Ms manibus aliis B VC abque W\' )
Sed qui hoc fabulosum putat, Uranium Zenonis legatum interroget, cuius praesentia praecipue gesta sunt, illa scilicet causa, quia ueniens Carthaginem sese pro defensione ecclesiarum catholicarum uenisse iactabat. Et ut illi ostenderet tyrannus neminem formidare, in illis plateis uel uicis pluriores tortores et crudeliores statuit, in quibus legatis moris est ascendendo ad palatium et descendendo transire: ad obprobrium uidelicet ipsius rei publicae et in nostri iam deficientis temporis faecem.