Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(III, 12) Ut autem adhuc magis magisque sanctus spiritus cum patre et filio una diuinitas in creandis rebus omnibus demonstretur, habes creatorem spiritum sanctum in libro Iob: spiritus, inquit, diuinus eat qui fecit me, et spiritus omnipotentis quidocet me. Et Dauid dicit: emitte spiritum tuum et creabuntur, et renouabis faciem terrae. Si renouatio et recreatio per spiritum erit, sine dubio et principium creationis sine spiritu non fuit. Post creationem igitur ostendamus, quia uiuificat etiam spiritus sanctus, sicut pater et filius. Equidem de persona patris refert apostolus: testor in conspectu dei, qui uiuificat omnia. Uitam uero dat Christus: oues, inquit, meae uocem meam audiunt, et ego uitam aeternam do illis. Uiuificamur uero ab spiritu sancto ipso dicente domino: spiritus est qui uiuificat. Ecce una uiuificatio patris et filii et spiritus sancti aperte monstrata est.