Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Unde nullus ambiguitatis relinquitur locus, quin dareat spiritum sanctum et deum esse et suae uoluntatis auctorem, qui cuncta operari et secundum propriae uoluntatis arbitrium diuinae dispensationis dona largiri apertissime demonstratur; quia ubi uoluntaria gratiarum distributio praedicatur, non potest uideri condicio seruitutis: in creatura enim seruitus intellegenda est, in trinitate uero dominatio ac libertas. Et ut adhuc luce clarius unius diuinitatis esse cum patre et filio spiritum sanctum doceamus, Iohannis euangelistae testimonio conprobatur. Ait namque: tres sunt qui testimonium perhibent iD caelo, pater, uerbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Numquid ait: Ctres in differentiae qualitate seiuncti aut quibuslibet diuersitatum gradibus longo separationis interuallo diuisi?\' sed tres, inquit, unum sunt. [*]( 2 I Cor. 12, 4—6. 9 I Cor. 12, 11. 20 I Ioh. 5, 7. ) [*]( 1 producamus b 2 autem on. Ms dominationum W snnt donationum ϕ 3 et] e W , ministrationum Βϕ Wa minitterionun A mysteriorum 0 6 diusisionum a 9 intalit om. a 11 nulnus BV1C1 nallins C1β ambiguitas P qaiin clareat et A .. 14 dininte b . 17 intenligenda P. domiDatio intelligenda est acW ac] an B V 18 en W 19 et spiri- . tum bA iohannes BV1 testimonia.. PM 20 namque] enim Ms . 21 perhibent] dant W uerbum] et fili.. 0 22 sanctus om. Å bii BVCab i W ii P nnnquid aP 93 i* differentiae qualitate uel indifferenti aequaliMte BW MaLβΑ indiferenti (as syll. in V eras.) aequalitate VCs 24 longe b .. seperationis Ma 25. inquid Cs1 . )

61