Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Et quia contra hanc catholicam uel apostolicam fidem exorta heresis nouitatem quandam induxerat, adserens filium non de patris substantia genitum, sed ex nullis extantibus id est ex nihilo substitisse, ad hanc impietatis professionem, quae contra fidem emerserat, refellendam et penitus abolendam omousion sermo Graecus positus est, quod interpretatur unius substantiae uel essentiae, significans filium non ex nullis extantibus nec ex alia substantia, sed de patre natum esse. Qui ergo putat omousion auferendum, ex nihilo uult adserere filium extitisse. Sed si ex nihilo non est, ex patre sine dubio est et recte omousion, id est unius cum patre substantiae, filius est.