Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(III, 1) Regali imperio fidei catholicae, quam tenemus, praecipimur reddere rationem; ideoque adgredimur pro nostrarum uirium mediocritate, diuino fulti adiutorio, quod credimus uel praedicamus, breuiter intimare. Primum igitur de unitate substantiae patris et filii, quod Graeci omousion dicunt, exponendum nobis esse cognoscimus. Patrem ergo et filium et spiritum sanctum ita in unitate deitatis profitemur, ut et patrem in sua proprietatis persona subsistere et filium nihilominus in propria extare persona atque spiritum sanctum personae suae proprietatem retinere fideli confessione fateamur, non eundem asserentes patrem quem filium neque filium confitentes qui pater sit aut spiritus sanctus, neque ita spiritum 20 sanctum accipimus ut aut pater sit aut filius: sed ingenitum [*]( 1 manifesto WMSβ excusari a 5 coascripserunt 0 7 tenemus. Explicit liber II (om. Msβ). Incipit liber fidei catholicae (fidei catholicae liber VCs) BVCWsaβ. Liber incipit fidei catkolicae M ) [*](A — lectiones codicis Landunensis 113 s. IX, ab Halmio coUati. Incipit libellus episcoporum catholicorum ad hunericum regem uuandalorum datum A 9 tenemur BY 11 auxilio A quae Å 12 leuiter Pb 13 homousion Å semper et ahic omousyon W 14 cognoscimur Å 16 proprietate pereonae β nihil hominus Wb 17 excitare VCl 18 proprietate C2 retineri BVCs 19 asserentes mei: adserentes Halmius neque filiumJ neque eundem filium Å 20 qui] quia PR sit om. A ita om. β )

47
patrem et de patre genitum filium et de patre procedentem spiritum sanctum unius credimus esse substantiae uel essentiae, quia ingeniti patris et geniti filii et procedentis spiritus sancti . una est deitas, tres uero personarum proprietates.