Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(II, 16) Ille autem, qui nectabat dolos, audire noluit rationem, agens argumentationibus crebris, ut quoscumque episcoporum audierat eruditos, uariis insectationibus agitaret. Iam ad exilium Uibianensem Secundianum inpositis CL fustibus miserat episcopum, nec non et Sufetulensem Praesidium, uirum satis acutum. Tunc et uenerabiles Mansuetum, Germanum, Fusculum et multos alios fustigauit.

Dum haec geruntur, imperat ut cum nostrae religionis illorum mensam nullus communem haberet neque cum catholicis omnino uescerentur. Quae res non ipsis aliquod praestitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum. Nam si sermo eorum, dicente apostolo. sicut cancer consueuit serpere, quanto magis communis mensa ciborum poterit inquinare, cum dicat idem apostolus cum nefariis nec cibum habere communem.

(II, 17) Sed cum ignis iam persecutionis accenderetur et flamma infestantis ubique regis arderet, ostendit deus noster quoddam miraculum per seruum suum fidelem Eugenium. quod praeterire non debeo. Fuit in eadem ciuitate id est Carthagine quidam caecus ciuis ciuitatique notissimus, nomine Felix. Hic uisitatur a domino diciturque ei nocte per uisum, dies enim Epifaniorum inlucescebat: \'surge, uade ad seruum meum Eugenium episcopum, et dices ei, quia ego te ad illum direxi. Et illa hora, qua benedicit fontem, ut baptizentur [*]( 18 n Tim. 2, 17. 16 I Cor. 5, 11. ) [*]( 1 calumniam β 3 nectobat VC nectebat WMsaP2 fort. recte 5 insectionibus W 6 uibionensem M uibianense a uiuianensem 0 Secundianum ego: cf. Not. prou. Byz. 72: secnndi (secundo b) donationum (donatianum Wβ) mss 7 sufeculensem W fusetulensem a suffetulensem b satis om. β 8 tum Ms 9 gerentur VCl agerentur Ms 10 cum om. WMsβ religio PB religione b religionis x. uiris (sic) a mensa nullum β 15 potuit β 16 nes P ne b tx eorr. 19 eugenium om. 0 21 ciuis eiuitatique] cuius (huius b) ciuitati 0 23 epiphaniae Ms inlucesscebat VCl illuscescebat a lucescebat β uade] et uade M β 25 benedicet aP2b )

43
accedentes ad fidem, continget ocalos twos; aperientur et uidebis lumen.

Qui tali uisitstaone eommonitus, putans se, quomodo adsolet, deludi per somnium, surgere noluit caecus; sed cum iterum nergeretur in somnos, similiter ut ad Eugenium perderet compellitur. Rursus neglegit tertioque festinanter et gTauiter increpatur. Excitat puerum, qui ei solitus erat manum porrigere, pergit ueloci agilitate ad Fausti basilicam, orat ueniens cum ingentibus lacrimis, suggerit cuidam diacono, nomine Peregrino, ut eum episcopo nuntiaret, indicans se habere aliquod secreti genus intimandum.

Audiens episcopus iussit nominem introire; iam enim ob celebritatem festinitatis hymni nocturni per totam ecclesiam canente populo concrepabant. Indicat caecus antistiti ordinem uisitationis Buaesuae dicitque illi: cnon te dimittam, nisi mihi, sicut a domino iussus es, reddideris oculos meos\'. Cui Eugenius sanctus: \'recede a me, frater; peccator sum et indignus et super omnes homines delinquens, utpote qui et in haec tempora seruatus sum.

Ille autem tenens genua eius aliud non dicebat nisi illud quod iam dixerat: \'sicut iussum est, redde mihi oculos meos\'. Adtendens quque Eugeoius in uerecundam credulitatem, et quia iam tempus urguebat, pergit cum eo metante officio clericorum ad fontem. Ubi fixis genibus cum ingenti gemitu, pulsans singultibus caelum, crispantem benedixit alueum fontis; et cum conpleta surrexisset oratione, ita caeco respondit: \'iam 25 tibi dixi, frater Felix, peccator ego homo sum; sed qui te uisitare dignatus est, praestet tibi secundum fidem tuam et aperiat oculos tuos\'. Simulque uexillo crucis consignans oculos [*](1 aperiantuT BVC1 ut aperiantur C* et aperientur Madb 2 qui cum tali n. c. est putat se β 8 noluit PR 4 urgeretur a 5 rursum β 6 impcatur M 7 uoloci a ad] a b et orat b 9 aliquid β 10 iussit om. W 11 celebritatem W Msa celeritatem reD. 12 increpabant β 13 antisti PR 14 redderis b 15 sanctus eugenius a 16 dilinquena B1 17 qui et] qui a in hoc tempore β* 18 ienua P 20 in uerecundam Mommsenus: inuerecandam mss crudelitatem WP 21 metante] comitante Msa meditante W ctarioorum] Morum W 23 benedixi W alueum fontis] aculae (t. e. aquulae) fontem p 25 ego om. a 26 tibi] tibi dominus p )

44
eius, statim caecus uiaum domino reddente recepit. Quem secum, quousque uniuersi baptizarentur, ibi detinuit ob hoc, ne tanto miraculo populus excitatus uirum contereret, qui receperat lumen.

Fit postea manifestum ecclesiae uniuersae. Procedit ad altare cum Eugenio, sicut moris eet, qui fuerat caecus, suae salutis oblationem domino redditurus; quam episcopus accipiens altari imposuit. Fit strepitus gaudio metante inreuocabilis populorum. Statim nuntius pergit ad tyrannum; I rapitur Felix, inquiritur ab eo quid factum sit qualiterque I receperit lumen. Dicit illi ex ordine totum dicuntque Arrianorum episcopi: choc Eugenius per maleficia fecit). Et quia oppressi confusione lumen non poterant nubilare, eo quod Felix uniuersae ciuitati manifestus esset et notus, tamen uole* bant eum, si fas esset, necare, quomodo Iudaei sascitatam I Lazarum cupiebant occidere.

(II, 18) Adpropinquabat iam futurus dies ille calumniosus [*](a. 484 ) Kalendarum Februariarum ab eodem statutus. Conueniunt non solum uniuersae Africae, uerum etiam insularum multarum episcopi, afflictione et maerore confecti. Fit silentium diebus i multis, quousque peritos quosque et doctissimos uiros exinde. separaret calumniis adpositis enecandos. Nam unum ex ipso choro doctorum, nomine Laetum, strenuum atque doctissimum uirum, post diuturnos carceris squalores inoendio concremauit,! aestimans tali exemplo timorem incutiens reliquos elisurum.

Tandem uenitur ad disputationis conflictum, ad locum scilicet quem delegerant aduersarii. Uitantes igitur nostri uociferationis tumultus, ne forte postmodum Arriani dicerent, quod eos [*]( 2 caecum ob hoc tanto m. p. e. comprimere uiram qui r. Lj coeperunt β 3 popalos BV 7 stari W inposnit CP metante] comitante Ms faciente a 9 rapitus V quit Wj\' 10 reperit W ille fi 12 oppreasione confuBi - potuerunt 0 14 necere P1 17 kalandarum W 18 insnlara W 19 rI flictione VC affecti a 20 qui usque P 21 necaados β* 22 letum Mb 23 diutunoa VC1 diutinos C* ecalores b 24 timore BV aestimans quod tali e. t. excuteret reliquiis elesurum (reliquisse lesurum b) 0 25 silicet P 26 nostrae fi 27 tamultua] stimulis a )

45
nostrorum oppresserit multitudo, deligunt de se nostri, qui pro omnibus responderent, decem. Conlocat sibi Cyrila cum suis satellibus in loco excelso superbissimum thronum adstantibus nostris, dixeruntque nostri episcopi: cilla est semper grata collatio, ubi superba non dominatur elatio, sed ex consensu communi uenitur, ut cognitoribus discernentibus, partibus agentibus, quod uerum est agnoscatur: nunc qui erit cognitor, qui examinator, ut libra iustitiae aut bene prolata confirmet aut praue adsumpta refellat1 ?

Et cum talia et alia dicerentur, notarius regis respondit: cpatriaroha Cyrila dixit aliquos\'. Superbe et illicite sibi nomen usurpatum nostri detestantes dixerunt: legatur nobis quo concedente istud sibi nomen Cyrila adsumpsit\'. Et exinde strepitum concitantes calumniari aduersarii coeperunt. Et quia hoc nostri petierant, ut saltem, si examinare non licebat prudenti multitudini, uel exspectare liceret, iubentur uniuersi filii catholicae ecclesiae qui aderant centenis fustibus tundi. Tunc clamare coepit beatus Eugenius: \'uideat deus uim quam patimur, cognoscat afflictionem persecutionum, quam a persecutoribus sustinemus\'.

Conuersique nostri Cyrilae dixerunt: \'propone quod disponis). Cyrila dixit: \'nescio Latine*. Nostri episcopi dixerunt: \'semper te Latine [*]( 1 nostr. oppr. mult.] aliquis nostrorum oppresserit β diligunt P1R 2 colocat V cyrilla C\'a cirilla M cirila b 3 satellibus BVC (Commodian. Inetr. II, 12,14): satellitibus rell. colo W aaatantibus C 4 ille b1 illo Pb\'R est om. W grata collatio] tracta collocutio p 5 elatio] potestatis elatio β 7 nunc] nunc autem β* 8 ut] uel VC\' qui C2 libram ϕβ prolatam ϕ 9 praue L: prauam Btpa praua W probra 0 adsumptam BVC assumptam Msa assumpta Lβ 10 cirila C cyrilla Ma: om. P aliquos ... dixerunt om. BVC1MsL: Ad hec a nostris dictum est C2 dixit legatur nobis. Quo concedente istud sibi nomen cyrila adsumpsit. Qd superbum et illicitum sibi nomen nsurpat. nostri detestati dizerunt. Et exinde et rel. sic W aliquis a b 11 detestantes o: destantes b destanti PR 12 legat C 13 cyrilla Ma cyrila nomen β et om. ϕ 14 aduersario PR 15 expectare mss praeter B 16 adherant catenis P 18 afflictionem persecutionum scripsi; ef. Indic. III \'synonymorum coaceruatio\': afftictionem persecutionem a afflict. persecutionis W afflictionem p 20 cyrillae et cyrilla Ma 21 dixernnt episcopi β te om. b )

46
esse locutum manifesto nouimus; modo excusare non debes. praesertim quia tu huius rei incendium suscitasti\'. Et uidens catholicos episcopos ad conflictum magis fuisse paratos, omnino audientiam diuersis cauillationibus declinauit Quod ante nostri praeuidentes libellum de fide conscripserant satis decenter auffioienterque conscriptum, dicentes: csi nostram fidem cognoscere desideratis. haec est ueritas quam tenemus\'.

[*](LIBER FIDEI CATHOLICAE. )