Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Item alius ait: Stabat quidam praecelsus super montem, qui Ziquensis dicitur, et clamabat dextra laeuaque: migrate, migrate. Alius conspicit rugiente caelo atque turbato sulphureas nubes, quae ingentes coeperunt lapidesiaculari: qui lapides dum cecidissent in terram, plus accendebantur et maioribus flammis ardebant, atque intrantes in penetralio domorum quos inuenerant incendebant. Qui autem uidit, ait, cum se in quodam cubiculo abscondisset, miseratione diuina ad eum flamma non potuit peruenire; reor ut illud propheticum conpleretur: claude ostium tuum et absconde te pusillum aliquantulum, donec transeat ira dei.