Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Item alius uidit aream triticeam uentilationi paratam, granis adbuc uentilatoris iudicio necdum a palea separatis. Et dum ingentis massae, licet confusae, magnitudinem miraretur, subito ecce turbo ueniens tempestatis soniuago flatu coepit aduentum suum surgente puluere demonstrare; cuius impetu palea illa omnis omnino uolauit remanentibus granis. Post haec uenit quidam procerus splendido uultu habituque nitido fulgens, et coepit grana uacua macilenta atque simulagini reproba purgando proicere. Quae diu examinans uix magnitudinem illius massae, licet probatae, ad aceruum tamen perduxit exiguum.