Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Sed et multos ei Geisericus pater moriens sacramento interposito commendauerat, quos ille inmemor fidei et sacra-menti uiolator diuersis poenis et incendiis trucidauit. Nam Heldicam quondam, quem pater eius praepositum fecerat regni, iam annosum atque ueteranum, cum dedecore capite detruncauit, eiusque uxorem cum alia, nomine Teucharia, in medio ciuitatis incendit. Quarum corpora per uicus et plateas trahi mandauit, quae tota die iacentia rogatus a suis episcopis uix uespere sepeliri concessit. Gamuth namque Heldicae fratrem, quia ad ecclesiam eorum confugerat, occidere non potuit; quem tamen in loco latrinarum obsceno conclusit temporeque multo eum ibi degere statuit. Postea.