Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

\' Tunc et Gentunis maiorem filium, nomine Godagis, cum uxore absque solacio seruuli ant ancillae crudeli exilio delegauit, fratrem uero Theodericum post occisionem uxoris et filii nudum atque destitutum similiter exulauit; post cuius mortem filium qui supererat infantulum duasque filias eius adultas inpositas asinis longius affligendo proiecit. Sed et comites quam plurimos et nobiles gentis suae obiectionibus falsis insectans, ob hoc quod germano fauerent, alios incendit, alios iugulauit, imitator existens Geiserici patris, qui sui fratris uxori ligato pondere lapidum in Ansaga fluuium Cirtensem famosum iactando demersit, et post necem matris etiam filios interfecit.