Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Sciscitante igitur barbaro inquisitionibus et muneribus crebris, quod gestum erat celari non potuit. Inueniens itaque iam non sua sed Christi mancipia, conicit uinculis et uariis [*]( 1 quaedam conserua eorum p corpori W 2 marturianu W armisfactor b armificator rp 3 acceptusuidebatur o aeceptua... dominabatur om. W 5 famulos si...sociaret 1Ws2ab marturianum W 6 sociat Msl adulescentularum ΒϕL 7 Maxima namque] maximaque PblR maxima uero M 8 ad BY (III, 47) 10 cd iuge B, con s. I. addit. a m. 2 ut uid. 11 nubitare PblB 12 ergo V\'C 13 sortiri WstaLp 16 dum a 18 commertio PR conmertia b 20 quod] quem WC2Ms2aL haberent post communem habet a 21 fratribua tribus W 22 noctS W tabracęno VC 24 haut] sic BVMsa 27 uiculis W uanis a )

15
tormentis dei famulos insectatur, agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur, sed quod grauius est, per rebaptizationis caenum fidei suae ornamenta turparent. Peruenit hoc ipsum usque ad notitiam Geiserici: decernit rex, ut tamdiu inplacabilis ferus seruos affligeret, quamdiu illius succumberent uoluntati. Iubet in modum serrarum fustes robustos ueluti palmatos cum stirpibus fieri, qui quatientibus tergis non solum ossa confringerent, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanerent.