Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Ita factum est domino procurante, ut oboediens uirgini etiam adulescens suam animam lucra-retur. Nesciente igitur Uuandalo spiritalis secreti commercium, conpunctus atque mutatus Martinianus etiam suis fratribus persuasit, ut thesaurum, quod inuenerat, haberent utpote germani communem. Conuersus itaque cum tribus fratribus suis, dei quoque puella comitante, nocte clam egredientes Tabraceno monasterio, cui praeerat tunc nobilis pastor Andreas, sociantur. Illa uero haut procul monasterium incoluit puellarum.