Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Virtus trina deus: qui primum semine nullo
- Corpora dans rebus, dum res existere cogit,
- Iam nostrum effecit munus, quod solus habebat.
- Vtq; istum faceret diues Sapientia mundum
- Cuncta simul genuit: sed posthaec semina rerum
- Ornauit superinductis informia formis.
- Temporaq; in seriem bene cdditus ordo redegit.
- Nam non, sacrilegi sensit quod lingua furoris,
- Casus mentis inops dum nescia semina voluuit.
- Tam prudens contorsit opus: nec dicere factum
- Ante aeuum fas est, quia tempore nata mouetur.
- Nec porro eternum mundum, superisq; coquum
- Credere fas stabilem semper tenuisse vigorem:
- Na quod corporibus constat coepisse fatendu est.
- Corpus enim quod plaga terit, quod tpa soluunt,
- Atq; abolent ipso qui tendit in vltima fine,
- Principium ostendit : quod quae sortita probatur,
- Aut facta haec credi par est, aut nata putari. 1) [*]( 1) om. UU. 83-36. )
- Factu igitur costat mundu, quod quisq; subactus
- Annuit, & vero conuictus dogmate credit,
442