Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et quia te dignum placuit tibi, primus ut esses
  2. inuentor mortis, poena moriere cruenta
  3. [*]( 472 sq.] cf. Ouid. Met. I, 180, Uerg. Aen. VIIII, 106. X, 115. 473] Uerg. Aen. VIII, 193 uasto .. recessu. )[*]( 463 Disperare *clementia (m in j\'as. ex s; scripserat librarius aecles) 464 mihi G mi s. u. 466 sis G sit 469 ne G nec 470 Iaesa mittem (t pr. del. m2) donatio G dominatio 471 excusa (ss supra s m3) 473 intremit M Intremet recensus (ce in ras. m2, fuisse uidetur &; s supra n m3) 474 *tartara 477 hl*sta (x eras.?) 478 toto (o alt. ex a m2) 480 qui G quae; an quia? 483 paene mensura (ra s. u. w1; u ex a m2) 484 hominis (e supra i alt. m3) 485 solo G sola 486 fecisti M Fecisse 487 edes G edis. )
    382
  4. humanique odium generis specialiter armans
  5. in genus omne tuum saeuis inbute uenenis,
  6. ut perimare magis, semper timeare iubebo.
  7. atque huius, prima gaudes quam fraude subactam, [*]( Gen. 8, 15 )
  8. inferior pedibus degens et pectore pronus
  9. extremis tantum sic insidiabere plantis,
  10. ut capiti trepidans etiam uestigia figat.\'
  11. dixit et exanguem sic est exorsus in Euam: [*]( Gen. S, 16 )
  12. \'at tu quae minimum solam te perdere fructum
  13. esse putans sceleris, misero iam mente nocendi
  14. insidiata uiro dominataque crimine tanto es,
  15. praebebis famulare iugum subiectaque duri
  16. arbitrium sensura uiri patiere labores
  17. casibus assiduis, ut, coeptum quae prior ausa es
  18. multiplicare nefas, multis uersere periclis,
  19. et pariens crebris adeo torquebere natis,
  20. ut quos mortales faciet tua culpa creari,
  21. mortis nonnumquam lacerae sint causa parenti.\'