Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognouerit - hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea - et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in [*]( 7] Gen. 3, 19. 19] cf. Gen. 3, 21. 22] Gen. 2, 23. ) [*]( 1 non quia elephantus B, elephantus PMF 2 et deua nerne C 6 iam om. F 7 et caro PMF, caro Gel 8 reuocatur datum seelusi ut glossam interlinearem: concesserat auctor carnem quodammodo esse terram, sed abhinc quod dedit restringit: est ease cf. p. 114,10.11. 9 de mutatione scripsi: demutatione PMF 11 obsoletiore Gel: obsolentiore PMF 13 excausato F 14 dilutior PMF, ne dilutior B 15 laettnam signaui: atenim dssideratur 16 tractanerit MF, tractauit P uulgo 17 carni PMF, carnis Gel quando et quomodo FGel: quomodo et quando PM 21 feminae iam carne PMF, femina iam carnem C )
35
carnem. quando? cum factus est homo in animam uiuam de dei flatu, uaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem. sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. nam et si scriptum est: numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, et si apostolus: in testaceis, ait, uasculis, [tamen] et argilla homo, quia limus ante, et testa caro, quia ex limo per adflatus diuini uaporem. quam postea pelliciae tunicae, id est cutes superductae, uestierunt. usque adeo, si detraxeris cutem, nudaueris carnem. ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. hinc et apostolus circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmauit. haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. num es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, et unguentis pretiosissimis quibusque uasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae ferruginis gladiis uaginarum adaeques dignitatem, — deus uero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam uilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique damnauerit? collocauit autem — an
[*]( 1] cf. Gen. 2, 7. 7] Rom. 9, 20. 8] II Cor. 4, 7. 14] cf. CoL 2, 11. ) [*]( 2 uapore scilicet idoneo Lat, retorto quodammodo limo Bmg 5 fingere Gtl 7 et si scripsi: etsi PMF 8 et si scripsi: etsi PMF 9 tamen seclusi 10 uaporem, quam uulgo 15 adfirmauit PMF, confirmauit Gel 18 num scripsi: non PMF 19 acitycas PMF 21 oblaquees sed J23, oblaqueasaet PMFE1 22 <uinis item) et unguentis Gtl, quem sequuntur religui 24 perspectae MFBmg: perfectae P uulgo ferrDginis Bmg: ferruginei3 PMF, ferroginis C ) [*]( 3* ) 36
potius inseruit et inmiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit, utrumne caro animam an carnem anima circumferat, utrumne animae caro an anima pareat carni. sed etsi magis animam inuehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, uisu auditu gustu odoratu contactu? per quam diuina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, uel tacite praemisso? et sermo enim de organo carnis est. artes per carnem, studia ingenia per carnem, opera negotia officia per carnem, atque adeo totum uiuere animae carnis est, ut non uiuere animae (nil) aliud sit quam a carne diuertere. sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et uiuere. porro si uniuersa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. per quod utaris, cum eo utaris necesse est ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et coheres inuenitur. si temporalium, cur non et aeternorum?
Et haec quidem uelut de publica forma humanae condicionis suffragium carni procurauerim. uideamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae friuolae ac sordidae apud deum praerogatiua sit, etsi sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est cardo. de qua cum anima deo alligatur, ipsa est, quae efficit, ut anima alligari possit. scilicet caro abluitur, ut anima [*]( 8 pareat PMF, appareat Gel 4 etsi Gel: et PMF 10 fulta est (hI 15 nil add. JS3 18 eubiscent (alt.) Gel: iacent F, aabiaoeant PM utaris Lcum eo utaris., B, utaris PMF 23 suffragium MF, sufiragia P, (in) suffragiam Gel 27 est (prius) om. Gel 28 denique cum Urs alligatur F, alligitur PM, allegitur B vulgo 29 alligari F, alligi PM, allegi i2 uulgo scilicet Ufx: sed et PMF )
37
emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, at et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine Christi uescitur, ut et anima de deo saginetur. non possunt ergo separari in mercede quas opera coniungit. nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. uirginitas quoque et uiduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adolentur. age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia nictus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus meta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo uicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? ne illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit, hoc magis uincta quo absoluta!
Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae uiuacitatis animauit, quam incolatui fructui dominaturi totius suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque uestiuit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget, totiens dei? absit, absit, ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui uaginam, molitionis suae [*]( 8 instaurat Gel: instaaratur PMF 9 modesta Rs, modestia PMJlRI 10 adolentar Gel: adalentar Bmg, adolantur PMF, adulantur Rmg (probat Ertg) 15 lancinata R, lacinata PMF 17 monendo (в,ll. do in ras.) M, monente P (corr. m. 1) 22 quo FBmg, quod PM (sed d eras.) 25 dominatni om. F 26 aacramentis PM, de sacramentis F 28 resurgeret F 29 absit absit PMF, absit R )
38
reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. bonum deum nouimus: solum optimum a Christo eius addiscimus. qui, dilectionem mandans post suam in proximum, faciet et ipse quod praecepit. diliget carnem tot modis sibi proximam: etsi infirmam, sed uirtus in infirmitate perficitur: etsi imbecillam, sed medicum non desiderant nisi male habentes: etsi ingonestam, sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem: etsi perditam, sed ego, inquit, ueni, ut quod periit saluum faciam: etsi peccatricem, sed malo mihi, inquit, salutem peccatoris quam mortem: etsi damnatam, sed ego, inquit, percutiam et sanabo. quid ea exprobras carni, quae deum expectant, quae in deum sperant? honorantur ab illo quibus subuenit. ausim dicere: si haec carni non accidissent, benignitas gratia misericordia omnis uis dei benefica uacuisset.