Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno [*](8] cf. Matth. 19, 17; Luc. 18, 19. 4] cf. Matth. 22, 37. 6] II Cor. 12, 9. 7] Luc. 5, 81. 9] I Cor. 12, 23. 10] Luc. 19, 10. 11] Ez. 18, 23. 13] Deut 32, 39. 20] Es. 40, 6. 22] Gen. 6, 3. 24] Ioel 3, 1.. ) [*]( 3 uouimus solum, optimum Rig (sed optimus = bonus, pessimus = malus auctori sollemne est) 5 facit Bmg 14 signum interrogationis posui honorantur PMF, <quae) honorantur Gel 15 subuenit? ausim uulgo 17 uacuasset F, uacauisset Rmg 20 cum quando PMF, tum quando Patn, cum caro Big releuatur R, reuelatur PMF hoc om. Gel; nescio an inuertendus sit uerborum ordo, ut omnis caro foenum post Esaias collocetur 22 deus om. i23 )
39
stilo noris, quo carnem plerumque compungit. nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos, qui in carne sint, deo placere non posse, quia concupiscat aduersus spiritum, et si qua alia ita ponit, ut carnis non tam actus, sed substantia inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit, uerum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum uitiari uetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostro. itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam probarit.
Hucusque de praeconio carnis aduersus inimicos et nihilominus amicissimos eius. nemo enim tam carnaliter uiuit quam qui negant carnis resurrectionem. negantes enim poenam despiciunt et disciplinam. de quibus luculente et paracletus per prophetidem Priscam: carnes sunt, et carnem oderunt. quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an tantus sit, qui ualeat dilapsum et deuoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? an et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico naturae promulgarit? ne qui forte adhuc sciant deum nosse, [*](1] cf. Rom. 7, 18. 2] cf. Rom. 8, 8. 3] cf. Gal. 5, 17. 8] cf. Gal. 6, 17. 9] cf. I Cor. 3, 16-17. 10] cf. I Cor. 6, 15. cf. I Cor. 6, 20. ) [*]( 4 tam scripsi: tamen PMF 5 actus, sed substantia scripsi: substantia eed actas PMF 7 et om. 22s 11 ai om. F 15 (aliquando) probauit Pam (ac Vaticano nescio quo) probarit scripsi: probauit PMF 19 luculente PM, luculenter FR 25 exeptum F 27 promnlgarit JR3, promalgaret PMF, promulgauit JJrs et qui F sciant GB3, siciant PMFR1, nesciant Urs )
40
qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur, plane apud philosophos habes, qui mundum hunc (000) innatum infectumque defendant. sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse et deum nosti fidendo, quod tantum deus ualeat. nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subiacenti uolunt ab illo uniuersitatem dedicatam secundum philosophos. porro et si ita in uero haberet, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quae omnino non fuerant quo enim interest ex nihilo quid proferri an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario non nihil est fuisse. nunc etsi interest, tamen utrumque mihi adplaudit. siue enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum perductam exprimere de nihilo: siue de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam euocare de alio. et utique idoneus est reficere qui fecit: quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse, ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.
Aspice nunc ad ipsa quoque exempla diuinae potestatis. dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. sordent silent stupent cuncta, ubique iustitium est. [quies rerum] ita lux amissa. lugetur. et tamen rursus cum suo cultu cum t dote cum sole eadem et integra et tota uniuerso orbi [*]( 1 credatur? plane uulgo 2 non addidi 7 credere om. F de materia <de materia) potius Oehlerus 9 haberet scripsi: haberetur PMF 10 tamen PMF, tam B 13 fuerat M (n s. u.) 15 e contrario (e s. u.) M 17 nihil adplaudit F 18 perductam Urs: productam PMF, prodactam Oehlerus 19 modulatus FBhng (ex Hirsaugiensi) Bmg Gel: moderatus PM aliam Bmg 21 fecit: quanto Eng: fecit, quanto uulgo 22 reddidisse, ita Eng: reddidisse. ita uulgo 24 usque quaque (prtus que e. u. a m. 2) M 25 omni P (corr. R.) 26 quies rerum seclueit Big )
41
reuiuescit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, heres sibimet existens, donec et nox reuiuescat, cum suo et illa suggestu. redaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriuerat reuoluuntur hiemes et aestates, uerna et autumna cum suis uiribus moribus fructibus. quippe etiam terrae de caelo disciplina est: arbores uestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quam absumpta sint semina nec prius exhibere quam absumpta. mira ratio: de fraudatrice seruatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, uitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminauit, reuera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. semel dixerim: uniuersa conditio recidiua est. quodcumque conueneris, fuit; quodcumque amiseris, (erit.) nihil non iterum est; omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt cum desierint. ideo finiuntur, ut fiant; nihil deperit nisi in salutem. totus igitur hic ordo reuolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum. operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, uiribus praedicauit ante quam uocibus. praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim admittas, cum audieris quod ubique iam uideris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata . sunt, porro non homini nisi et carni, quale est, ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?
[*](3 illorum F 4 succeuaio Bmg Gel: suggestio PM, auggeato F, successio Eng 6 redonantur Bl 7 uerna Big: et uerna PMF 10 imponere neseio an corruptum 10 eadem quam M (eadem s. u. a m. 2), eadem quae FR uulgo, quam P (corr. B in mg. sec. Hirsaugieneem) 17 cognotterifl Bmg erit addidi 18 Lomnia incipiunt, cum deaierintj ideo finiuntur B, ideo finiuntur PMF 25 nec R, ne PMF dubitas P (corr. B) 26 quem B3, qui PMFB1 ) 42