De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praeualeant et [de] incertis certiora praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. (uae», inquiunt, \'qui non in hac carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam [*]( 20] cf. Eph. 4, 22; Col. 8, 9. 21] cf. Matth. 23, 27. ) [*]( 1 mortnum meum Gel: mortuam meam PMFC 4 mortuum B 7 si quid diuersa pars FB, si qua pars diuersa PM 9 praeualeatur F de seclugi (irrepsisse uidetur ex 54 2) 10 praescribatur F 14 mortem om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 15 discidium FGel: dissidium PM 17 ordinem uerborum inuerti: in errore iacuerit quam in sepulcro PMF 18 adita R2, addita PMFR1 19 morte M (in ras.) 22 cum eum in baptismate B, cum baptisma PMF 24 consuerunt PM, consueuerunt F ) [*]( 4* )

52
hoc sentiunt: uae, qui non, dum in hac carne est, cognouerit arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte detineat.

Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae, quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes. si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuhelem, nobiscum deum, [Iesum] non oblique; et si oblique \'accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\', sed manifeste \'uenturum in iudicium cum presbyteris et principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiphas, aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem. sine uoce — sic non aperuit os suum — dorsum suum [*]( 18] cf. Eb. 7, 14; Matth. 1, 23. 20] cf. Ea. 8, 4. 21] cf. Es. 3, 14. 22] Ps. 2, 1-2. 27] Es. 53, 7. 29] cf. Es. 50, 6. ) [*]( 6 uel om. F 8 detinebat Gel 13 dilioiarentar M 14 obtendas P (corr. 22) 19 deum Pam: dominum PMF Iesuni seclusi 22 principibus PMF, archontibus Gel 27 iugulationem PMF, uictimam G-el 28 tondentem (se) Gel 29 sine uoce; sic non aperuit os suum; dorsum itulgo: rectius distinxit Eng suum (prius) om. F )

53
ponens ad flagella et maxillas in palmas et faciem non auertens a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis (et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.

Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? quoniam quidem plurima ratio intercedit. primo enim quid facient tot alia instrumenta diuina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae [*](2] cf. Es. 53, 12. 3j cf. Ps. 21, 17. 19. 4] cf. Ps. 68. 22; cf. Pa. 21, 8; cf. Zach. 11, 12. Matth. (Hier.) 27, 9. (cf. adu. Marc. IV, 40) 8] cf. Es. 85, 5-6. 17] cf. Es. 23. 1. ) [*]( 1 in FM, ad P uulgo 2 sputaminum iaculis PMF, foeditate sputaininum JPam 4 ntutus M 7 praefatos C 10 clodi Gel si et PM, etsi FR 15 possunt PMF, possint Gel 17 (et) Idumaeae Gel: idumaeae P3fF cartaginensium PF, carthaginiensium MRC 20 litterae B, terrae PMF 21 leguntur PMF, legantur Gel 26 tot alia PMF, tot ac talia Gel reliqui )

54
significantiae suspicionem? et utique aequum sit. quod et supra demandauimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, uel ne inter discordiam certorum et incertorum. manifestorum et obscurorum fides dissipetur, ueritas periclitetur, ipsa diuinitas ut inconstans denotetur. tunc, quod uerisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue adnuntiata et obscure proposita uideatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio. neminem ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. nullum opus certum est mercedis incertae, nullus timor iustus est periculi dubii. et merces autem et periculum in resurrectionis pendet euentu. et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperte prophetia iaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones eius et uniuersales in omne hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora. tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. et puto deo nec liuorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cauillatur.