Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subuertant, ut uelint carnem secus in officio animae collocare, non quasi ministram, ne et sociam cogantur agnoscere. dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae uoluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodarint: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non uelle non nolle de suo habentem, uice potius uasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. itaque animae t solius iudicium praesidere, qualiter usa sit uasculo carnis, uasculum uero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum ueneno temperarit, nec gladium ad [*](1 adminiBtrantnr PMF, administrentur Gel 12 quo PMF, quod Gel 17 et hoc NPam: et ex hoc PMF 18 secus scripri: sic PMF 19 ne et PMF, ne ex hoc C 21 homines scilicet et ipsos: iniellege: cum et ipri (sc. ministri) rint homines 28 accommodarint PMF, accommodant Gel 26 animae soli iudio(andae diuinum iudic>ium praesidere fort. (cf. 43, 19), animae solius iudicio (iudice)m praeaidere Eng 29 damnari PMF, damnaris Gel )
46
bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. iam ergo innocens caro ex ea parte, qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine saluam eam fieri. licet enim nec bona opera reputentur illi sicut nec mala, diuinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. beneficos enim debet; optimi est autem, etiam quod non debetur offerre. et tamen calicem, non dico uenenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis uel archigalli uel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero, an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum uel non pro animo temperatum elidere solemus, quo magis puero irascamur. gladium uero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio religabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inuidias animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? at enim et calix bene sibi conscius et de diligentia ministerii commendatus de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius [bene] de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. est ergo et in uascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo uacet diuersitas rerum. omne enim uas uel instrumentum aliunde in usus uenit, extranea omnino materia a substantia hominis; caro autem, ab exordio uteri consata conformata congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. nam
[*]( 1 pronuntiari PMF, pronuntiaris Gel 2 ea om. Gel 4 bonae operae Pam 6 beneficos (os in ras. F, -08 B, -is Gel) enim debet. optimi est autem FB, beneficus enim est atque optimus, debet autem PM 7 debetur MF, deberetur P 8 ructarit Gel: ructaret PMF frictricis Gel: fictricis PMF 12 uero Gel: uel PMF 14 inuidias scripsi (Vorwwrfe): inuidia PMFRl, inladia B3, inuidiam Rig 17 de coronis B, coronis PMF ministri Bmg 18 inornabitur B, inorbitur PM, morbi- tur F honorabitur. et uulgo 19 bene seclusi (ex 16 irrepsisse uidetur) 20 est Pam: estne PMF 25 consata PMF, consita B uulgo confirmata F ) 47
etsi uas uocatur apud apostolum, quod iubet in honore tractare, eadem tamen ab eodem homo appellatur exterior, ille scilicet limus, qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut uasculi ullius. uas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo uero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. ita et [ministerium] tenebitur iudicio, ut de suo nihil sapiat, quia portio est eius, quae sapit, non suppellex. hoc et apostolus, sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo, quod ab anima uideatur impelli, iudicio liberata credatur. sic et cum aliquas laudis operas carni indicit: glorificate, tollite deum in corpore uestro, certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio uacarent erga carnem, si uacaret et merces, quae in resurrectione captatur.
Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis. hoc enim uulgus existimat. nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo uolumine probauimus, habentem proprium genus [substantiae] soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. nam et nunc animas torqueri fouerique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, [*](1] cf. I Thess. 4, 4. 2] cf. I Thess. 4, 8. 10] of. Rom. 8, 8. 13] I Cor. 6, 20. ) [*]( 1 quod scripsi: quam PMF tractare PMF, tractari Gel 2 appellatnr exterior PMF, exterior appellatur Gel 6 praestat PMF. habet Gel 7 ministeriam seclusi 8 ut PMF, etsi Gel 9 suppellex PM, sapellex F. suppler Bmg 13 glorificate, (inquit, et) tollite Pam 14 conatne MFS3, coronatus PBl 15 repromittit B, repromittunt PMF 16 culpam Bmg 17 gloriam Bmg 22 autem om. F 28 probauimue M. Schanz (B. L. G. III, 292): probamus PMF \'24 substantiae Be- duti: substantiuae Rlmg, substantiae (ae) soliditatis Eng )
48
probabit Lazari exemplum. dedi igitur aduersario dicere: ergo quae habet corpulentiam propriam de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. ad agendum autem minus de suo sufficit. habet enim de suo solummodo cogitare uelle cupere disponere, ad perficiendum autem operam carnis expectat. sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et uoluntatis. porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii, de his iudicanda, in quae agenda sola suffecerat. cum uero etiam facta deuincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foueri sine cruciari pro operibus etiam carnis. etsi habet corpus, etsi habet membra, proinde illi non sufficiunt ad sentiendum quam nec ad agendum perfecte. idcirco pro quo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum, expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandauit. denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis diuina censura perfici possit. alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc animae decerpuntur apud inferos. [si solis animabus destinaretur.]
Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum, quae carnis recidiuatum pollicentur. [*]( 1 probabit PMF, probauit Gel 2 Bufficiat F 4 qua FBI, quia PMRX SquaFRa, quiaPMRi 6etiamad C 19carnis, etsitwJaro 20proinde«mp«: quaeproindePilfF 21 quam nec scripsi: nec PitfjF,<plene, quemadinoduin> nec Gel reliqui quo PM: quoquo FParn Rig Oehlervs 27 sustinuerunt F 28 decerpuntur (id est carpuntur, puriiwntur) PMF, decerpunt Gel reti- qui si-destinaretur secL JJJng ut interpretamentum uocabuH alioquin )
49
cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico substantiae ipsius, tum uires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate uenientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia et substantiae ipsi inemeribile sit aut deo impossibile> aut iudicio inhabile. plane incredibile, si nec praedicatum diuinitus fuerit; nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. at cum diuinis quoque uocibus personat, tanto abest, ut aliter intellegatur quam desiderant illa, a quibus etiam sine diuinis uocibus persuadetur. uideamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. unum, opinor, apud omnes edictum dei pendet: resurrectio mortuorum. duo uerba expedita decisa detersa. ipsa conueniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. cum audio resurrectionem homini inminere, quaeram necesse est, quid eius cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per uitam. sententiam dei natura pronuntiat: terra es et in terram ibis, et qui non audit, uidet: nulla mors non ruina membrorum. hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipse substantia indutus diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. ostendit enim, cuius sit
[*]( 23] Gen. 3, 19. 26] Ioh. 2, 19. 27] cf. Ioh. 2, 21. ) [*]( 1 tot auctoritates iustorum B3, tota auctoritate si iustorum PMFB1 7 et PMF, aut Gel 8 inhabile B, inhabitabile PMF 9 praedicatum FGel: praeindicatum PM 12 personet Rig 14 persuadetur Gel: perauadeatur PMF, persuadebatur Eng 15 titulo MF, stilo PC 20 80rtitum sit PM, sortitum F 23 sententiam dei terra es et in terram ibis natura pronuntiat fort. 24 audit PF, audiit M, audiuit Pam membrorntn PMF, membrorum est B 25 cum om. Gel ipse Eng: ipsa PMF ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 4 ) 50
dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et releuari et resuscitari. — quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem, - quia et scriptura de corpore, inquit, suo dixerat. atque adeo caro est, quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadauer renuntietur. anima porro nec uocabulo cadit, quia nec habitu ruit. atquin ipsa est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est, sicut ipsa est, quae illud de terra suscitauit ingressa. non potest cadere quae suscitauit ingressa; non potest ruere quae elidit egressa. artius dicam: ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret. ita nec in ueritate mortis cadit quae nec in imagine eius ruit. sequens nunc uocabulum mortuorum aeque dispice, cui substantiae insidat. quamquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas uocabuli uindicanda est suae sorti. iam quidem eo ipso, quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui. [quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorm] sic et per Abraham, patrem fidei, diuinae familiaritatis uirum, discimus. postulans enim Sarrae humandae locum de filiis Heth: date ergo, inquit, mihi possessionem
[*]( 2] cf. Matth. 26, 38. 4] Ioh. 2, 21. 25] Gen. 23, 4.\' ) [*]( 1 cuius et PMF, eius et Parn 2 circumferret Pam: circamferet FM, circumferat P 5 enuntietur Gel 6 atqui C 8 suscitauit B3, suaci- In tabit PMFM1 ingressa M (syll. in in ras.), egressa P (corr. m. 1) non potest-ingressa om. P (add. in mg. B ex Hirsaugiensi) M (add. in mg. m. 2) 9 suscitauit F, suscitabit Pam 11 sedenim PMF, etenim C 12 si iaceret PMF, si iaceret Let iaceret, si caderet...B reliqua 13 ueritate PMF, ueritatem Gel 14 imagine PMF, imaginem Gel 21 rei istud est carnis MF 22 quia-mortuorum seclusi 24 aarrae PM, sarae F 25 Heth R. eth PMF, Cheth Gel ) 51
sepulcri uobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. neque enim animae humandae spatium desiderasset. et si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici mereretur. quodsi mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.