Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum, filium dei, mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adiecit secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori euerteret. quamquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, diuina et humana, constet autem inmortalem esse diuinam, cum mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. dicendo denique: Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. ergo, inquis, et nos eadem ratione (patrem mortuum) dicentes qua uos filium, non blasphemamus in dominum deum; non enim ex diuina. sed ex humana substantia mortuum dicimus. at tamen blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, sed et quia crucifixum, maledictionem enim crucifixi, quae ex lege in filium competit, - quia ch ris tus pro nobis maledictio factus est, non pater - [Christum] in patrem conuertentes in patrem blasphematis. nos autem dicentes Christum crucifixum [*]( 3] Rom. 8, 11. 10] cf. I Cor. 15, 3. 17] ib. 24] Gal. 3, 13. cf. Deut. 21, 23. ) [*]( 4 est seclusi tamquam PMF, iamque Rig 5 pater seclusi 6 pater est PM, pater F 9 non om. F 10 adiecit R, adicit PMF 13 Christo Ieau PM, Iesu Christo F 14 cum PMF, sicut Urs, ut Oehlerus 15 qua P, quae MF 16 qua P, quasi MF 17 dicendo denique PM, denique dicendo F 19 <patrem mortuum) dicentes Urs: dicentes PMF reliqui praeter Rig. 20 uos filium P, nos filium M, nos filii F 21 dicimus om. F at tamen scripsi: at cum PMFR1, atquin R3 uulgo 23 maledictionem scripsi: maledictio P.1VFRI, maledictione R* uulgo 25 Christum seclusi: in Christuni patrem Eng )
286
non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemauit. sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita (de) quo non capit. blasphemia est, si dicatur. ergo nec compassus est pater filio. scilicet directam blasphemiam in patrem ueriti, diminui eam hoc modo sperant, — concedentes iam patrem et filium duos esse — si filius quidem patitur, pater uero compatitur. stulti et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis. nihil ei uel timore tuo praestas. times dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam autem (in)coDlpassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione, qua deus est. sed quomodo, si filius passus est, non compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam et fluuius si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluuii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluuio, dum non in fonte patitur, sed in fluuio, non fons patitur, sed fluuius, qui ex fonte est. ita et spiritus dei, ut pati possit in filio, quia non in patre pateretur, sed in filio, pater passus non uideretur. sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus est in
[*]( 3 <de> quo scrtpsi: quod PMF 5 scilicet Othlerus: sicut PMF. sic enim Urs 7 quidem Urs: si quidem PMF, sic quidem Oehlertus 10 uel timore tuo scripsi: ueluti morituro MF, ueluti mortuo p, uel hoc timore tuo Urs 11 incompassibilis R3, compassibilis PMFR1 13 si filius passus est. non scripsi: filius passus est, si non PMF 16 de fonte om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 18 sit quae Rig: sitiue PMF 20 ut pati (ut concessiue intellegendum) scripsi: qui pati PMFRt, <et> qui pati R3G, quod pati Oehlerus possit PMF, posset Urs quia <tamen) non Urs 22 si quid <passus,) passus est Oehlerus passus est in filio. <aliud) quidem erat, ut etc. Oehlerus, passus eat, iri filio quidem <passus est, in quo) erat et pater, cum filius Rig, passus est, <pasens est> in filio. <in filio) quidem erat ut pater, cum filius Eng, — ex uerbis nihil spiritum dei passum suo nomine et ex eis quae infra leguntur: non ipse tamen (scil. spirituS) patiens, sed pati posse praestans hoc ) 287
filio t quidem erat, ut pater cum filio pateretur in carne. t quia hoc retractatus. nec quisquam negabit, quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.