Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula [*](1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf. I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7. 21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib. ) [*]( 2 sapientium J23. sapientum MR1 6 in addidi 7 allegoriis Pam (cf. 589, 9): allegoricis MR 10 egit R, legit MF 16 in proposito MR3, in proposita R1 26 organa eorum scripsi: ortaneorum MR, ortum eorum R3 (in mg.), notas eorum Urs, ordinem eorum Oehlerus )
589
creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum
[*]( 10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11. ) [*]( 6 est scripsi: et MB 7 proposuisse B3, profuisse MRl 8 et (prius) = etiam; coniunge cum praeministrauit 13 principes MR1, <quod) principes B3uulgo lacunam signaui: dominum <eius intellegendum, ereatorem, qui gloriae dominum) supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8: iam nec in cruce eum figere potuit creator; cf. etiam 638, 18), Eng sic putat supplendum: huius aeni <malos angelos (siue uirtutes et potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum (cf. I. 22: nec mihi competit et 590, 16) 14 crucifiierit scripsi: cruci eum fixerint MR1, cruci confixerint B2 uulgo et hoc B3, hoc et MBl redigat MBl, recidas B3 uulgo 15 ostenderimus MB, ostendimus Pam 16 cleptanda fort., depalata Eng 17 ignoratam scripsi: ignotam MR 18 ab omnibus MR, ab hominibus Rig, abominationibus Eng ) 590
enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit
[*]( 3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3. 25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR 4 eorum scil. diaboli et spirituum tllquam, nisi malis supra rescribere: sciebant 5 oppresait B3 (C/. 512, 9i: obrepsit MRl 6 lacunam signavi: si in diaboli accipitur (scil. parabolam), testis ect et ipsa cogniti ab illo domini uel sitnilia intercidisse puto creatoris ]rIB, creatorem Urs 7 dominum scripsi: deum MR 9 parenthesin indicaui: ut secundum me quidem credibile sit, (ut) Eng 10 dominum scripsi: deum MB 11 crucifixerint MB1, crucifiiisse R3 uulgo 13 satanan M 21 argumentationes Gel: argumentatione MR 24 et deus (add. in mg. m. 1) M ) 591
sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem
[*]( 2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf. I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19. ) [*]( 1 Esaiae scripsi: Esaias MR 6 numqai non scripsi:. numquid MR 10 inicio R, inlicio M 12 nisi si Bit nisi MR3 14 eum, super uulgo 17 indicatur R3 mg nostra Eng: uestra MR 20 parenthesin indicavi 21 totus Rig: tutus MRI, tuus R3 22 Marcion R3 si non (= It S4 JJLTQ; supple mente: in alieno habitat deus Marcionis), creatoris scripsi: si non creatone uulgo 24 intemptans MF intentauit Eng: intentabit MR3Ft intentabis Rl ) 592
deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.
Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum, qui Christum in lumen nationum repromisit quique se lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice. certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris, prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, libere deum mundi nominare, aduersus <quem) nisi exerte non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem [*]( 2] I Cor. 3, 19. cf. Iob 5, 13. 3] I Cor. 3, 20. cf. Pa. 93, 11. 7] I Cor. 3, 21. 8] Hier. 17, 5. 9] Ps. 117, 8. 11] cf. I Cor. 4, 5. 12] cf. Es. 42, 6. 13] cf. Prou. 20, 27. ffier. 11, 20. cf. I Cor. 4, 5. 16] I Cor. 4, 9. 23] cf. I Cor. 4, 15. ) [*]( 1 ad hunc Gel: adhuc MR 3 deprehendens MRl, deprehendes B: 10 hominibus MR, homine Pam 12 in lumen nationum scripsi; inIu. minationum M, illuminationem R uulgo quique se scripsi: quoque se MF, se quoque R uulgo 13 renes et corda M, corda et renes R uulgo 17 hominibus, quia Urs: hominibus. qui MR 19 quomodo MBI, quidnam R3 reliqui praeter Oehlerutn 24 quem add. R3, om. MRl )
593
creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit — communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco, est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit. Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo? atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori. et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et
[*]( 1] cf. I Cor. 5, 1. 2] cf: ib. 3] cf. I Cor. 5, 5. 4] I Cor. 5, 6. 6] cf. I Cor. 5,2.13 (cf. Dent. 13,5; 17,7; 22,24). 8] I Cor. 5, 7. 10] ib. 14] cf. I Cor. 6,12-20. 15J I Cor. 6,13. 16] a Marcione coll. I Cor. 6,19 addita 18] cf. I Cor. 6,14. 20] I Cor. 6, 15. 22] cf. I Cor. 6,19. cf. I Cor. 6,20. ) [*]( 1 displicuisse < ei) illum fort. parenthesin indicauit Eng 6 salutes M 8 cousparsio M, conspersio R uulgo 10 sic scil. Jigurate 11 pascha, Chriatus R3, pascha christi MRl 12 pecoris et scripsi: et pecoris MR, et pecoris (et.) Eng 13 induit Urs: imbuit MR 17 ergo deo R, ergo dei M templo. atquin uulgo 18 quemMR, qui Pam deus scripsi: dominusMR, dominum Pam suscitauit, et nos suscitabit; in uulgo intellege: (eum) quem deussuscitauit et (qui) nos suscitabit[scil. ChristUS],(eum)in corpore quoque suscitauit 19 suscitauit M, suscitabit R uulgo 22 magno MNl, pretio magno FR3G uulgo 23 nullo si R3, nullus in MRl 24 dependerit Rl et om. Rig ) [*]( xxxxvn. Tert. III. ) [*]( 38 ) 594
Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus — uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis. ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit: non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non
[*]( 4] cf. I Cor. 6, 20. 7] cf. I Cor. 7, 7-8. 8] cf. I Cor. 7, 9. cf. I Cor. 7, 10. 27. 9] cf. Matth. 5, 32; 19, 9. cf. Dent. 24, 1-2. 12] cf. I Cor. 7, 10-11. 18] I Cor. 7, 29. 23] I Cor. 7, 39. 25] I Cor. 8, 5. ) [*]( 2 admittenda scripsi: eadem mittenda MR, ea committenda Pam non (0 ex e a m. 1) M 5 tollemus (0 ex e a m. 1) M 8 et add. Pam 11 cathecumeniitf nuptiasMH1, nuptaeR3 reliqui praeter Oehlerum 13apostolus ftcripsi (corruptela orta est ex similitudine siglorum apta et ips); ChristnsMR, Christi (apostolus) Pam 19 a quo R3, quod MRl 23 qui i?8, quid MRl 25 nubtias M 27 quasi R3, quia si MIll sed quia sint om. Rig ) 595
Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater, ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus. Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis, exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui, inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit. ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine
[*]( 1] I Cor. 8,4. 4] cf. I Cor. 8,5. 5] I Cor. 8,6. 7]ICor.3,22. 12] cf. I Cor. 9, 3-10. 13]cf.ICor.9,7. 15-17]ICor.9,9.Deut.25,4. 18]ICor.9,10. 23] cf.IICor. 11,7. 24] cf.ICor.9,15. 25] cf. I Cor. 9,15. 26] I Cor.10, 4. ) [*]( 1 idolotitis M 6 ex quo omnia add. Lat: om. MR reliqui 12 coniunge: oinere satis = ausreichenden Lebensunterhalt haben: oportere, gratis Eng (cf. 1.14: ingratis, quod uertit: den Undankbaren; sed uerisimilius mihi uidetur uertendum esse: unfreitvilliger Weise; cf. quae sequuntur) 14 illis scripsi: illa MR, illic Eng, illi Pam opponit: per ironiam alludit Tert. ad Antithesis Marcionis 17 bobus MF, bubus R lacunam signaui: nt ostendat scilicet dominum intercidisse puto de seclusit Urs: et bobus Rig 25 autem MR3, enim Ri reliqui ) [*]( 33* ) 596
patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris, cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi, a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero? si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut, peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad * disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando, paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo. magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit. ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere.
[*]( 1] cf. I Cor. 10, 4. 5] I Cor. 10, 6. 10] cf. I Cor. 10, 7-10.I 18] I Cor. 10, 11. 23] cf. I Cor. 10, 25. ) [*]( ,1 parenthesin indicaui: populna, cniuulgo 6 et quidemMR3G, equidemit1 8 de itlo et a quogenusneutrum intellego terret, aibi a qao mauultdistingecae Eng 9 an addidi transfert. meliorem uulgo aduersarius (scil. creator) 13 intellege: si a creatore,(num passurus ero talia) qualia infligere ipsius (scil. ; creatoris) est ? (Eng) 17 laeunatn signaui: confirmandam uel simile aliquid intercidit (esse ad = dienen zu) 21 praetereo Bi MR3, praeter eos R1 22*paria M(inras.am.l) expungo-Raexpugno ilflf1 23obsoniorumJSuuZao ) 597
Caput uiri Christus est. quis Christus? qui non est uiri auctor? \'caput\' enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. cuius denique uiri caput est? certe de quo subicit: uir enim non debet caput uelari, cum sit dei imago. igitur si creatoris est imago — ille enim Christum sermonem suum intuens, hominem futurum: faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quomodo possum alterum habere caput, non eum, cuius imago sum? cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? si quia ex uiro et propter uirum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit, de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. adicit etiam: propter angelos. quos? id est cuius? si creatoris apostatas, merito, ut illa facies, quae eos\' scandalizauit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris; si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi Marcionitae feminas adpetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni et eos probabiles intellegendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis, sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus. dico haec quoque, in Christum a creatore promissa ***, sub illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cuius probata fuerit repromissio. [*](1] I Cor. 11, 3. 4] I Cor. 11. 7. 7] Gen. 1, 26. 11] cf. I Cor. 11, 10. 15] I Cor. 11, 10. cf. Gen. 6, 1. 19] cf. I Cor. 11, 18-19. 21] cf. I Cor. 11, 23-27. 24] cf. I Cor. 11, 29. 25] cf. I Cor. 12, 1. ) [*]( 1 Christus, qui uulgo 2 uiri auctor cf. infra l. 6 sqq. 5 uelari M, uelare S uulgo 16 apostatatas M 22 sacramento MR3, sacramentum ii1 25 spiritalibus dico, haec uulgo 26 lacunam signaui: ab eodem etiam exhibita uel similia intercidisse puto, Eng uult rescribi: Christum (auum) a creatore promissa, nihil praeterea putans inlercidisse 27 proscripM ira ,1/ )
598
pronuntiauit Esaias: prodibit uirga de radice Iesse, et flos [de radice] ascendet de uirga, et requiescet super eum spiritus dei. dehinc species eius enumerat: spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae, spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit, oriturum ei uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obueutura illi, qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, - ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, — sed quoniam exinde, quo floruisset in carne sumpta ex stirpe Dauid, requiescere in illo haberet omnis operatio gratiae spiritalis et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit: lex et prophetae usque ad Iohannem. accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obuentura pronuntiarit: ascendit in sublimitatem, id est in caelum; captiuam duxit captiuitatem, id est mortem uel humanam seruitutem; data dedit filiis hominum, id est donatiua, quae charismata dicimus. eleganter \'filiis hominum\' ait, non passim (hominibus\\ nos ostendens filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. in euangelio enim, inquit, ego uos generaui, et: filii mei,
[*]( 1] Ea. 11, 1-2. 3] Es. 11,2—3. 17] cf. Ea. 3, 3. 18] Luc. 16,16. 20-23) Eph. 4, 8. cf. Ps. 67, 19. 25] I Cor. 4, 15. 26] Gal. 4, 19. ) [*]( 1 de radice seclusi 2 ascendet de uirga: sic legtsse uidetur Tert. apud Esaiam, cf. de carne Christi 21: flos de uirga et: nirga ex radice-flos ex uirga, de corona 15: habes Rorem ex uirga lesse, et infra l. 6 de uirga om. Rig 3 dei M, domini R uulgo 4 spiritus M, et spiritus R uulgo 5 replebit Pam: repleuebit M, repleuit R 7 ei uirga MB*, et uirga Rl 14 haberet omnia M, omnis haberet R uulgo, haberet om. F 16 spirante R3, sperante MRl 18 hoc M, haec R prophetae JPam: propheta MR 22 data dedit M, dedit data R ) 599
quos parturio rursus, iam nunc et illa promissio spiritus absoluta, facta per Iohelem: in nouissimis temporibus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super seruos et ancillas meas de meo spiritu -effundam. et utique si in nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit dicente apostolo: at ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus: quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. compara denique species apostoli et Esaiae. alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias sapientiae spiritum posuit; alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii; alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei; alii donum curationum, alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus; alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. uide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. possum dicere: ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec (membrorum) in corpore humano collocauit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda
[*]( 2] Ioel 3, 1. 8] Gfal. 4, 4. 9] I Cor. 7, 29. 12-19] I Cor. 12, 8-10. cf. Ea. 11, 2—3. 22] cf. I Cor. 12. 12. 27] cf. I Cor. 12, 31. ) [*]( 1 et illa MR3, ex ills. Rl 2 absoluta (= adimpleta), facta scripsi: absolute facta MR, absoluta est, facta Eng temporibus MJR, diebuB Pam N 13 sapientiae spiritum M, spiritum sapientiae B uulgo 22 dicere: ipsum quod (= ob id ipsum, quod secundum usum auctoris) scripsi: dicere ipsum qui MR 24 ostendit MR, ostendi ed. Migniana 25 merita Rl mg: meritum MR3 uulgo, meritus Rl 26 membrorum addidi 27 apostolum R3, apoatolorum MRl ) 600
apostolum instruxerit principali praecepto quod probauit et Christus: diliges dominum de totis praecordiis et totis uiribus et tota anima et proximum tibi tamquam te. et si quod in lege scriptum esset commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi dumtaxat gratia loquantur, — ceterum prophetandi ius et illas habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen imponit — ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere deo suo uindicet et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes. exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem, dumtaxat spiritalem, in ecstasi, id est in amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet mihi etiam mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnis, dicam: si haec omnia facilius a me proferuntur et utique
[*]( 2] Luc. 10, 27. 4] cf. I Cor. 14, 21. cf. Es. 28, 11. 8] cf. I Cor. 14, 34—35. 10] cf. I Cor. 11, 5. 11] cf. I Cor. 14, 34. Gen. 3, 16. 20] cf. I Cor. 14, 25. 22] cf. I Cor. 12, 10. ) [*]( 8 tibi MR, tuum Pam te MR, te <ipsum) Pam et si quod scripsi: quod etsi MR, quod et [ail Eng ease Eng 7 praedicatione JP, praedicationes MRl 10 prophetanti MR3, prophetandi R1 14 aa nostrae parti Rig: a nostrae partis MRl, quia nostrae parti R* 19 aint R, sunt MF 20 praenuntiarint R3, pronuntiarint MRi. 22 in amentia MF, amentia R uulgo 23 accesserit fort. mihi etiam M, etiam mihi R 24 magnis, dicam MR1, magnidicam R3, magniducam Big . ) 601
conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. habet professionem meam qui uoluerit eam exigere.
interim Marcionites nihil ex huiusmodi exhibebit, cui tum etiam pronuntiare, cuius magis Christus nondum sit reuelatus: sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio. sic melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in ullum. Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, prius dispiciendum est. utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. ceterum animam et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt, et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas eorum manere confidit; ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut, etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est. si ergo [carnis] resurrectionem negantes apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. habes compendio responsum. cetera iam ex abundanti. nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates uocabulorum \'mortuorum\' (et \'resurrectionis\'.) [ita] mortuum [uocabulum] non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate uiuebat; corpus est quod amittit animam et amittendo fit mortuum: ita mortui uocabulum corpori competit. porro si resun\'ectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam [*]( 9] cf. I Cor. 15, 12. ) [*](8 non betie hic distinguuntur capita 4 ex huiusmodi (= talibus) MR1, hxtiasmodi R3uulgo cui scripsi: quiMR tum etiam MR. timet iamR3uulgo pronuntiare (scil.: est): dem dann auch (wenn er ndmlich Erweise des Geistes nicht aufzuzeigen hat) deutlich eu machen iat ... 5 reuelatus. sicut uulgo 7 primordio. aic scripsi: primordio sit MR 8 Chrietum MR3, Christo Rl ullumsertp«\':nullum3fi? 10 dispiciendumR3, despiciendnmMBl 14cete- rumMR, uerumIun 15 ferisU3, ferrisJfB1 16carnis«cc?t<fit 21mortuorum deleriuultUrs et resurrectionis addidi (cf. 602,1) ita et uocabulum secl. Ura mortuorum M (corr. in mortuum m.1): corruptela ita est orta, ut aberrarent oculi librarii a uocabulomortuorum (21) ad simile mortuum (24), unde et intellegitur, quomodo intercidere potuerit et reaurrectionia\' )
602
corpus, corporis erit resurrectio. sic et resurrectionis uocabulum non aliam rem uindicat quam quae cecidit. surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. resurgere autem non est nisi eius, quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. (re) enim syllaba iterationi semper adhibetur. cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur ex dei lege. corpori enim dictum est: terra es et in terram ibis. ita quod de terra est ibit in terram, hoc cadit quod in terram ibit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. quodsi sic in Christo uiuificamur omnes, sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse est et in Christo [corpore] uiuificemur. ceterum similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationi in Adam uiuificatio concurrat in Christo. sed interposuit aliquid adhuc de Christo et propter praesentem disceptationem non omittendum. tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero, apud quem creditur carnis resurrectio. cum dicit: oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit atque exinde ipsum, qui hoc Christo repromiserit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis
[*]( 8] Gen. 3, 19. 10] I Cor. 15, 21. 18] cf. I Cor. 15, 22. 21] I Cor. 15, 25. 24] Ps. 109, 1-2. j ) [*]( 9 cadit Ciaccontus: abit MR ibit MR, abit Ctacconius: ego an ita i/nuertmdm sit uerborum ordo haesito: quod in terram ibit, hoc cadit; quod cadit, hoc resurgit 14 mortificemur MR, mortificamur Oehlertts 15 et in Chrieto MRl, del. et R3, guem sequuntur reliqui corpore seclusi (est interpretamentum uocabuli sic) 16 mortificationi scripsi: mortificationis MB 17 aliquid adbuc M, adhuc aliquid JB 22 ponat MR3, ponam J21 eius M (priore loco; syllaba ei in lit.) 23 ultorem MR3, cultorem Rl 24 donec (ec ex am corr. m. 1) M 2d oirtutis M, uirtutis tuae 1iuulgo ) 603
emittet dominus ex Sion et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas, quas et Iudaei nobis auocare conantur. dicunt denique hunc psalmum in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi et hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera: ante luciferum ex utero generaui te in Ezechiam conuenire et in Ezechiae natiuitatem. nos edimus euangelia — de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus — nocturna natiuitate declarantia dominum, ut hoc sit (ante luciferum\', et ex stella magis intellecta et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus adnuntiauit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus; in diuersorium enim ad noctem conuenitur. fortassean et mystice factum sit, ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus ignorantiae tenebris. sed nec generaui te dixisset deus, nisi filio uero. nam etsi de toto populo ait: filios generaui, sed non adicit: ex utero. cur autem adiecit: ex utero — tam uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, — nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: ex utero generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni deputans (quod) ex utero, spiritui quod ex ipso? his accedit: tu es sacerdos in aeuum. nec sacerdos autem Ezechias nec in aenum, etsi fuisset. secundum ordinem, inquit, Melchisedec. quid Ezechias ad Melchisedec, altissimi sacerdotem et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam
[*]( 4] cf. Ea. 37, 14-20; 87-88. nil Reg. cap. 18-19. 7] PB. 109, 3. 11] cf. Matth. 2, 2. 10. 12] cf. Luc. 2, 10. 8. 13] cf. Luc. 2, 7. 17] Es. 1, 2. 23-24] Ps. 109, 4. 26] cf. Gen. 14, 18-19. ) [*]( 1 dominaberis Pam 2 tecum <et cetera.) sed Pam 5 quia is aederit R3, qui ait sedit MRl, quia is, aiunt, sedit Pam 8 in R3, ante MBI, \'ante <lueiferum\' in) fort. (cfI. 11), defendit quae traduntur Eng (attch vor der Geburt des Ezechias, quia scilicet scriptum sit \'generaui\', non \'generabo\') 16 dixisset R3, edizisset MRl 17 uero Ciacconius: puero MR 22 (quod) ex utero scripsi: ex utero MR spiritui quod ex ipso. his accedit scripsi: spiritus. quod et ipso hic accedit MR, spiritus. quod et (in) ipso hic accedit Pam ) 604
accepta decimarum oblatione benedixit? at in Christum conueniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus, proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, agnituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo uenerit, acceptatione et bene(dictione) dignabitur. est et alius psalmus ita incipiens: deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. sed et hic psalmus Solomoni canere dicitur. quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Solomonem, sed ad Christum pertinere? descendet, inquit, tamquam imber super uellus et uelut stillae destillantes in terram, placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Solomon autem, etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. sed simpliciora quaeque proponam. dominabitur, inquit, a mari ad mare et a flumine usque ad terminos terrae: hoc soli datum est Christo; ceterum Solomon uni et modicae Iudaeae imperauit. adorabunt illum omnes reges: quem omnes, nisi Christum? et seruient ei omnes nationes: cui omnes, nisi Christo? sit nomen eius in aeuum: cuius nomen aeternum, nisi Christi? ante solem manebit nomen eius: ante solem enim sermo dei, id est Christus. et benedicentur in illo uniuersae gentes: in Solomone nulla natio benedicitur, in Christo uero omnis: quid nunc, si et deum eum psalmus iste demonstrat? et beatum eum dicent; quoniam
[*](4] cf. Rom. 10, 20-21. 5] cf. Rom. 11, 26-27. 7-8] Ps. 71, 1. 12]Ps.71,6. 17] PB. 71,8. 20-21] Ps. 71, 11. 22-605,3] Ps.71,17-19. ) [*]( 1 accepta R, acceptat MF 2 Christus, proprius R, proprius Christus M 4 suspici susp. Eng (sed cf. Rom. 10, 20-21) 5 agnituram M, cognituram R uulgo 6 bene(dictione) B3, bene MRl 10 dicitnr Eng (cf. 603,4): dicetur MR 12 solomonem M (sic ubique hoc loco o, tantwn quod 1.19: ceterum salomon), Salomonem R uulgo (ubique) descendet (= xoxaPaasTCd) Bcripsi: descendit MR 14 descensum (descen in lit.) Jl 23 aeternum MR, <in) aeternam Pam 27 psalmus iste M, iste psalmus R quoniam R3, quomodo MRl ) 605
benedictus dominus deus Israhelis, qui facit mirabilia solus. benedictum nomen gloriae eius et replebitur uniuersa terra gloria eius. contra Solomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idolatriam usque protractus. itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: inimici eius puluerem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris consecuturum non alium credendum quam creatoris.
Reuertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio uolumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus, propter eos, qui illud opusculum ignorant. quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? uiderit institutio ista: kalendae, si forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. noli ergo apostolum nouum statim auctorem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi, qui uane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. habemus illum alicubi unius baptismi definitorem. igitur et pro (mortuis) tingi pro corporibus') est tingi, — \'mortuum\' enim corpus ostendimus — *** quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et secundam apostolus disceptationem aeque de corpore induxerit: sed dicent quidam: quomodo mortui resurgent? quo autem corpore [*](6] PB. 71, 9. 15] I Cor. 15,29. 21] cf. Eph. 4,5. 26] I Cor. 15,35. ) [*]( 5 protractus MF, pertractus R vulgo 6 quoque R3, quod MBl lingent MB2, lingunt R1 10 consecuturum MR, consecuturus Rig 16 ista MR3, iste R* 17 nescio, an rescribendum sit: kalendae fabariae, quia primo die mensis Februarii mortuos coli nusquam traditur; sed amutando me reuocauit Eng, \'kalendatf Februarias hic per metonymiam dici putans pro \'mense\' Februario 19 eius Urs: euraMR 23 lactmam signaui: ut hoc dicat apostolus uel similia intercidisse puto; ostendimua —: quid... Eng, lacunam non statuens 25 et secundam apostolus scripsi: et apostolus secundam MR 26 disceptationem R3, discrepationem 31Rl )
606
uenient? defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non uidebatur. sed de ista cum aliis congredi conuenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. porro et ex his manifestissime obducitur, quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos, qui dicunt: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? iam enim praedicauit resurrecturum esse corpus, si de corporis qualitate tractauit. denique si proponit exempla grani tritici uel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus prout uolet, si unicuique seminum proprium ait corpus esse, ut aliam quidem carnem hominum, aliam uero pecudum et uolucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis et lunae aliam et stellarum aliam, — nonne carnalem et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet, a quo sunt et exempla? sic et resurrectio, inquit. quomodo? sicut et granum corpus seritur corpus resurgit. seminationem denique uocauit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela *** in honestatem, in uirtutem. cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione, corporis scilicet. [sicut et granum.] ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diuersitas exitus? proinde et si seritur (corpus) anima(le,)
[*]( 8] I Cor. 15, 35. 10-15] cf. I Cor. 15, 37-41. 18] I Cor. 15, 42. 21] I Cor. 15, 42—43. 25] I Cor. 15, 44. ) [*]( 5 qualitatis R, qualitati MF 6 hia in lit. M 10 si (priore loco) Oehlerus: id MR, ideo Ciacconius Eng tractat susp. Eng 11 ael •t quibus Oehlerua (mendose, ut uidetur) eiusmodi M in lit. 12 pro M in mg. corpus esse M, esse corpus 22 uulgo 13 ut] et Pam 15 nonne Mlt3, non J21 16 portendit J2, protendit MF 21 lacunam signmti: <in dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorrnptelatD) interciderunt 23 sicut et granum seclusi: irrepserunt haec verba ex 1.19, sicut et grani mauult Eng 25 (corpus) anima(le) scripsi: anima MR, animale Gel ) 607
resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima uel spiritus, ut possit uideri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam uiuendo animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum soluitur in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale, si quidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit: non primum quod spiritale ***. ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: factus primus homo Adam in animam uiuam, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, licet stultissimus haereticus noluerit ita esse; (dominum) enim posuit nouissimum pro nouissimo \'Adam\', ueritus scilicet ne, si et [dominum] nouissimum haberet (Adam), et eiusdem Christum defenderemus in Adam nouissimo, cuius et primum. sed falsum relucet. cur enim primus Adam, nisi quia et nouissimus Adam? non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem uel nominis uel substantiae uel auctoris. nam etsi potest in diuersis quoque esse aliud primum aliud nouissimum, sed unius auctoris. ceterum si et auctor alius, et(si) ipse quidem potest nouissimus dici, quod tamen intulerit primum est, nouissimum autem, si primo par sit. par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. eodem modo et in nomine hominis reuincetur. primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid et primus dominus. si et secundus? sed sufficit: si in
[*](10] I Cor. 15, 46. 11] I Cor. 15, 45. 25] I Cor. 15, 47 ex Marcionis recensione. ) [*]( 1 spiritale. et si uulgo habet Gel: habes MR 8 resarrectione B, resurrectionem MF 7 soluitur M, dissoluitur R 8 terram R,3, terra MRl 10 lacwnam signaui; sed quod animale, deinde quod spiritale intercidisse puto 15 ne si R3, nisi MRl dominum seclusi: et nonisannum seil.: sicut et primtm 22 et<si)ipse scripsi: et ipse MR dici. quod uulgo 28 sed in lit. M ) 608
euangelio filium hominis adhibet Christum, et hominem et in homine Adam eum negare non poterit. sequentia quoque eum comprimunt. cum enim dicit apostolus: qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et: qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur. et ideo iam ad exhortationem spei caelestis: sicut portauimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam illam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. (portemus) enim, inquit, non \'portabimus\', praeceptiue, non promissiue, uolens nos sicut ipse incessit ita incedere, et a terreni, id est ueteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. denique quid subiungit? hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit eos, qui in carne sunt, deo placere non posse. quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? aliud tempus operationis nullum, opinor, est. sed si, in carne quamquam constituti, carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. quodsi in nomine carnis opera, non substantiam carnis iubemur exponere, operibus ergo carnis, non substantiae carnis in
[*]( 3-5] I Cor. 15. 48. 11] I Cor. 15, 49. 17] I Cor. 15, 50. 20] cf. Gal. 5, 19-21. 22] cf. Rom. 8, 8. ) [*]( 1 athibent M Christum et hominem, et uulgo 2 quoque eum B, eum quoque M 9 caelestes homines, tamen uulgo 11 spei caelestis •<conuersus> fort. 13 illam scripsi: ullam MR 24 carne B, ornem MF ) 609
nomine carnis denegatur dei regnum. non enim id damnatur, in quo male fit, sed id, quod fit. uenenum dare scelus est, calix tamen, in quo datur, reus non est. ita et corpus carnalium operum uas est, anima est autem, quae in illo uenenum alicuius mali facti temperat. quale est autem ut, si anima, auctrix operum carnis, merebitur dei regnum per expiationem eorum, quae in corpore admisit, corpus, ministrum solummodo, in damnatione permaneat? uenefico absoluto calix erit puniendus? et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. ceterum aliud resurrectio aliud regnum. primo enim resurrectio, dehinc regnum. resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. resurgent enim mortui incorrupti — illi scilicet, qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum — et nos mutabimur in atomo, in oculi momentaneo motu; oportet enim corruptiuum hoc — tenens utique carnem suam dicebat apostolus — induere incorruptelam et mortale hoc inmortalitatem — ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei; erimus enim sicut angeli —: haec erit demutatio carnis, sed resuscitatae. aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et inmortalitatem ? aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit. et ideo recte apostolus: caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. si autem tunc fiet uerbum, quod scriptum est apud creatorem: ubi est, mors. [uictoria, ubi] contentio tua? ubi est, mors,
[*](13-16] cf. I Cor. 15, 52. 16—19] I Cor. 15, 53. 20] cf. Matth. 22, 30. Luc. 20, 36. 24] I Cor. 15, 50. 26] I Cor. 15, 54. 27] I Cor. 15, 55. = Os. 13, 14. ) [*]( 1 carnis om. 221 2 in quo 22, in quod MF 5 quale est 22, quale M 6 per expiationem scil. in pttrgaiorio cf. 47, 25 sqq. 8 uenefico 223, beneficio MRl 16 athomo M 19 regno (o ex 11 a m. I) M 24 deus 223, dei ME1 25 consequetur 221 28 uictoria ubi seclusi (cf. 97, 19; 113, 16; 106, 2) : uictoria uel 221 ) [*]( XXXXVH. Tert. m. ) [*]( 89 ) 610
aculeus tuus? — uerbum autem hoc creatoris est per prophetam (Osee) —, eius erit et res, id est regnum, cuius et uerbum fit in regno. nec alii deo gratias dicit, quod nobis uictoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi, (a) quo uerbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit.
[*](Ad Corinthios secunda) Si \'deus\' commune uocabulum factum est uitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur, qui et uniuersa benedixit — habes Genesim — et ab uniuersis benedicitur — habes Danihelem —; proinde si \'pater* potest dici sterilis deus, [nullius magis nomine quam creatoris] misericordiarum tamen pater idem erit, qui misericors et miserator et misericordiae plurimus dictus est. habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplum, quam Niniuitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito Iezabel, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et Dauid agnoscenti delictum statim indulgens, malens scilicet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae adfectu. si quid tale Marcionis deus edidit uel edixit, agnoscam \'patrem misericordiarum\'. si uero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, quo reuelatus, quasi exinde sit (pater misericordiarum), quo liberare instituit genus humanum, atquin nos et ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur reuelatus. si [*]( 3]cf.ICor.15,57. SJIICor.l,3. 10]cf.Gen.l,22. 11 ] cf. Dan. 3, 52-90 (see. LXX) 12]IICor. 1,3. 13] cf.Ps. 102,8. 14]cf.Ion.4,3. cf.Ion.3,10. 16] cf. IIII Reg.20,5. 17Jcf.IIIReg.20,29. cf. II Reg.12,13. 18] cf.Ei. 33,11. ) [*](1 autem hoc R, hoc autem M 2 Osee addidi 4 a quo R, quo MF 6 AD CORINTHIOS PRIMA EXPLICIT M (in mg. add. m. 1 incip II), de epistola secunda ad Corinthios R reliqui praeter Rig, qui om. Htulum 9 nostri M (in ras. a m. 1) GRZ, mei Rl Christi (pater) Urs 12 deus scripsi (sterilis deup scil. Marcionis, quippe qui nihil omnino creauerit): dei MR nulliue-creatoris seclusi 14 dictua est M, est dictua Ruulgo 15 ipso scil. deo misericordi et miseratore exemplum scripsi: exemploMR. -Eng supra rescribi malens <eum) cum hic defendit exemp1um praestitit R, praestit MF 16 facilis R3, facilius MRl 17 iezabel MB, Iezabelis Pam 18 indulgens scripsi: indulgere MR 19 ex MR3, et Rl adfectum M 23 nos et scripsi: et noaJfJR 24 uegatnus illum scil. patrem misericordiarum )
611
enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei posset. accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio, cui accidunt. non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliquid ei adscribit; maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei, qui prius non sit . ostensus. tanto (enim) magis negabitur esse, quanto per quod adfirmatur esse, eius est, qui iam ostensus est. Sic et \'testamentum nouum\' non alterius erit quam qui illud repromisit, etsi non litterae at eius spiritus - hoc erit nouitas-, (is) denique, qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat: effundam de meo spiritu in omnem carnem; et si litter a occidit, spiritus uero uiuificat, eius utrumque est, qui ait: ego occidam et ego uiuificabo, percutiam et sanabo. olim duplicem uim creatoris uindicauimus. et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu uiuificantis per euangelium. non possunt duos deos facere quae, etsi diuersa, apud unum recenseri praeuenerunt. Commemorat et de uelamine Moysei, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israhel. si ideo, ut claritatem maiorem defenderet noui testamenti, quod manet in gloria, quam ueteris, quod euacuari habebat, hoc et meae conuenit fidei praeponenti euangelium legi. et uide, ne magis meae: illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud, cui superponitur. at cum dicit: sed obtunsi sunt sensus mundi, — non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est; de Israhele enim dicit: ad hodiernum usque uelamen id ipsum in corde
[*](8] cf. II Cor. 3, 6. cf. Hier. 38, 31. 9] II Cor. 3, 6. 10] cf. II Cor. 3, 3. 11] Ioel 3. 1. 12] II Cor. 3, 6. 13] Dent. 32, 39. 18] cf. II Cor. 3, 13. 20—21] cf. II Cor. 3, 11. 24] II Cor. 3,14. 26] II Cor. 3,14—15. ) [*]( 1 posset scripsi: potest MR 3 uerba non potest-adscribit, quae in MR supra 610, 24 post reuelatus leguntur, huc transtuli 6 enim addidi 9 et si scripsi: etsi uulgo litterae (= YpajxjxaTOi;) Eng: litteraMB at R3, et MRl eius scil. litterae spiritus = nvEijjiatoc parenthesin indicaui 10 is addidi denique = gerade,eben 12 carnem. et uulgo 15 uindicauimus Pam: uindicamus MB 17 quae Rig: qui MR 18 moysei MR, Moysi Pam 20 defenderet R, defendere etMF quam R3, quod MR* 21 praeponentiR3, proponentiMRl 24optunsi-M.F parenthesinindicaui 25IsraelePatn:israhelMR ) [*]( 39* ) 612
eorum — figuram tum ostendit fuisse uelamen faciei in Moyse uelaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. quid est ergo \'adhuc\' uelatum in Moyse, quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum uenit? quomodo, iam apertius, et uelata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? quid ad apostolum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia uelamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysei, pertinebat? denique quod sequitur: cum uero conuerterit ad deum, auferetur uelamen, hoc - Iudaeo proprie dicit, ad quem et est uelamen Moysei, qui, cum transierit in fidem Christi, intelleget Moysen de Christo praedicasse. ceterum quomodo auferetur uelamentum creatoris in Christo dei alterius, cuius sacramenta uelasse non potuit creator, ignoti uidelicet ignota? dicit ergo nos iam aperta facie — utique cordis, quod uelatum est in Iudaeis — contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. ita corporalem Moysei inluminationem de congressu domini et corporale uelamen de infirmitate populi proponens et spiritalem reuelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, — tamquam a domino, inquit, spirituum — totum ordinem Moysei figuram ignorati apud Iudaeos, agniti uero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. hanc Marcion
[*]( 3—4] cf. II Cor. 8, 14-15. 6] cf. II Cor. 3, 15. 11] II Cor. 3, 16. 17] cf. II Cor. 3, 18. 24] II Cor. 3, 18. ) [*]( 1 eorum. figuram uulgo figuram tum scripsi: figuratum MR, figuram Rig 3 nec R3, ne HRl 6 apertius scripsi: opertus M, optatus BI, opertatus F, operta R3 uulgo, operta sunt Eng 8 quid ad Rs, quid et MRl 11 quod R3, quid MR1 13 ad MRl, apud Rauulgo 14 intelleget scripsi: intellegit MB 15 coniunge: quomodo auferetur creatoris in Christo uelamentum dei alterius, quod nescio an et regenbendum sit 23 caritatem M ) 613
captauit sic legendo: in quibus deus aeui huius, ut creatorem ostendens deum huius aeui, alium suggerat deum alterius aeui. nos contra sic distinguendum dicimus: in quibus deus, dehinc: aeui huius excaecauit mentes infidelium. in quibus: Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus euangelium adhuc sub uelamine Moysei. illis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: aure audietis et non audietis, oculis uidebitis et non uidebitis, et: nisi credideritis nec intellegetis, et: auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. haec autem non utique de euangelio dei ignoti abscondendo minabatur. ita etsi huius aeui deus, sed infidelium huius aeui excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognouerint de scripturis intellegendum. et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne aduersario prodesset, contentus, uictoriae ne ultro **, possum et in totum contentionem hanc praeterisse. simpliciori responsu prae manu erit esse huius aeui deum diabolum interpretari. qui dixerit propheta referente: ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum, sicut et tota huius aeui superstitio illi mancipata est, qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. denique non uidit occurrentem sibi clausulam sensus: quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad inluminationem agnitionis(gloriae)suae in persona Christi.quis dixit:
[*]( 1] II Cor. 4, 4. 4] ib. 6] cf. Es. 29, 13. 8] Es. 6, 9. 9] Es. 7, 9. 10] Es. 29, 14. 19] Es. 14, 14. 23] II Cor. 4, 6. ) [*]( 3 alterias M (in ras.) 13 etsi huius MB, non huius Pam excaecat R, excaeca M 16 contentus uictoriae uulgo (prob. Eng) ne MF, nae Buulgo 17 ultra Eng, nonstatuens lacunam lacunamsignaui: obsim siue quid detraham intercidisse uidetur uel simile aliquid 18 simpliciori scil. homini responsu scripsi: responso MR esse = licere: om. Pam deum seripsi: dominum MR 26 gloriae addidi (c/. II Cor. 4, 6 et p. 90, 5; praeterea 614, 21) ) 614
fiat lux? et (de) inluminatione mundi quis Christo ait: posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? cui respondent spiritus in psalmo ex prouidentia futuri: significatum est [inquit] super nos lumen personae tuae, domine. persona autem dei Christus dominus, unde et apostolus supra, qui est imago. inquit, dei. igitur si Christus persona creatoris dicentis: fiat lux, et Christus [etj apostoli et euangelium et uelamen et Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est, dei huius aeui, certe non eius, qui numquam dixit: fiat lux. (praetereo hic et de alia epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici uero ad Laodicenos. ait enim meminisse nationes, quod illo in tempore, cum essent sine Christo, alieni ab Israhele, sine conuersatione et testamentis et spe promissionis, etiam sine deo essent in mundo, utique etsi de creatore. ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet deum aeui huius eum intellegendum, quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant.) quale est autem, ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus uasis, (id est in corporibus) nostris, cuius et uasa sunt? iam si (gloria) dei est, in fictilibus uasis tantum thesauri haberi, uasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius uasa eminentiam uirtutis dei sapiunt, et uirtus ipsa, quia propterea in uasa fictilia commissa sit, ut eminentia eius probaretur. ceterum
[*](1] Gen. 1, 3. Ea. 49, 6. 2] cf. Es. 9, 2. 4] Ps. 4, 7. 5] cf. Thren. 4, 20. 6] II Cor. 4, 4. 12] cf. Eph. 2, 12. 19] cf. II Cor. 4, 7. 21] cf. II Cor. 4, 6. ) [*]( 1 de add. Pam inluminatione Pam: inluminationem MR 3 respondent MF, reapondet Ruulgo 4 inquit seclusi 8 et seclusi ut uelamen fort. 11 praetereo MRa, praeterea 2J1, praetere(und)o fort. praescriptam R, proacriptam MF 12 haeretici MH3, haeretice Bl 15 deo Pam: domino MR essent, in mundo utique, etsi uulgo etsi de creatore scil. sit ille mundua 17 deum scripsi: dominum MR 20 id est in corporibus addidi 21 iam scripsi: nam MR gloria dei cf. 613, 26 24 quae propterea susp. Eing, tenens infra sunt pro sit 25 sit scripsi: sunt MR ) 615
alterius dei iam non erit gloria ideoque nec uirtus, — sed magis dedecus et infirmitas — cuius eminentiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia uasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus domini, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia uirtutis consecratur. sed enim proponit: ut et uita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. de qua ergo Christi uita dicit? qua nunc uiuimus in illo? et quomodo in sequentibus non ad uisibilia nec ad temporalia, sed ad inuisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? quodsi de futura uita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicauit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, sed non quasi aeterno interitu post mortem, uerum laboribus et incommodis, de quibus praemisit, adiciens: et non deficiemus. nam et interiorem hominem nostrum renouari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat: et corporis corruptionem ex uexatione temptationum et animi renouationem ex contemplatione promissionum.
*** terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam in caelo, quia quae manu facta sit, creatoris, intereat in totum, dissoluta post mortem. haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestus, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni. [*]( 3] cf. n Cor. 4, 8-9. 4] cf. II Cor. 4, 10. 8] II Cor. 4, 10. llj cf. II Cor. 4, 17-18. 14] cf. II Cor. 4, 11. 15] cf. II Cor. 4, 16. 18] II Cor. 4,16. cf. II Cor. 4.17. 22J cf. II Cor. 5,1. 27] cf. II Cor. 5, 2. ) [*]( 1 alterius dei iam non erit scripsi: iam non erit alterius dei MR 5 domini Pam: dei MR 6 est om. Rl 14 Christi R, Christus MF 16 sed scripsi: et MR 21 ex R, et MF 22 lacunam signaui: Ita et dissoluto tabernaculo suppleri uelim (cf. II Cor. 5, 1) non sic = nicht in dem Sinne; coniunge cum quia in uersu insequenti 26 manifestus (scil. est) scripsi (manifestus c. part. cf. p. 69, 17) : manifestius MR )
616
quod de caelo est superinduere cupientes: siquidem et despoliati non inueniemur nudi — id est: recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus, et rursus: etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis in gemimus, quod grauemur no lentes exui, sed superindui. hic enim expressit quod in prima epistola strinxit: et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerint reprehensi a deo hic. et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita uexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur, superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo, quia et de illis ait: necesse est corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem. illi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo (non) temere dixit: nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed uita praeueniri, uti deuoretur mortale hoc a uita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeuentu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pigneratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,
[*]( 1] cf. II Cor. 5, 2. II Cor. 5, 3. 4] II Cor. 5, 4. 6] I Cor. 15, 52. 8] cf. I Cor. 15, 52. 10] cf. ib. 11] cf. I Ioh. 2, 18. 16] I Cor. 15, 53. 19] n Cor. 5, 4. 21] ib. 24] cf. II Cor. 5, 5. 25] cf. II Cor. 5, 6. ) [*]( 1 superinduere MR, superindui Pam 8 fuerint 3f, fuerunt F, fuerimus R uulgo reprehensi MRlt deprehensi Rsuulgo hic. et illi E*g: hi et illi MBt, et illi R3 uulgo 9 quidem B\', qui de MRl 10 ei B. et M sint R, sit M 12 sed Rz, et MRl superinduti R3, superinduci MF, superindui Rl 13 ezuti MRZ, exui jB1 19 non add. BJ. om. MRl 25 pigneratos MF, pignoratos Ruulgo ) 617
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. atque adeo omnes ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit siue bonum siue malum. si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum domino poterunt deputari? et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit et corporalem omnium repraesentationem confirmauit. non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. iniquus enim deus. si non per id punitur quis aut iuuatur, per quod operatus est Si qua ergo conditio noua in Christo, uetera transierunt, ecce noua facta sunt omnia: impleta est Esaiae prophetia. si etiam iubet, ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam *** capere regnum dei. si et uirginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico ueritatis rei ipsius. si et pseudoapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conuersationis, non praedicationis adulteratae reos taxat. adeo de disciplina, non de diuinitate dissidebatur. si satanas transfiguratur in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem. deus enim, non angelus, creator in deum lucis. non in angelum, transfigurare se dictus esset. si non eum satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum
[*]( lj cf. II Cor. 5, 8. 3-5] cf. II Cor. 5, 10. 12] II Cor. 5, 17. cf. Es. 43. 18-19. 14] cf. II Cor. 7, 1. cf. I Cor. 15, 50. 16] cf. II Cor. 11, 2. 18] cf. II Cor. 11, 13. 22] II Cor. 11, 14. ) [*]( 3 libenter om. B1 6 domino scripsi: deo MR 8 corporalem scripsi: temporalium MIll, corporum 223 uulgo 10 iniquos M 11 per id punitur R, periit punitur F, perdit punit M 15 subetantium ed. Migniana (probat Eng) lacunam signaui: non substantiam <negat, sed opera substantiae) supplendum puto (cf. 608, 26 sqq. et 623,16) 16 regnum JB, regno MF dei, si uulgo 18 pseudoapostolos MF, pseudapostolos Il uulgo 22 satanas transfiguratur M, transfiguratur satanas R ) 618
nouimus. (De paradiso\' suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis; nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. magis uero mirabor deum optimum, percutiendi et saeuiendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo adplicuisse et ter ab eo obsecratum non concessisse. emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem, elatos aemulantem et deponentem scilicet de solio dynastas. aut numquid ipse est, qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut uirtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne uerbum? quid et non parsurum se peccatoribus comminatur lenissimi dei praedicator, immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi adfirmat? nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius apostolus timebatur.
[*](Ad Romano ) Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero et tramittenda, quae saepius occurrerunt. piget de lege adhuc congredi, qui totiens probauerim concessionem eius nullum argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa (ista) epistola legem plurimum uidetur excludere. sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus [*]( 4] cf. II Cor. 12, 2. 7] cf. II Cor. 12, 7—8. 10] cf. Luc. 1. 51—52. cf. Ps. 118, 21. cf. Pa. 146, 8. 11] cf. Iob 1, 12. 12] cf. II Cor. 12, 9. 13] cf. II Cor. 13, 1. 14] cf. Deut. 19, 15. cf. H Cor. 13, 2. 16] cf. II Cor. 13, 10. ) [*]( 1 atilus = liber 2 mirabor (mira in lit.) M 6 deum scripsi: dominum MR 10 et scripsi: ut MR, ui Eng 17 adfirmat. nega uvigo 19 AD CORINTHIOS SECVNDA EXPLICIT; INCIPIT AD CORIN. THIOS M, De epistola ad Romanos RF (sed omissa uoce de) quanto (scil. magis) MR1, quando R3 uulgo 20 et tramittenda M. extra mittenda ii1, tramittenda R3 uulgo 22 qui totiens R3, quotiens ACRI 22 probauerim R3, probat uera MR1 25 ista addidi )
619
et in iudice ultorem et creatorem in ultore. itaque et hic, cum dicit: non enim me pudet euangelii; uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, — ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem — transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et sui euangelii, quoniam et iram (dei) dicit reuelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui ueritatem (in) iniustitia detineant. cuius dei ira? utique creatoris. ergo et ueritas eius erit, cuius et ira, quae reuelari habet in ultionem ueritatis. etiam adiciens: scimus autem iudicium dei secundum ueritatem esse et iram ipsam probauit, ex qua uenit iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit, cuius iram probauit probando iudicium. aliud est, si ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. quantas autem foueas in ista uel maxime epistola Marcion fecerit auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti integritate parebit. mihi sufficit, quae proinde eradenda non uidit quasi neglegentias et caecitates eius accipere. si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, — quia et hi (etsi) legem ignorant, at natura faciunt quae sunt legis — utique is deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. iudicabit autem quomodo? secundum euangelium, inquit, per Christum. ergo et
[*]( 2] Rora. 1, 16—17. 8] cf. Rom. 1, 18. 12] Rom. 2, 2. 21] Rom. 2, 16. cf. Rom. 2, 12. 22] cf. ib. cf. Rom. 2, 14. 25] Rom. 2, 16. ) [*](6 parenthesin indicaui 7 euangelii. quoniam uulgo 8 dei add. Pam 9 et R3, loci MJR1, ac fort. in add. R3, om. MRt 10 detinent Pam 13 ipsam M, ipsa R 16 in om. M 18 auferendo R3, aut referendo MB1 21 iudicabit Bs, iudicauit MR1 22 et hi (etsi) scripsi: et hi MR 23 ignorant, at scripsi: ignorant et MR, ignorantes Ciacconius sint M ) 620
euangelium et Christus illius sunt, cuius et lex et natura, quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo iudicio, de quo et supra: secundum ueritatem. ergo qua (ad) defendenda (ea) reueletur de caelo ira non nisi a deo irae, ita et hic sensus, pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quae haec habent transigi, euangelium et Christus. et ideo uehitur in transgressores legis docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. scilicet apostolus uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur diuertisse. adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: propter uos nomen dei blasphematur. quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum, cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputi. atenim apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. quodsi haec est circumcisio Hieremiae - et circumcidemini praeputia cordis - sicut et Moysei - et circumcidemini duricordiam uestram —, eius erit spiritus circumcidens cor, cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus, qui in occulto, cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. Tunc
[*]( 3] Rom. 2, 2. 4] cf. Rom. 1, 18. 10] cf. Rom. 2, 21. 12] Exod. 12, 35—36. 16] Rom. 2, 24. 19] cf. Rom. 2, 29. 20] Rom. 2, 29. 21] Hier. 4, 4. 22] Deut. 10, 16. 24] Rom. 2, 29. 25] Rom. 2, 28. ) [*]( 2 a deo Lat: adeo MR de quo scriptri; dei quod MR 4 <ad) defendenda (ea) (scil. legem et naturam, cf. l. 2 et infra l. 9 sqq.) seripsi: defendenda MR, defendenda (ea) (scil. ueritate) Eng 5 hic sensus sdl. Rom. 2, 16 priatino scil. supra 619, 12 commemorato 8 iram H, iraiZ quae Lat: quem MR 15 inceaserat (o uerbo incessendi dedudum)B}, ingesserat MRl 19 praeputi (= praeputii). atenim scripsi: praepntiationi MR apud deum legis id est: non apud Marcionis deum 22 Moysei scripsi: moyses MR et om. R uulgo 24 carnem eius, et uulgo 25 in aperto om. X ) 621
lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. quae est ista distinctio? seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius? an eius tunc, cuius et nunc? eius lex cuius et fides Christi? distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi. non ex lege, pacem ad deum habere. ad quem? cuius numquam fuimus hostes an cuius legi et naturae rebellauimus? nam si in eum competit pax, cum quo fuit bellum. ei et iustificabimur; et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex aut em, inquit, subintroiuit, ut abundaret delictum. quare? ut superabundaret, inquit, gratia. cuius dei gratia, si non cuius et lex? nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam per Iesum Christum (apud) aduersarium ipsius. propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum et totum mundum deduxerat in reatum et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam Christi non creatoris, sed Marcionis ! Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. mortuos enim nos inquit legi (per corpus Christi.) ergo corpus Christi est. \'potest corpus contendi, non statim caro! sed et quaecumque substantia sit, cum eius nominat corpus, quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi et causa delicti eam excusat:
[*]( 1] Rom. 8, 22. 5] cf. Rom. 5, 1. 10] Rom. 5, 20. 14] Rom. 5. 21. 23-26] cf. Rom. 7, 4. ) [*]( 2 tuus om. Rl 4 dispositionum Pam: dispositio nunc MR 6 numquam M, nusquam iJ uulgo 12 si (8. u. a m. 1) M 13 legem om. iJ1 17 apud addidi 17 propter hoc (nimirum) fort. 21 sed Marcionis! Eng: sed Marcionis. uulgo 23 per corpus Christi addidi (c/. de monogamia c. 13) 24 est. potest scrvpsi: et potest MR, et(si) potest Eng potest corpus contendi scii. Christi esse ) 622
quid ergo dicemus? quia lex peccaturn? absit! - eru. besce, Marcion, [absit] abominanti apostolo criminationem legissed ego delictum non scio nisi per legem. o summum ex hoc praeconium legis, per quam (non) licuit delictum latere! non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? atquin et adcumulat: lex sancta et praeceptum eius iustum et bonum. si taliter ueneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. quis discernit duos deos, iustum alium bonum alium, cum is utrumque debeat credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est? si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo et a Iudaeis omnibus potuerit agnosci.