Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro, quae in illo uidebatur. peccatum enim carni supra adscripsit et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis et aduersantem legi sensus. ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carne, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. nam et haec erit dei uirtus in substantia pari perficere salutem. non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro, consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. nam nec addidisset \'peccati\', si substantiae similitudinem uellet intellegi, ut negaret ueritatem; tantum [*]( 1-3] Rom. 7, 7. 5] cf. Rora. 7, 11. 7] Rom. 7, 12. 12] cf. Rom. 7, 14. 15] cf. Rom. 8, 3. 17] cf. Rom. 7, 23. 21] cf. Hebr. 4,15. ) [*](1 parenthesin indicaui 2 absit seclusi erubescere cum datiuo iunctum cf. Apol. c. 9: erubescat error uester Christianis abominanti apostolo M, abominati postulo F, abominari postulo Rl, abominatur apostolus B3 uulgo 4 non addidi licuit MR, liquuit Gel reliqui 5 latens Ciacconius 13 hinc Bcd. ex uerbis apostoli 14 et scripsi:TiecMR;intellego autem:so dafitr also auch tlon denJuden allen (nicht nur tlOn den gldubig gewordenen cf.Bom. 11, 1-7) hdtte erkannt werden konnen 20 carne Bz, carni MRl, carnea Pam )
623
enim (carnis) posuisset, non et (peccat ? . cum uero tunc sic struxit: \'carnis peccati\', et substantiam confirmauit, id est carnem, et similitudinem ad uitium substantiae retulit, id est ad peccatum. puta nunc similitudinem substantiae dictam: non ideo negabitur substantiae ueritas. (cur ergo similis, (si) uera\'? quia uera quidem, sed non ex semine: de statu similis et uera, de censu non uero dissimilis. ceterum similitudo in contrariis nulla est. spiritus non diceretur carnis similitudo, — quia nec caro similitudinem spiritus caperet — sed phantasma diceretur, si id quod non erat uidebatur. similitudo autem dicitur, cum est quod uidetur. est enim, dum alterius par est. phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit nos esse in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse: caro et sanguis regnum dei non consequentur, non substantiam damnans, sed opera eius; quae, (quia) possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conuersationispertinebunt. Item si corpusquidem mortuum propter delictum, — adeo non animae, sed corporis mors est - spiritus autem uita propter iustitiam, *** cui mors obuenit propter delictum, id est corpori. non enim alii quid restituitur, nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio. mortuorum dum est, corporum. nam et subiungit: qui
[*]( 13] cf. Rom. 8, 9. 15] I Cor. 15, 50. 19-21] Rom. 8, 10. 24] Rom. 8, 11. ) [*]( 1 cum uero utrumque sutstruierit Lat 6 si addidi 7 similis et Lat: simili sed MR dissimilis MR, dissimili Oehlerus 9 similitudonem M (corr. m. 1) 13 autem R3. autem est MRl nos esse M, esse nos R uulgo 14 in operibus MR3F, ex operibus Rl 15 scripsisse <se) fort.: ase)>scripsisse Pam, scripsisse MR 16 non consequentur M, consequi non possunt Ruulgo 17 quia add. R3 20 parenthestn indicaui sed R3, et MRl 21 (ei utique obueniet uita propter iustitiam) suppl. Urs 23 alii quid scripsi: alicui MR 24 resurrectio, mortuorum dum est, corporum scripsi: resurrectio mortuorum, dum est corporum uulgo nam et M. nam R ) 624
suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra. adeo et carnis resurrectionem confirmauit, absque qua nec corpus aliquid dici capit nec mortale aliquid intellegi, et Christi substantiam corporalem probauit; siquidem proinde uiuificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed adprehendo testimonium perhibentem apostolum Israheli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. deum enim, inquit, ignorantes et suam iustitiam sistere quaerentes non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitiam omni credenti, hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignorauerint Iudaei, qui aduersus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat, quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo atque ita suam iustitiam tuentur aduersus illum. atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israhel me non agnouit et populus me non intellexit, et quod iustitiam suam magis sisterent: docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ex inscitia scilicet nihil igitur potest in alium deum exponi, quod competit in creatorem, quia et alias inmerito apostolus Iudaeos de
[*]( 9] cf. Rom. 10, 1. cf. Rom. 10, 2. 10] Rom. 10, 3—4. 16] cf. Rom. 10, 1. 22] Ea. 1, 3. 24] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 25] cf. Ps. 2, 2. ) [*]( 1 uiuificabit R3, uiuificauit MRl 3 aliquid scripsi: aliud MR 4 aliquid scripsi: aliud MR 5 nostra B, uestra M 10 deum: ita legisse uidetur Marcion pro dei iustitiam cf. l. 13 sqq. 12 iustitiam ParA: iustitia MR 16 <et) zelo Gel 17 inscitiam MRl, inscientiam R3G uulgo 23 populus <meus) Gel 26 inscientia Para ) 625
ignorantia suggillasset erga deum ignotum. quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui aduersus eum sistebant, quem ignorabant? atquin exclamat: (o profundum diuitiarum et sapientiae dei et inuestigabiles uiae eius unde ista eruptio? ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro reuoluerat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege uenientem. haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens diuitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicauit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit? sed enim et apostolus et diuitiae creatoris olim absconditae nunc reseratae. sic enim repromiserat: et dabo illis thesauros occultos, inuisibiles aperiam eis. inde ergo exclamatum est: o profundum diuitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. id Esaiae et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius (eius) fuit? quis porrexit ei et retribuetur illi? qui tanta de scripturis ademisti, quid ista seruasti, quasi non et haec creatoris? Plane noui dei praecepta uideamus: odio, inquit, habentes malum et bono adhaerentes — aliud est enim apud creatorem: auferte malum de uobis et: declina a malo et fac bonum —; amore fraternitatis inuicem adfectuosi - non enim id ipsum est: diliges proximum tamquam te —; spe
[*]( 3] uerba apostolici Marcionia ex Rom. 11, 83 decurtata 6] cf. Rom. 1, 17. (cf. p. 619, 7) 12] Es. 45, 3. 13] Rom. 11, 33. 16] Rom. 11, 33-34. Es. 40, 13-14. 20] Rom. 12, 9. 21] I Cor. 5, 13. cf. Dent. 17, 7; 21, 21. 22] Ps. 33, 15. 23] Rom. 12, 10. 24] Leu. 19, 18. Rom. 12, 12. ) [*]( 2 sistebant (b in ras. a m. t) M 4 inuestigabiles (ab in et ueetigo) MJt, (in)inuestigabiles Pam ista Iun: irae MR, illa Rig 5 euoluerat fort. 7 legem M haec scil. scripturas et sacramenta (non) erasit Urs 10 apostolus MBl, opes R3 uulgo; intellege: et apostolus (scil. creatoris, non Marcionis est, cĮ. I. 8) et diuitiae creatoris (scil. sunt) 17 eius add. R3, om. MRX 21 in M margini adscripsit m. 1: antifrasin ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 40 ) 626
gaudentes, utique dei — bonum est enim sperare in domino, quam sperare in magistratus-; pressuram s sustinentes tes - exa udiet en im te dom in us in die pressurae [habes psalmum] —; benedicite et nolite maledicere — quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? —; non altum sapientes, sed humilibus adsectantesne sitis apud uos sapientes - \'uae\' enim audiunt per Esaiam —; malum pro malo nemini retribueritiset malitiae fratris tui ne memineris -; nec uosmet ipsos ulciscentes; \'mihi enim uindictam et ego uindicabo\', dicit dominus; pacem cum omnibus (hominibus) habetote. ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit: diliges proximum tamquam te. hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis, iam ignoro; metuo, ne deus Marcionis. si uero euangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus? dixerit Christus aut non: (non) ego ueni legem dissoluere sed implere, frustra de ista sententia neganda Ponticus laborauit: si euangelium legem non adimpleuit, ecce lex euangelium adimpleuit. bene autem, quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum, quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.
[*]( 1] PB. 117, 9. 2] Rom. 12,12. 3] Ps. 19, 2. 4] Rom. 12, 14. 5] cf. Gen. 1, 31. 28. -6] Rom. 12,16. 7] cf. Es. 5,21. 8] Rom. 12,17. 9] cf. Zach. 7, 10. Rom. 12, 19. 10] ib. cf. Deut. 32, 35. 11] Rom. 12, 18. 15] Rom. 13, 9. cf. Leu. 19,18. 20] Matth. 5,17. 23] cf. Rom. 14,9-10. ) [*]( 2 domino MR1, dominum R3 4 habes psalmum secl. Eng 6 adsectantes (ouvaitorfdjievoi) M, assentantes R 11 omnibus hominibus Pam: omnibus MR3, hominibus Rl 13 permittebat om. Rl 19 contendimus. dixerit uulgo aut MRl, an R3 uulgo 20 <non) ego Eng: ego <non) Oel, ego MR implere? frustra uulgo 21 Ponticus R\'łmg Pam Rig (cf. 637, 2): Pontus MR reliqui laborabit tnauult Eng (sed cf. 434, 23; 444, 8-12) 23 clausulam M ) 627
Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. est sapor et in paucis. occiderant Iudaei prophetas suos. possum dicere: [*](Ad Thessalonicenses prima) quid ad apostolum dei alterius et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? quid mali admisit apud illum Israhel, si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? \'deliquit autem apud deum ipsorum\': is exprobrabit iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius quam aduersarius laesi. sed nec onerasset illos imputando etiam domini necem qui et dominum interfecerunt dicendo et prophetas suos, licet \'suos\' adiectio sit haeretici. quid enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? status autem (est) exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. denique si alterius dei Christum alterius prophetas peremerunt, aequauit impietatem, non exaggerauit. aequanda autem non fuit: ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem deum commissa ex utroque titulo. ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram (uoluntatem dei\' dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnoscere est — abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; scire unumquemque uas suum in honore tractare. quomodo? dum non in libidine, qua gentes. libido autem nec [*]( 2] cf. I Thesa. 2,15. 10] ib. 19] cf. I Thess. 4,3. 20—23] I These. 4, 4-5. ) [*]( 1 AD ROMANOS EXPLICIT M (locus uacuus relictus est: in mg. a m. 1: ad thessalonicenses), de epistola ad Thessalonicenses prima RF 4 dampnare M 5 quid MR, quid enim Pam 7 ipsorum: is Eng: ipsorum. is uulgo exprobrabit Iun: exprobrauit MR 8 quem MR3, quam Rl laeaus = laesura, si locus est integer; sed cum nusquam alibi inueniatur hoc uocabulum, nescio an interpolatum sit (cf. laesi l. 10); nihil enim desideratur, si deest: ad quem pertinet scil. iniquitas 9 laesi sed R3, laesisset MRl 11 haeretici M (in ras.) 14 est addidi (autem ortum, ut uidetur, ex aut g) 16 impietatem scripsi (cf. infra: aequauda fuit): impietates MR, impietatem, sed Eng 18 deum scripsi: dominum MR eiusdem dei R3, eius dfis dei (in mg. d9 a m. 2) M, eius dna deus Rl 20 agnoscere est scripsi: agnosceres MR parenthesin indicaui 21 enim om. Gel 22 uas suum M, suum uas Ruulgo ) [*]( 40* )
628
apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinarils et non naturalibus et portentosis luxuriae —: est turpitudini quaque et inmunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet. hunc autem locum salua alterius, id est plenioris sanctitatis praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. Ait eos, qui remaneant in aduentum Christi cum eis, qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam domino. agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare: quinam huc uelut nubes uolant, tamquam columbae cum pullis ad me? hunc ascensum si Christus nobis praeparabit, ille erit Christus, de quo Osee: qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui ? Quem spiritum prohibet extingui et quas prophetias uetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias secundum Marcionem. quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae ipse fecit. ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui, qui non sit extinguendus, et prophetias, quae non sint nihil habendae. et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae
[*]( 8] cf. I Theas. 4, 15-17. 12] cf. Gal. 4, 26. 13] Es. 60, 8. 16] Am. 9, 6. 18] cf. I Thess. 5, 19-20. ) [*]( 2 portentosis M, portentuosis R IUJ:uriae-: est (seil. sanctitas: es ist die .... cf. 627, 19) scripgi: luxuria est MR, lex uxoria est IAt, <lex naturae) luxuriae est Oehlerus, <sanctitas) luxuriae est Urs quaque Bcripsi: quoque MR 3 contraria MR3G, non contraria Rl 6 cootineam M 10 aerem Pam: aere MR 15 praeparabit Eftg: praeparaait MR Osee MR (cl 637, 16), Amos Iun 17 hunc fort. nisi t. lit. M 19 nihili Urs (sic et infra l. 21 et 24) 20 destruit (sdlicet prophetias et spiritum creatoris qua apostolus dei alterius) MB, destraxit Gel 21 ipse scripsi: nihil MR 23 qui R*, quod MRl ) 629
atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis reuelet et sacramenta edisserat. cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis et, si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit et omnes in uno uoto constituit salutis, optans, ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et salutificatoris nostri Christi conseruentur? nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. licet enim et anima I et] corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet <autem) anima suum uocabulum proprium, non egens communi uocabulo corporis, id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. etenim aliam substantiam in homine non uideo post spiritum et animam, cui uocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens, quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.
Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia [*](Ad Thessalonicenses secunda) eis confirmemus. dominum et hic retributorem utriusque [*]( 1] cf. I Cor. 14, 25. 2] cf. I Cor. 14, 26. 6] cf. I Cor. 12, 11. 10-18] cf. I Thess. 5, 23. 25—630, 6] cf. Q Thess. 1, 6-8. ) [*]( 1 prouocaturos B3, prouolaturos MRl 4 apostolua Iun: apostolum MR 10 in nobis substantias Zahnius: in nouis substantiis MR 13 salutificatoris R3, salutificaris MRl 15 anima scripsi: anima et MRl, animae R3uulgo 17 autem addidi 18 corporis; id uulgo 23 cum quae R3, cumque MRl nomine R, nominatur M 24 AD THES- SALOUICENSES PRIMA EXPLICIT M (in mg. a m. 1 inoip II), de epistola ad Thessalonicenses secunda RlF cohaerentia MR3, cohaerente JB1 )
630
meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit adflictatoribus nostris rependi adflictationem et nobis, qui adflictemur, requietem in reuelatione domini Iesu uenientis a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. sed flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. lucet tamen uanitas liturae. cum enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum exigendam de eis, qui deum ignorent et qui non obaudiant euangelio, quos ait poenam luituros exitialem aeternam a facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur, ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum. ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus est, et in illo creatoris [est], quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. seorsum enim posuit *** euangelio non obaudientes, siue Christianos peccatores siue Iudaeos. porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non norint, non est dei eius, qui naturaliter sit ignotus nec usquam nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorari. ipsum quod ait: a facie domini et a gloria ualentiae eius, uerbis usus Esaiae et ex ipsa causa, eundem sapit dominum, consurgentem ut comminuat terram. Quis autem est homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei
[*]( 7-10] cf. II Thess. 1, 8-9. 10] II TheBS. 1, 9. cf. Es. 2,10. 19. 21. 23] ib. 25] cf. Es. 2, 19. 26] II Thess. 2, 3. cf. II Thess. 2, 3-4. ) [*]( 3 qui R, quia MF 4 reuelatione R, reuelationem MF 13 Christns est M, Christas R 14 est seclusi 15 hetnicis M lacunam signavi: deum ignorantes, id est ethnicos, seorsum supplendum censeo 17 hetniciaJT 22 ignorari M, ignorare R 23 a (prius) om. M 24 Esaiae et ex ipsa (= eadem) causa, eundem scripsi: Esaiae, ex (et M) ipsa cauBa eundem MR wiigo 25 autem est M, est autem R uulgo 28 consessurus Pam: consecuturus MR ) 631
et deum se iactaturus? secundum nos quidem antichristus, ut docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Iohannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum, praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse et soluentes Iesum, scilicet in deo creatore; secundum uero Marcionem nescio, ne Christus sit creatoris. nondum (enim) uenit apud illum. quisquis est autem ex duobus, quaero, cur ueniat in omni uirtute et signis et ostentis mendacii. propterea, inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint, ut salui essent; et propter hoc erit eis (in) instinctum fallaciae, ut (credant mendacio, ut) iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. igitur si antichristus est secundum creatorem, deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt ueritati, ut salui fierent; eiusdem erit ueritas et salus, qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse, errore decipere quos ueritate non cepit. si uero non est antiohristus secundum nos, ergo Christus est creatoris secundum Marcionem. et quale erit, ut ad ulciscendam ueritatem suam Christum creatoris summittat? sed et (si) de antichristo consentit, proinde dixerim: quale est, ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? in summa, si indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem, cuius et ira et aemulatio et fallaciae inmissio aduersus contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes — ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten
[*]( 3] cf. I Ioh. 4, 1—3. 8] cf. n These. 2, 9. II Thess. 2, 10-12 sec. Marcionis recensionem. 22] cf. II Thess. 2, 8. ) [*]( 6 Christus sit M, sit Christus R uulgo enim add. JJrs 7 quisquis Lat: cuiusquis MR 10 (in) instinctum scripsi: instinctum MR (Marcionis igitur apostolicum sic habuisse puto: xal SIA TOOTO satai Cl(,\'t01\'Ç sl; ivspY6iav nXavir];) 11 credant mendacio ut addidi 13 est secundum creatorem ed. Migniana: et secundum creatorem A-IR, est secundum nos et Urs 16 eas Oehlerus: ea MR, ex Pam 20 creatoris Rig: creatori MR sed et (si> ed. Migniana: sed (si) et Urs, at si et Oehlerus 21 illi R3, illis MRl 27 suum Rhng, summum MR ) 632
concedens —, quis dignius irascetur? puto qui a primordio rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus testibus ad agnitionem sui praestruxit nec tamen agnitus est, non qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto nec palam alium deum praedicante, productus est. ita cui competit uindicta, ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas et salus. Iubere autem operari eum, qui uelit manducare, eius disciplina est, qui boui trituranti os liberum iussit.
[*](Ad Laodicenos) Ecclesiae quidem ueritate epistolam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion et titulum aliquando interpolare gestit, quasi et in isto diligentissimus explorator. nihil autem de titulis interest, cum ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur. cui ergo competet secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento uoluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum — ut ita dixerim, sicut uerbum illud in Graeco sonat — recapitulare — id est ad initium redigere uel ab initio recensere — omnia in Christum, quae in caelis et quae in terrisnisi cuius erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimple(tio et adimple)tionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus [*]( 7] cf. n Thess. 3, 10. 8] cf. Dent. 25, 4. 15-21] Eph. 1, 9-10. ) [*]( 2 naturam (= creaturam) MR, naturae Urs operibus M\'P, opibus B praedicationibus M, praedicationum 22, praedictionibus Eng 3 ad agnitionem M (in ras. a m. 1) non scripsi: an MR, nec Urs 4 nec Gel: ne MIZ3, nae Rl Oehlerus 6 competet hiF, competit R 8 bobn M 9 AD THESSALONICENSES SECVNDA EXPLICIT M (itS mg. add. m. 1: ad laudiceooB), de epistola ad LaodicenoB RF 10 et titulum scripsi: ei titulum MR 11 gestit M, gestiit Ruulgo 15 competet PaM: competent MR 18 ut ita B3, uti pai MRl illud..sonat R3, ilium.. sonare MRX 21 erunt omnia M, omnia erunt Ruulgo 22 adimple(tio et adimple)tionis Eng (cf. 633, T): adimpletiones MR, adimpletionis Oehlerus )
633
nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? denique quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur ad recensenda omnia in Christo, etiam quae in caelis? nec in caelis autem res ab altero actas existimabimus, quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris actas omnibus constat. quodsi non capit alterius <omnia) ista deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? si creatoris sunt, diuersa sint necesse est a diuerso deo; si diuersa, utique contraria. quomodo ergo contraria recenseantur in eum, a quo denique destruuntur? nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit: ut simus in laudem gloriae (eius) nos, qui praesperauimus in Christum? qui enim praesperasse potuerunt, id est ante sperasse in deum quam uenisset, nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat conuersus ad nationes: in quo et uos, cum audissetis sermonem ueritatis, euangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto. cuius promissionis? factae per Iohelem: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes. ita (et) spiritus et euangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et 'pater gloriae\' ille est, cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens: quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae; ab illo \'spiritus sapientiae\' optatur, apud quem haec quoque
[*]( 18] Eph. 1, 12. 19] Eph. 1, 13. 23] Ioel 3, 1. 26] cf. Eph. 1, 17. 27] Pa. 23, 10. 29] cf. Eph. 1, 17. ) [*]( 7 actas Iun: acta MR 14 eius addidi 15 potuerunt MR, poterunt Oehlerus 16 in dominum fort. 17 et om. Rl 24 <at> spiritus JB3, spiritus MRl 25 praedicabatur R, praedicatur M 29 haec M, hae R ) 634
spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam; ille dabit (inluminatos cordis oculos\', qui etiam exteriores oculos luce ditauit, cui displicet caecitas populi: et quis caecus nisi pueri mei? et excaecati sunt famuli dei; apud illum sunt et \'diuitiae hereditatis in sanctis\'. qui eam hereditatem ex uocatione nationum repromisit: postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam; ille \'inoperatus est in Christum ualentiam suam suscitando eum a mortuis et collocando eum ad dexteram suam subiciendo omnia\', qui et dixit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio: omnia subiecisti sub pedibus eius. si ex his alius deus et alius Christus infertur, quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam creatorem. plane, puto, inuenimus, cum dicit illos delictis mortuos, [non] in quibus ingressi erant secundum aeuum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, qui operatur in filiis incredulitatis. sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo. sed nec princeps potestatis aeris dicetur qui est princeps potestatis saeculorum. numquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. sed nec incredulitatis operator uideri potest, quam ipse potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. sufficit igitur, si haec non cadunt in creatorem. si autem et est, in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit. quis iste? sine dubio ille, qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto
[*]( 1] cf. Ea. 11, 2. 2] cf. Eph. 1, 18. 3] Es. 42, 19. 5] cf. Eph. 1, 18. 7] Ps. 2, 8. 8] cf. Eph. 1, 20-22 sec. recensionem Marcionis, quem Eph. 1, 21 in epistolam ad Gal. transtulisse supra commemorauimas cf. 581, 20. 10] Ps. 109, 1. 12] Ps. 8, 7. 15] cf. Eph. 2, 1. 16] Eph. 2, 2. ) [*]( 1 enumeratur Oehlerus: enumerantur MR 10 omnia <sub pediba? eius) fort. 16 non secl. R3 17 aeris (huius) Pam 20 sdm factori M 26 competant Urs: competat MR ) 635
potitus, sicut dicere eum propheta refert: ponam in nubibus thronum meum: ero similis altissimo. hic erit diabolus, quem et alibi, si tamen ita et apostolum legi uolunt, deum aeui huius agnoscemus. ita enim totum saeculum mendacio diuinitatis impleuit. qui plane si non fuisset, tunc haec in creatorem spectasse potuissent. sed et (si) in Iudaismo conuersatus fuerat apostolus, non quia interposuit de delictis: in quibus et nos omnes conuersati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et: incredulitatis fuimus, inquit. sed natura, ne, quia filios appellauit Iudaeos creator, argumentetur haereticus dominum irae creatorem. cum enim dicit: fuimus natura filii iracundiae creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed adlectione patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem. ad summam subiungens: sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt, apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputans, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam (in)fecit delicti semine inlato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo. aliud est enim facere, aliud condere. sed utrumque uni dedit. homo autem factura creatoris est: idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. quantum
[*]( 1] EB. 14, 13-14. 8] Eph. 2, 3. 12-15] ib. 18] ib. 22] Eph. 2, 10. ) [*]( 1 potitus Gel: potius MR propheta refert Iun: profert et refert MR 6 et <si) scripsi: et MR 7 apostolus. non uulgo 11 habens US, habenti MR1 12 iracundiae MR3, non iracundiae R1 13 fuimus, inquit MRl, sumus, inquit F, fuimus R3, sumus G inquit, sed natura. ne uulgo 14 haereticus M, hoc haereticus R uulgo 17 creatorem, ad uulgo 19 sunt. apparet uulgo 21 reputans Etag (apparere c. part. structum ut 69, 17 manifestum esse): reputaris M, reputari R, reputare Urs 22 iam <in)fecit Rig: iam fecit MR, infecif Urs, suam fecit Pam 23 est enim M, est R-) 636
enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia: memores uos, aliquando nationes in carne, qui appellamini praeputiatio ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conuersatione Israhelis et peregrini testamentorum et promissionis eorum spem non habentes et sine deo in mundo. sine quo autem deo fuerunt nationes et sine quo Christo? utique eo, cuius erat conuersatio Israhelis et testamenta et promissio. at nunc, inquit, in Christo uos, qui eratis longe, facti estis prope in sanguine eius. a quibus erant retro longe? a quibus supra dicit: a Christo creatoris, a conuersatione Israhelis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a quibus tunc longe fuerunt. si autem conuersationi Israhelis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius dei Christus de longinquo admouit creatori. meminerat apostolus ita praedicatum de nationum uocatione ex longinquo uocandarum: qui longe erant a me adpropinquauerunt iustitiae meae. tam enim iustitia quam et pax creatoris in Christo adnuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum — Iudaicum scilicet et gentile, quod prope et quod longe — soluto medio pariete inimicitiae in carne sua. sed Marcion abstulit (sua), ut inimicitiae daret \'carne\',
[*]( 2] Eph. 2, 11-12. 10] Eph. 2, 13. 21] Ea. 46, 12-18. 24-26] Eph. 2, 14-15. ) [*]( 3 in carne (fuisse) Pam appellamini MRI, appellabimini FOehlerus praeputiatio M, praeputium Ruulgo 16 fuerunt M, fuerant Ruulgo 19 nos R3, non MRl 25 iudaicum scilicet M, Iudaicum scilicet populum Ruulgo gentile scripsi (cf. 637, 14): gentilem MR 27 inimicitiae = uoci \'inimicitiae\' \'carne\' scripst: carnem MR ) 637
quasi carnali uitio [non J Christo aemulae. sicubi alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice: cuius supra sanguinem confessus es, hic negas carnem? Si legem praeceptorum sententiis uacuam fecit, — adimplendo certe legem; uacat enim iam: non adulterabis, cum dicitur: (nec uidebis ad concupiscendum\', uacat: non occides, cum dicitur: (nec maledices); aduersarium legis de adiutore non potes facere — ut duos conderet in semetipso — qui fecerat idem condens, secundum quod et supra: ipsius enim factura sumus conditi in Christo — in unum nouum hominem, faciens pacem — si uere nouum, uere et hominem, non phantasma, nouum autem, ut noue natum ex uirgine dei spiritu — ut reconciliet ambos deo — et deo, quem utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentile — in uno corpore, inquit, cum inter fecisset inimicitiam in eo per crucem: ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. hoc itaque adnuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem iam non sumus peregrini et aduenae, sed conciues sanctorum, sed domestici dei, — utique eius, a quo supra ostendimus alienos fuisse nos et longe constitutos — superaedificati super fundamentum apostolorum. abstulit haereticus: et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia sicut apostolos ita et prophetas, si non timuit, ne et super ueterum prophetarum fundamentum aedificatio nostra constaret in
[*]( 3—16] Eph. 2,15—16. 5] Exod. 20,14. cf. Matth. 5,27. cf. Matth. 5, 18. 6] Exod. 20, 13. Matth. 5, 21. cf. Matth. 5, 22. 9] Eph. 2, 10. 17-18] cf. Eph. 2, 17-18. 18] Eph. 2, 19. 21-23] Eph. 2, 20. ) [*]( 1 non seclusi sicubi MR, sicuti Pam, sic uti lun dixi B3, dixit MBl 2 Pontice, cuius uulgo 3 carnem. si uulgo 4 parenthesin indicaui ut et infra l. 7,11,13; incipit apodosis inde a verbis ita et 1.15 7 potes Pam: potest MB 12 ut none scripsi: et noueM22 13 deo, quem R, dei, quem MF 14 et gentile M, et gentilem populum R uulgo inquit fort. delendum . 15 cumJR3, tum MBl interfeciesetR9, interfecit, sedMK1 17 adnuntiareRl 19 et aduenae M, nec aduenae R uulgo 24 prophetas, si non timuit scripsi: prophetae. timuit si non MBt, prophetas. timuit scilicet B3 uulgo ueterem M (e in u corr. m. 1) 25 fundamentum M, fundamenta Muulgo ) 638
Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset unde enim accepit summum angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: lapis, quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?
De mania haeretici praecidendi non miror, (miror) si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. datam inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium inluminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aeuis in deo, qui omnia condidit. rapuit haereticus \'in* praepositionem et ita legi facit: \'occulti ab aeuis deo, qui omnia condidit\'. sed emicat falsum. infert enim apostolus: ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. cuius dicit principatibus et potestatibus? si creatoris, quale est, ut principatibus et potestatibus eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam. ipsi autem non. quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius, qui omnia condidit, pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. quod si illi dicit occultatum, illi debebat dixisse manifest(at)um. ergo non (deo) erat occultatum, sed (in deo\', omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. quis enim cognouit sensum domini aut quis ei consiliarius fuit? hic captus haereticus fortasse mutabit, uti dicat deum suum suis potestatibus et [*](1] cf. Eph. 2, 21. 2] cf. Eph. 2, 20. 3] Ps. 117, 22. 7] Epli. 3, 8-9. 11] Eph. 3, 10. 23] Es. 40, 13. ) [*]( 2 angularem M, lapidem angularem Euulgo 4 in summum angnli fort (alibi: in caput anguli) 5 mania (= fiavia) haeretici praecidendi scripsi: manibua haeretici praecidendisitf/J.manibus haeretici praecidentis Patn miror adàłdi(cf. 625,18), Engintegrumputans hunc locum sic intellegit:rucJcsichtlich dessen, was durch die Hdnde des Ketzers weggeschnitten icerden muji, wundere ich mich nicht, wenn er .. 12 in supercaelestibus Gel: insuper caelestibus MR multi uaria M 19 condidit Lat: condit MB 20 illi scripsi: illis MR 21 illi Rig: illi? M (corr. m. 1), ille B manifeatatum scripsi: manifestum MR 24 ei consiliariua M, consiliarius ei R uulgo 25 mutabit Iun: mutauit MR reliqui )
639
principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus, conditor omnium. et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? tamen et creatori notum erat futurum. an non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? ergo (et> ex hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\' sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\' tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem. quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione? de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'. uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super
[*]( 15] Eph. 4, 8. cf. PB. 67, 19. 19] cf. Ps. 44, 4. 20] cf. Es. 8, 4. 25] Eph. 4, 25. cf. Zach. 8, 16. 26] Eph. 4, 26. Ps. 4, 5. 28] Eph. 4, 27. ) [*]( 4 domestico M 6 et addidi 10 multi uaria M 14 nectere. quas uulgo non uis scripsi: nonus MR 15 habuisse scripsi: habuisset MR 21 eum R3, cum MR1 ertundis Oehlerus: eicondis MR 22 didicisti R, didicistis MF 27 uocabulum ut, quod in MR paulo infra post sol legitur, huc transtuli 28 occidat R3, excidat MR1 ) 640
iracundiam uestram; nolite communicare operibus tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum, et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis; separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: et potum dabatis sanctis meis uinum, quod prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae. similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu (ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis
[*]( 1] Eph. 5, 11. 2] Ps. 17, 26. 3] I Cor. 5, 13 cf. Dent. 21, 21. 4] II Cor. 6, 17. cf. Es. 52,11. 5] Es. 52,11. cf. Eph. 5,18. 7] Am. 2,12. 8] cf. Leu. 10, 9. 9] cf. Eph. 5, 19. 10] cf. Es. 5, 12. 12] cf. Eph. 5, 22. 13] Eph. 5, 23. 17] ib. 18] Eph. 5, 28. 21-23] Eph. 5, 29. ) [*]( 2 cum pernerso M, peraerso R 6 dedecore (nomen adiectiuum intdlege) MF, dedecori Ruulgo 7 dabatis Pam: dabitis MR 8 aaron M, Aaron sacerdos Muulgo 9 canerentMR1, canereR3 11 norantJf semina R, seminia M 17 statum R3, satam MRl 18 uzorem suam MF, uxorem R 19 ecclesiam. uides uulgo 22 solns marcion M, Marcion solus Ruulgo 23 sicut MR, sicut et Pam 24 ut addidi eam solus M, solus eam Ruulgo resurrectionem. odisse vnvAgo ) 641
et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit. habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit, in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur: honora patrem et matrem; et parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini: audisti enim et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed
[*]( 6] cf. Gen. 2, 24. 7] Eph. 5, 81-82. 11] Eph. 5, 32. 17] Eph. 6, 1 ei recensione Marcionis 18] cf. Eph. 6, 2. 20] Exod. 20, 12. cf. Eph. 6, 2. Eph. 6, 4. 22] Ezod. 10, 2. ) [*]( 4 ueritate honoris Urs: ueritatis honore MR 5 Chriati i28, Christum MRl 6 et add. R3 7 disserente R3, differente R1, deferente M hanc MR, hoc Pam 9 carnem unam Pam 10 interim, ista scnpsi: inter ista MR intellege: sufficit interim, si ista creatoris (scil. uerba) magna snnt apud apostolum sacramenta, (quae) minima (sunt) apud haereticos (sacramenta) 12 habes Rlmg, habet MR tWtlgo 13 sacramenti R, menti MF 17 a destruendo bcripsi: ad destruendum MR 19 enim est M, est enim Ruulgo 20 matrem, et tndgo 21 audistis M 22 in auribus M, in aures R ) [*]( XXXXVII. Tert. IU. ) [*]( 41 ) 642
aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui, in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?
[*](Ad Colossenses) Soleo in praescriptione aduersus haeresis: omnes de testimomio temporum compendium figere, priorem [*](1] cf. Eph. 6, 12. 4] cf. Eph. 6,11. 17] cf. Gen. 3, 5. cf. Gen. 8, 3. 18] cf. Eph. 6. 12. 20} ci Gen. 6, 4. 24] cf. Eph. 6, 19-20. ) [*]( 1 dii B, dl Jf, dei Pam 9 sioot MSP&, si Rl dii MR, dei JPam 12 M ambo M, ei iam BI, si ambo iam R3 nulgo nott et scripsi: et non MR 14 delatura: cUabohts = delator 19 sigmfleabnnt MR, signiflcftbant Pem 21 erit M, erat R ftulgo 21 scandalizatorum, in Ekg: aeandalizatorum in uulg» 22 creatori M 28 quo del. R* 25 sibi ecripsi: ibi MR expostnlari matmlt JEng 26 AD LAODICENOS EXPLICIT M (m mg. add. m. 1: ad colosenses) de epistola ad Colossenses RF haeresis M, haereses R )
643
uindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. hoc nunc probabit et apostolus dicens: de spe reposita ia caelis quam audistis in sermone ueritatis euangelii, quod peruenit ad uos sicut et in totum mundum. nam si iam tunc traditio euangelica ubique manauerat, quanto magis nunc? porro, si nostra est quae ubique manauit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleuerit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. eam enim et sic constabit esse, quae prior mundum repleuit, illius scilicet dei euangelio, qui et hoc cecinit de praedicationibus eius: in omnem terram exiit sonus eorum et in terminos orbis uerba eorum. Inuisibilis dei imaginem ait Christum. sed nos enim inuisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro uisum, si quibus uisus est, in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei uisibilis et inuisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: dominum nemo uidebit et uiuet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris, per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non in illo condita sunt uniuersa in caelis et in terris, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita, — haec enim Marcioni displicere oportebant — non utique tam nude posuisset apostolus: et ipse est ante omnes. quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? unde (autem) ante omnes probabitur fuisse qui post
[*]( 2] Col. 1, 5-6. 12] Pa. 18, 5. 18] cf. Col. 1, 15. 18] Exod. 33, 20. 19] cf. Col. 1, 15. 20] cf. Ioh. 1, 3. 21—23] cf. Col. 1, 16. 23] cf. Col. 1, 17. 25] Col. 1, 17. ) [*]( 4 uos (n ex n a m. r) M 5 si iam GR, aaam M tunc M, tum R3G, om. Rl 7 Antoniniani R, antoniani MF 11 eoangeliam Iun hoc M, haec Ruulgo 14 et nos fort. 15 est om. R1 est in uulgo 18 deum Pam 24 oportebant MF, oportebat R uulgo 28 autem addidi ) [*]( 41* ) 644
omnia apparuit? quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis, quae Marcion detraxit, conditis in Christo in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis inuisibilibus et uisibilibus: nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? aut si haec pseudoapostoli nostri et Iudaici euangelizatores de suo intulerint, edat plenitudinem dei sui Marcion. qui nihil condidit. ceterum quale est, ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare uoluerit? cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant uniuersa, aduersus quem rebellauerant per transgressionem, cuius nouissime fuerant? conciliari enim extraneo possent. reconciliari uero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam colentes conditionem aduersus creatorem. sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse - ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia —, non propterea et in totum mentionem corporis transferens a substantia carnis. nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem.
[*]( 2] cf. Col. 1,19. 4] cf. Col. 1.16. 5-7] cr. ib. 11] cf. Col. 1, 20. 15] cf. Col. 1,21. 17] cf. Rom. 1, 25. 18] cf. CoL 1,24. 22] cf. CoL 1, 22. ) [*]( 2 item MF, autem R 3 est (B. u. a m. T) M 7 pseudoapostoli MR\\ pseudapostoli EPwilgo 8 edat scripsi: et ad MR 9 condidit. ceterum uulgo 13 uniuersa Rl mg., una ipsa MR 14 nouisse JR1 20 uerba quod est-per mortem (l. 22) in MRX bis leguntur, sed hoc modo uariata: quod est in ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis transferes (-eos M) a substantia carnis. nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius morte \'I quod est ecclesia, sed non prospere et in totum... transferes... eius per mortem: quae secundo loco m- uemuntur scioli cuiusdam emendatoris esae mihi quidem persuatum est, tantum quod recipiendum mihi uidetur per mortem (= sia to5 davccroo) pro morte et ecclesia pro in ecclesia. quapropter exemplum Rhenani et ceterorum inter uerba haec recipientium sequi nolui. intellego autem: etsi apostoluB corpus Christi ecclesiam dicit esse, non tamen ita, ut \'mentionem ("den Begriff") corporis\' in totum semoueat a substantia carnis. ) 645
utique in eo corpore, in quo mori potuit, per carnem mortuus et non per ecclesiam, plane propter ecclesiam corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cauendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, — non secundum caelum aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum - longum est quidem et alterius operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae uiribus et philosophiae regulis constent, sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, deum inferens [nec] hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra, ut et iram dei excitare formidet et omnia ilium ex nihilo protulisse confidat et carnem eandem restituturum repromittat, et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat, ridentibus philosophis, et haereticis et ethnicis ipsis. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. hac simplicitate ueritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil peruersi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo uiuificat donans delicta nobis, non possumus credere ab eo donari delicta, in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit: nemo uos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi
[*]( 3] cf. Col. 2, 8. 19] I Cor. 1, 27. 21] cf. Es. 29, 14. 24] cf. Col. 2,13. 27] Col. 2, 16-17. ) [*]( 1 mori potuit, per carnem mortuus et scripsi: mori potuit per carnem, mortuua est MR 3 ad M 5 parenthesm indicatti 11 scola M 12 deum F, dominum MR nec secl. RS ne R3, nec MRl eum dicat M, dicat eum R uulgo 15 (ab) ingeniis fort. 19 philosophis et uulgo hethnicis M 22 hac R, hanc M 23 et R, est M 25 donari delieta M, delicta donari Ruulgo ) 646
et neom-eniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi uidetur, Marcion? de lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit, edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad ueritatem, quod est Christus. ergo et umbra eius, cuius et corpus, id est et lex eius, (cuius) et Christus. «egrega alii deo legem et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore, cuius umbra est, separare. manifeste legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos taxat, qui ex uisionibus angelicis dicebant cibis abstinendum — ne attigeris, ne gustaueris - uolentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat. quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat. denique hanc disciplinam — secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominum - deputauit in eos, qui caput non tenerent, id est ipsum, in quo omnia recensentur [in Christum] ad initium reuocata, etiam differentia escarum. cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui, cum uetera praedicaret transitura noua facturus uniuersa, mandans etiam: nouate uobis nouamen nonum, iam tum docebat exponere ueterem hominem et nouum induere.
[*](Ad Philippenses)Cum praedicationis enumerat uarietatem, quod alii ei fiducia uinculorum eius audentius sermonem enuntiarent alii per inuidiam et contentionem, quidam uero et per [*]( 9] cf. Col. 2, 18. 11] Col. 2, 21. 12] cf. Col. 2, 18-19. 15] CoL 2, 22. 20] cf. Es. 43, 19; II Cor. 5, 17. 21] Hier. 4, 8. 22] cf. Epb. 4, 22. 24. \'24-647, 2] -of. Phil. 1, 14-17 secundum receDlionem Marcionia. ) [*]( 6 lex Urs: lui MR cuius addidi 7 segrega R, aegregat MF 13 interdictionem R, interdictione M, in cendicione F 17 ipsum ftm: in ipsam MR 18 in Christum seclusi differentia gcripsi: indifferentU MR 20 manarit M 22 exponere MRI, deponere RauuJgo 24 AD COLOSSENSES EXPLICIT M (in mg. add. m, 1: ad philippensea), de epistola ad Philippenses RF 25 aodentias R, aadientius MF )
647
sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat aliqui uel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diuersitate sententiae, quae\' tantam efficeret etiam animorum uarietatem. sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum in diuersitate proponen, unum tamen Christum et unum eius deum quocumque consilio praedicatum confirmat et ideo: nihil mea, inquit, siue causatione eine ueritate Christus adnuntietur, quia unus adnuntiabatur siue ex cauastione siue ex ueritate fidei. ad fidem enim praedicationis retulit mentionem ueritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium. quorundam uera, id est simplex, quorundam nimis docta. quod cum ita sit, apparet eum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. nans si alius longe at apostolo induceretur, fecisset diuersitatem nouitas rei. nec enim defuissent qui praedicationem euangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, eum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. quo nac hic apostolus de diuersitatis denotatione et increpatione tacuisset. ita, cum diuersitas ne taxatur quidem, nouitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari sibi apostolum, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dioit quod in effigie dei constitutus. n.on rapinam existimauit pariari deo, sed exhausit semetipsum accepta effigie serui, non ueritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inuentus homo, non substantia, id est non carne.
[*]( 7] Phil. 1, 18. 23—27] Phil. 2, 6-7. ) [*]( 1 sermonifl esistiiiiationem MR (cf. 1.13: qaornndam nimis doctft): bonl eiistimationein Iun 2 simnltat» Rs, simulate MR* 8 taxandae R3-, taxaadi MRl 4 tantam (a ex xt a fII. 1) M 8 caasationAa M 13 nimie docta R3, animis docta MRl 16 noniten rei R3, non ita spei MR* 19 nec JER, ne Pam 22 riM apostolum M, apostolum sibi Rwtigo 24 rapiaMn R, rapina MF 26 ezhansit вa, et haec sit MR1 26 homiwia (factus) (= yBvo[ievo() fori. ) 648
quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quo. que accedant. bene autem, quod et alibi Christum imaginem dei inuisibilis appellat. numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus uere, si nec homo uere fuit in effigie hominis constitutus? utrobique enim ueritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati uindicabuntur. quodsi in effigie et in imagine (dei,) qua filius patris, uere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, uere hominem inuentum. nam et \'inuentum* ratione posuit, id est certissime hominem. quod enim inuenitur, constat esse. sic(ut) et deus inuentus est per uirtutem, sic et homo per carnem, quia nec \'morti subditum\' pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. plus est autem, quod adiecit: et mortem crucis. non enim exaggeraret atrocitatem extollendo uirtutem colluctationis, quam imaginariam (in) phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto nec uirtute functo in passione sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat? quae et supra numerat: gloriam carnis in nota circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, Pharisaeae candidae dignitatem. haec nunc detrimento sibi deputat: non deum, sed stuporem Iudaeorum. haec et si stercora existimat, prae comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam, quae ex lege, sed quae per
[*]( 2] cf. Col. 1,15. 14] Phil. 2,8. 18] cf. Phil. 8,7. 19] cf. Phil. 3, 3. cf. Phil. S, 5. 22] ct. Phil. S, 8. 24] cf. Phil. 8,9 secandum receaaioiiemMarcionis ) [*]( 1 non et JlI, et non MR1 2 Christum B*, Christi MRl 4 deus Pam: dei MR uere B3, uero MRl 5 utrubique M 7 uindicabuntur M, uindicabitur R uulgo 8 dei addidi patris 22s, in patris MRl dens, praeiudicatum est Oehlerus: dei praeiudicatus est MR etiam in R*, et iam ne MRl 11 вio(ut) et scripvi: sic et MIi, sicut EfIg 12 sic et seripsi: sicut MR 14 crucis R3, crucem MRl 15 exaggeraret Lat: exaggerat MR colluctationis (= Todeskampf) Eng: collectionis MBt, subiectionis R3 uulgo 16 in addidi 17 uirtute R, uirtutem MF 18 doxerat, quae ttulgo 19 in notaMlil, notam R3uulgo 21 nunc lun: nonMB1, modo R* reliqui 22 haec etsi stercora M, haec existere cor J21, haec ac si stercora JS3 uulgo existimat prae uulgo; eed inde a uoce prae incipit apodosis ) 649
ipsum, scilicet per Christum, ex deo. \'ergo,\' inquis, 'hac distinctione lex non ei deo erat Christi.\' subtiliter satis. accipe itaque subtilius. cum enim dicit: non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset (per ipsum\' de alio, quam cuius fuit lex. N Noster, in quit, municipatus in caelis. agnosco ueterem ad Abraham promissionem creatoris: et faciam semen tuum tamquam stellas in caelo. ideo et stella a stella differt in gloria. quodsi Christus adueniens de caelis transfigurabit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. quomodo enim transfigurabitur, si nullum erit? aut si de eis dictum, qui in aduentu domini deprehensi in carne demutare habebunt, quid facient (qui primi resurgent\'? non habebunt de quo transfigurentur? atquin cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obuiam domino. si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.\'
Soli huic epistolae breuitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis euaderet. miror tamen, cum ad unum\' hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recu sauerit. adfectauit, opinor, etiam numerum epistolarum interpolare.
Memento, inspector, quod ea, quae praetractata sunt retro, de apostolo quoque probauerimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic superuacuam existimes itera- [*](Ad Phiemonem ) [*]( 3] Phil. 8, 9lsecundam recensionem Marcionis 5] Phil. 3, 20. 6] Gen. 22, 17. 7] I Cor. 15, 41. 8] cf. Phil. 8, 21. 12] cf. I Cor. 15, 51-58. 14] cf. I Thesa. 4, 16. 15] I ThesB. 4, 17. ) [*]( 1 per Christum M, Christum B uulgo 7 et stella MR3, stella Bl 8 transfigarabit B3, tranafigurauit MS1 12 tranBfigurauerit Big 18 domini scripsi: dei MS demutari Lat: deputari MR reliqui 15 traDsfigurentur. atquin uulgo 18 AD PHILIPPENSES EXPLICIT M (m mg. add. m. 1: ad philemonem), de epistola ad Philemonem BF 20 hominem (e ex u m. 1) M thimotheum M 24 ea quae MBS, aeque Bl ) [*]( 41** )
650
tionem, qua confirmauimus rem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempori ista. si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.
[*]( 1 qua MB*, quam 221 rem Eng (qt. 647, 16 not. et 644, 13 tIOt): gpem MB 2 tempori (= suo ita teeepore) ista Bcripri: tempora ista ailt, tempore ista Iun, ipsa ista F Oehlerus, temporins ista Eng 4 AD- YERSYS MAECIONEM LIBER QVINTVS EXPLICIT M, Explicit liber quintus aduersus marcionem F )