Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia [*](Ad Thessalonicenses secunda) eis confirmemus. dominum et hic retributorem utriusque [*]( 1] cf. I Cor. 14, 25. 2] cf. I Cor. 14, 26. 6] cf. I Cor. 12, 11. 10-18] cf. I Thess. 5, 23. 25—630, 6] cf. Q Thess. 1, 6-8. ) [*]( 1 prouocaturos B3, prouolaturos MRl 4 apostolua Iun: apostolum MR 10 in nobis substantias Zahnius: in nouis substantiis MR 13 salutificatoris R3, salutificaris MRl 15 anima scripsi: anima et MRl, animae R3uulgo 17 autem addidi 18 corporis; id uulgo 23 cum quae R3, cumque MRl nomine R, nominatur M 24 AD THES- SALOUICENSES PRIMA EXPLICIT M (in mg. a m. 1 inoip II), de epistola ad Thessalonicenses secunda RlF cohaerentia MR3, cohaerente JB1 )

630
meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit adflictatoribus nostris rependi adflictationem et nobis, qui adflictemur, requietem in reuelatione domini Iesu uenientis a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. sed flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. lucet tamen uanitas liturae. cum enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum exigendam de eis, qui deum ignorent et qui non obaudiant euangelio, quos ait poenam luituros exitialem aeternam a facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur, ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum. ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus est, et in illo creatoris [est], quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. seorsum enim posuit *** euangelio non obaudientes, siue Christianos peccatores siue Iudaeos. porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non norint, non est dei eius, qui naturaliter sit ignotus nec usquam nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorari. ipsum quod ait: a facie domini et a gloria ualentiae eius, uerbis usus Esaiae et ex ipsa causa, eundem sapit dominum, consurgentem ut comminuat terram. Quis autem est homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei [*]( 7-10] cf. II Thess. 1, 8-9. 10] II TheBS. 1, 9. cf. Es. 2,10. 19. 21. 23] ib. 25] cf. Es. 2, 19. 26] II Thess. 2, 3. cf. II Thess. 2, 3-4. ) [*]( 3 qui R, quia MF 4 reuelatione R, reuelationem MF 13 Christns est M, Christas R 14 est seclusi 15 hetnicis M lacunam signavi: deum ignorantes, id est ethnicos, seorsum supplendum censeo 17 hetniciaJT 22 ignorari M, ignorare R 23 a (prius) om. M 24 Esaiae et ex ipsa (= eadem) causa, eundem scripsi: Esaiae, ex (et M) ipsa cauBa eundem MR wiigo 25 autem est M, est autem R uulgo 28 consessurus Pam: consecuturus MR )
631
et deum se iactaturus? secundum nos quidem antichristus, ut docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Iohannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum, praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse et soluentes Iesum, scilicet in deo creatore; secundum uero Marcionem nescio, ne Christus sit creatoris. nondum (enim) uenit apud illum. quisquis est autem ex duobus, quaero, cur ueniat in omni uirtute et signis et ostentis mendacii. propterea, inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint, ut salui essent; et propter hoc erit eis (in) instinctum fallaciae, ut (credant mendacio, ut) iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. igitur si antichristus est secundum creatorem, deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt ueritati, ut salui fierent; eiusdem erit ueritas et salus, qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse, errore decipere quos ueritate non cepit. si uero non est antiohristus secundum nos, ergo Christus est creatoris secundum Marcionem. et quale erit, ut ad ulciscendam ueritatem suam Christum creatoris summittat? sed et (si) de antichristo consentit, proinde dixerim: quale est, ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? in summa, si indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem, cuius et ira et aemulatio et fallaciae inmissio aduersus contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes — ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten [*]( 3] cf. I Ioh. 4, 1—3. 8] cf. n These. 2, 9. II Thess. 2, 10-12 sec. Marcionis recensionem. 22] cf. II Thess. 2, 8. ) [*]( 6 Christus sit M, sit Christus R uulgo enim add. JJrs 7 quisquis Lat: cuiusquis MR 10 (in) instinctum scripsi: instinctum MR (Marcionis igitur apostolicum sic habuisse puto: xal SIA TOOTO satai Cl(,\'t01\'Ç sl; ivspY6iav nXavir];) 11 credant mendacio ut addidi 13 est secundum creatorem ed. Migniana: et secundum creatorem A-IR, est secundum nos et Urs 16 eas Oehlerus: ea MR, ex Pam 20 creatoris Rig: creatori MR sed et (si> ed. Migniana: sed (si) et Urs, at si et Oehlerus 21 illi R3, illis MRl 27 suum Rhng, summum MR )
632
concedens —, quis dignius irascetur? puto qui a primordio rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus testibus ad agnitionem sui praestruxit nec tamen agnitus est, non qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto nec palam alium deum praedicante, productus est. ita cui competit uindicta, ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas et salus. Iubere autem operari eum, qui uelit manducare, eius disciplina est, qui boui trituranti os liberum iussit.