Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. est sapor et in paucis. occiderant Iudaei prophetas suos. possum dicere: [*](Ad Thessalonicenses prima) quid ad apostolum dei alterius et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? quid mali admisit apud illum Israhel, si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? \'deliquit autem apud deum ipsorum\': is exprobrabit iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius quam aduersarius laesi. sed nec onerasset illos imputando etiam domini necem qui et dominum interfecerunt dicendo et prophetas suos, licet \'suos\' adiectio sit haeretici. quid enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? status autem (est) exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. denique si alterius dei Christum alterius prophetas peremerunt, aequauit impietatem, non exaggerauit. aequanda autem non fuit: ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem deum commissa ex utroque titulo. ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram (uoluntatem dei\' dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnoscere est — abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; scire unumquemque uas suum in honore tractare. quomodo? dum non in libidine, qua gentes. libido autem nec [*]( 2] cf. I Thesa. 2,15. 10] ib. 19] cf. I Thess. 4,3. 20—23] I These. 4, 4-5. ) [*]( 1 AD ROMANOS EXPLICIT M (locus uacuus relictus est: in mg. a m. 1: ad thessalonicenses), de epistola ad Thessalonicenses prima RF 4 dampnare M 5 quid MR, quid enim Pam 7 ipsorum: is Eng: ipsorum. is uulgo exprobrabit Iun: exprobrauit MR 8 quem MR3, quam Rl laeaus = laesura, si locus est integer; sed cum nusquam alibi inueniatur hoc uocabulum, nescio an interpolatum sit (cf. laesi l. 10); nihil enim desideratur, si deest: ad quem pertinet scil. iniquitas 9 laesi sed R3, laesisset MRl 11 haeretici M (in ras.) 14 est addidi (autem ortum, ut uidetur, ex aut g) 16 impietatem scripsi (cf. infra: aequauda fuit): impietates MR, impietatem, sed Eng 18 deum scripsi: dominum MR eiusdem dei R3, eius dfis dei (in mg. d9 a m. 2) M, eius dna deus Rl 20 agnoscere est scripsi: agnosceres MR parenthesin indicaui 21 enim om. Gel 22 uas suum M, suum uas Ruulgo ) [*]( 40* )

628
apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinarils et non naturalibus et portentosis luxuriae —: est turpitudini quaque et inmunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet. hunc autem locum salua alterius, id est plenioris sanctitatis praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. Ait eos, qui remaneant in aduentum Christi cum eis, qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam domino. agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare: quinam huc uelut nubes uolant, tamquam columbae cum pullis ad me? hunc ascensum si Christus nobis praeparabit, ille erit Christus, de quo Osee: qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui ? Quem spiritum prohibet extingui et quas prophetias uetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias secundum Marcionem. quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae ipse fecit. ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui, qui non sit extinguendus, et prophetias, quae non sint nihil habendae. et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae [*]( 8] cf. I Theas. 4, 15-17. 12] cf. Gal. 4, 26. 13] Es. 60, 8. 16] Am. 9, 6. 18] cf. I Thess. 5, 19-20. ) [*]( 2 portentosis M, portentuosis R IUJ:uriae-: est (seil. sanctitas: es ist die .... cf. 627, 19) scripgi: luxuria est MR, lex uxoria est IAt, <lex naturae) luxuriae est Oehlerus, <sanctitas) luxuriae est Urs quaque Bcripsi: quoque MR 3 contraria MR3G, non contraria Rl 6 cootineam M 10 aerem Pam: aere MR 15 praeparabit Eftg: praeparaait MR Osee MR (cl 637, 16), Amos Iun 17 hunc fort. nisi t. lit. M 19 nihili Urs (sic et infra l. 21 et 24) 20 destruit (sdlicet prophetias et spiritum creatoris qua apostolus dei alterius) MB, destraxit Gel 21 ipse scripsi: nihil MR 23 qui R*, quod MRl )
629
atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis reuelet et sacramenta edisserat. cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis et, si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit et omnes in uno uoto constituit salutis, optans, ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et salutificatoris nostri Christi conseruentur? nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. licet enim et anima I et] corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet <autem) anima suum uocabulum proprium, non egens communi uocabulo corporis, id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. etenim aliam substantiam in homine non uideo post spiritum et animam, cui uocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens, quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.