Oportuerat etiam sepultorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia, quae ante lucem conuenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. de hoc enim per Osee: et quaerent, inquit, faciem meam; ante lucem uigilabunt ad me dicentes: eamus et conuertamur ad dominum, quia ipse eripuit [dixit] et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, [*]( 10] cf. Luc. 23, 52-53. 15] cf. Luc. 23. 50—54. 17] Pe. 1, 1. 21] cf. Luc. 23, 55-24, 1. 23J cf. Os. 5, 15-6, 2. ) [*]( 4 et spirat MR3G, expirat Rt 5 fuit, sed Urs: fuisset MR 11 sindone MR3, in sindone Rl 12 conditum. atquin uulgo quid ergo MF, quid igitur R vulgo 13 spiritus. si discesserat spiritus scripsi: Chriatna. si discesserat Christus MR (orta est corruptela ex similitudine siglorum sps et xps) 15 scilicet Eng: si et M (et a. u. a m. 1) R 16 tractauit? ille uulgo 17 Indaeis? beatus vulgo 19 pestium MR, pestilentiae Oehlerus ex Leydensi 23 et Eng: ut MR quaerent MF, qaaerant R uulgo 26 dixit secl. R )
566
sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum uolutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi uidebantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitutuiri se arbitrabantur? corpore autem non inuento sublata erat sepultura eius de medio secundum Esaiam. sed et duo ibidem angeli apparuerunt. tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. reuertentes quoque a sepulcro mulieres et ab illa angelorum uisione prospiciebatEsaias: mulieres, inquit, [uenite] uenientes a uisione, uenite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem,I quod incredulitas discipulorum perseuerabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum legum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israhelis, utique suum Christum, id est creatoris. adeo nec alium se ediderat illis. ceterum non existimarent eum creatoris,I et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset, qui existimabatur. aut ipse! erit auctor erroris et praeuaricator ueritatis aduersus dei optimi titulum. sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. plane inuectus est in illos: o insensati et tardi corde in non credendo omnibus, \'quae locutus est ad uos.\' quaenam locutus? alterius se dei esse? proba, et manus dedo. an eadem et angeli
[*]( 5] cf. Es. 57, 2. 8] cf. Luc. 24, 9. 10] Es. 27, 11. 14] cf. Luc. 24, 13—33. 16] Luc. 24. 21. 25J Luc. 24, 25. 26] uerba euangelii Marcionis ex Luc. 24, 25 detorta. ) [*]( 5 restitutuiri (= restitutum iri) se Eng: restitui rite MR arbitrabantur scripsi: arbitrantur MR 10 uenite secl. Pam 21 existimabatur Lat: existimatur MR reliqui 25 illos R3, illis MRl 26 quaenam locutos? alterius MRl, quae locutus (non) alterius R3 uulgo 27 se dei es9e? proba. et manus dedo. an eadem scripsi: se dei esse probat et manus de deo. an eadem MRl, se dei esse probat, sed eiusdem dei. nam eadem R3 tlfI/go an = oder nickt etwa? malim quidem: eadem, (quae) et ) 567
ad mulieres: rememoramini, quae locutus sit uobis in Galilaea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere? et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? igitur increpuit illos ut de sola passione scandalizatos et ut dubios de fide resurrectionis adnuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse, quem existimauerant. itaque quod existimauerant, id uolens credi se eum se confirmabat, quem existimauerant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israhelis. De corporis autem ueritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis, ne phantasma esset, immo phantasma credentibus: quid turbati estis? (in quit,) et quid cogitationes subeunt in corda uestra? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem uidetis. et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo, industria eradere de euangelio suo noluit, ut ex his, quae eradere potuit nec erasit, illa, quae erasit, aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur; nec parcit nisi eis, quae non minus aliter interpretando quam delendo subuertit. uult itaque sic dictum: spiritus ossa non habet, sicut me uidetis habentem, quasi ad spiritum referatur sicut me uidetis habentem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. et quae ratio tortuositatis istius, cum simpliciter pronuntiare potuisset:. \'quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis non habentem\'? cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat?
[*]( 1] Luc. 24, 6-7. 11] Luc. 24, 38-39. 25] cf. Luc. 24, 40. ) [*]( 3 crucifigi R3, tamenfigi MRl 4 increpuit M, increpauit R 7 existimauerant lV, existimarant R itaque-existimauerant (8) om. M 8 credi se eum R3, credidisse eum 221 12 inquit add. Pam 13 ipse ego M, ego ipse R 14 habentem uidetis M, uidetis habere R 15 illa, credo industria, eradere uulgo 17 aut MR3, nec Rl 18 parsit susp. Eng non minus coniunge cum subuertit 21 uocabulum quasi, quod in MR paulo supra post dictum inuenitur, huc transtuli intellegit igitur Marcion: sicut me uidetis habentem scd. spiritum ossa non habentem 22 id est MR3G, uel 221 sicut et spiritus scil. ossa non habet 26 ex MR3, et Rl ) 568
cur adicit: et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro nouerant? aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desiderauit, ut se ostenderet etiam dentes habere.
Impleuimus, ut opinor, sponsionem. exhibuimus legum Christum prophetarum doctrinis sententiis adfectibus sensibus uirtutibus passionibus etiam resun-ectione non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum uniuersis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae uoces eorum psalmum adimplendo praecepit. misereor tui, Marcion; frustra laborasti. Christus enim Iesus in euangelio tuo meus est.