perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem [*]( 9] Luc. 22, 69. 11] cf. Dan. 7, 13. 12] cf. Ps. 109, 1. 131 Luc. 22, 70. 16] Pe. 109, 1. Luc. 22, 70. 24] cf. Luc. 23, 1-2. ) [*]( 1 credetis Pam: creditis MB 3 se add. Iun 5 quoniam MB\\ quomodo Bl 10 esse (de) scripsi: esse MRI, ex B3 uulgo 11 et de MBl, et e B*uulgo 12 ei isto MB*, et isto Bl 17 quasi non tgo MB, quia ego sum Pam 18 interrogatiuo (scil. sono) MF, interrogatiae R uulgo 19 et addidi (et ipsos = anch sie, vrie namlich gleich darauf Christus, cf. 1. 17) confirmatiuo MF, confirmatine R uulgo 20 es? ut uulgo 21 senserint MB, senserunt Ur. 22 atque MB, aeque Urs 23 sic scil. confirmatiue (Eng) 24 perseuerauerit Bl l )
563
diceret Christum, sine dubio (dei filium sessurum ad dei dexteram). ceterum alio eum titulo grauassent, incerti an filium se dei dixisset, (ni)si ('uos s dicitis* sic pronuntiasset, hoc se esse, quod dicerent. Pilato quoque interroganti: tu es Christus? proinde: tu dicis, ne metu potestatis uideretur amplius respondisse, (respondit.) Constitutus est igitur dominus in iudicio — et statuit in iudicio populum suum; ipse dominus in iudicium uenit cum presbyteris et archontibuspopuli, secundum Esaiam — atque exinde omne scriptum passionis suae impleuit: tumultuatae suntibidem nationes et populi meditati suntinania; adstiterunt reges terrae etarchontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius: \'nationes\' Romani qui cum Pilato fuerant; \'populi\' tribus Israhelis; (reges) in Herode, (archontes) in summis sacerdotibus. nam et Herodi uelut munus a Pilato missus Osee uocibus fidem reddidit. de Christo enim prophetauerat: et uinctum eum ducent xenium regi. delectatus est denique Herodes uiso Iesu nec uocem ullam ab eo audiuit. tamquam agnus enim ante tondentem sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret, quando eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam, quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus uita ut bonus donatur, Christus uero iustissimus ut homicida morti expostulatur. sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. uestitum plane eius a militibus diuisum partim, (partim) sorti concessum Marcion abstulit
[*]( 4] cf. Luc. 23, 3. 7] Es. 3,13—14. 10] Ps. 2,1-2. 13-14] cr. Act. 4,27. 15] ct. Luc. 23. 7-11. 17] cf. Os. 10,6. cf. Luc. 23,8-9. 19] Es. 53, 7. 20] cf. Es. 50, 4. 22] cf. Ps. 21, 16. 23] cf. Luc. 23, 18—25. 25] cf. Luc. 23, 32—34. cf. Es. 53, 12; Luc. 22, 37. 26] cf. Luc. 23, 34. ) [*]( 2 grauassent 22, granescent M 3 se dei M, dei se 22 uulgo (ni)si B2, si MRl 6 respondit addidi 9 omnem M 14 archontee R, arcbontae MF 19 ante M, coram R uulgo tondentem scripsi: ton- dente MR 21 quando scripsi (= yjvtxa): quomodo MR 26 a militibus MB, militibus Rig 27 partim add. Lat sorti scripsi: sorte MR ) [*]( 36* ) 564
respiciens psalmi prophetiam: dispertiti sunt sibi uestimenta mea et in uestitum meum sortem miserunt. aufer igitur et crucem ipsam. idem enim psalmus de ea non tacet: foderunt manus meas et pedes. totus in illo exitus legitur: circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumuallauit me. omnes, qui spectabant me, naso inridebant me; locuti sunt labiis et capita mouerunt: sperauit in deum, liberet eum. quo iam testimonium uestimentorum? habe falsi tui praedam: totus psalmus uestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur. dominus enim patiebatur ipsorum. ceterum aduersario laeso caelum luminibus loruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. haec argumentata quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata: caelum, inquit Esaias, uestiam tenebris; hic erit dies, de quo et Amos: et erit die illa, dicit dominus, occidet sol meridie — habes et horae sextae significationem — et contenebrabit super terram. scissum est et templi uelum, angeli eruptione derelinquentis filiam Sionis tamquam in uinea speculam et in cucumerario casulam.s o quantum perseuerauit etiam tricesimo psalmo Christus ipsum reddere! uociferatur ad patrem: ***, ut et moriens ultima uoce prophetas adimpleret. hoc dicto expirauit. quis? spiritus semetipsum an caro spiritum? sed spiritus semetipsum expirare non potuit. alius est qui expirat, alius
[*]( 1] Pa. 21,19. 4-6] Pa. 21,17. 6] Ps. 21, 8-9. 10] cf. Luc. 23,44. 15] Es. 50, 3. 16-18] Am. 8, 9. 17] cf. Luc. 23,44. 19] cf. Luc. 23,4o. cf.Es.1,8. 22](cf.Luc.23,46.) 23]cf.Matth.5,17. cr. Ps. SO, 6. Luc.23,46. ) [*]( lsantsibiilf,sibisuntiZuuao 3crucemipsani.fi3,tamenipsamilfi?1 enim MR, tamenPam eaEng: eoMB 4 pedesMR, pedes meosPam 5canes (multi) fort. 14 argumentata M, argumenta Ruulgo 16 die illa M, illa di tBuulgo 18 aeitae R, seitamMF contenebrabit(—ouaxoTaoEi)Pam.-contenebrauitMR superterram(dielux.)fort. 22ChriBtus«cnipst(c/.563,1^: Christum MR. Eng, nonp,\'obam quam infra indicaui lacunatn sic uult rescribi: o quantum perseaerauit<Dauid) etiam tricesimo psalmoChristum spiritum reddere! uocifera(ba)tur ad patrem 22 lacunam lignaui: in manus taas commendospiritummeum desidero(cf. J.^3:hocdicto) 25 aliusS,aliusestM\' ) 565
qui expiratur. si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet et ita eum cum amittit expirat? denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expirauit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone inuolutum, nihil sepulcro nouo conditum? atquin non nihil. quid ergo illud fuit? si phantasma, adhuc ergo inerat et spiritus. si discesserat spiritus, ergo abstulerat phantasma. superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse; sed scilicet Ioseph corpus fuisse nouerat quod tota pietate tractauit, ille Ioseph, qui non consenserat in scelere Iudaeis, beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestium non sedit.