Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antithesis plurimum causarum diuersitas fecit, non potestatum. sed qui diuersitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimauit. \'profectionem filiorum Israhelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum uasculorum et uestium praeter [*]( 2] Luc. 9, 57. 7] cf. Luc. 9, 59. Luc. 9, 60. 11] Leu. 21, 11. 14] cf. Num.6,6—7. 20] cf. Luc. 9, 61-62. 22] cf. Gen. 19,17. 23] cf. Luc.10,1. 24] cf. Exod. 15, 27. Num. 33, 9. 28-500, 1] cf. Exod. 12, 34-35. ) [*]( 4 consecuturum M, secuturum R 5 recusat M (a ex u corr. m. 1) 7 sepeliant R, sepeliam M 12 patrem MR, parentem Rig 13 et super * matrem Buam addidi (cf. de monog. 7) 14 illi scripsi (c/. 246, 24. 25.); illic MB, illic <illi) Eng 18 deo M ) [*]( 32. )
500
oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec uirgam discipulis in uiam ferre praescripsit'). illi enim in solitudinem promouebantur, hi autem in ciuitates mittebantur. considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem, quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per ciuitates abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem struxerat. etiam calciamenta portare uetuit illos. ipse enim erat, sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriuerat. neminem, inquit, in uia salutaueritis. o Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Heliseus, cum Gezin puerum suum mitteret in uiam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto, sic ei praecepit: accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et uade: quemcumque conueneris in uia, ne benedixeris eum, id est ne salutaueris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaueris. quae est enim inter uias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? sic et domini istud: in quam introissent domum, pacem ei dicere(ut, de) exemplo eodem est. mandauit enim et hoc Heliseus: cum introisset ad Sunamitin, diceret ei: pax uiro tuo, pax filio tuo. haec erunt nostrae potius antithesis, quae comparant, non quae separant Christum. dignus autem operarius mercede sua quis magis pronuntiarit quam deus iudex? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. nulla retributio non ex iudicatione constitit. iam nunc et hic lex consignatur creatoris, etiam boues operantes dignos
[*]( 2] cf. Matth. 10, 10. Luc. 10, 4. 3] cf. Luc. 10, 1. 8] cf. Luc. 10, 4. 10] Luc. 10, 4. 14] IIII Reg. 4, 29. 19] cf. Luc. 10, 5. 21] IllI Reg. 4, 26. 23] Luc. 10, 7. ) [*]( leduxitPaw 2uirgamMR,peramPam 4differentiam/ori.(cf. 499,26) 7 circumcidensLat: circumiensitfJJ 8 (in)struxeratfort. 9 in uialfff, per uiamPam 12helisas3f gezinJfi?l,GiezinR3uulgo 15cumuenerisMcorr. m.l) 18 occursa utuailf 19 domini istud seripsi: dominus utDiR, dominus Pam 20 dicere(nt,de) exemplo Eng: dicere. eIernploMR 21 sunamitin 3 £ BS, SunamitenJJ1 22tuoom.Rx nostraepotiusJtf,potiusnostraeaMtfao 23dignusJfjR, dignus est NParn 26 retributioR, retribu*ione M, retributioneF ) 501
operarios mercede iudicantis: boui, inquit, terenti os non colligabis. quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? quodsi et Christus dignos mercede pronuntiat operarios, excusauit praeceptum illud creatoris de uasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. qui enim uillas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instincti, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque nouum neque inauditum sic quoque confirmauit, dum illud iubet adnuntiari adpropinquasse. quod enim longe fuerit aliquando, id potest dici adpropinquasse. si autem numquam retro fuisset, antequam adpropinquasset, nec dici potuisset adpropinquasse, quod numquam longe fuisset. omne quod nouum et incognitum est, subitum est. omne quod subitum est, cum adnuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. ceterum nec retro tardasse potuerit, quamdiu non adnuntiabatur, nec, ex quo adnuntiari coeperit, adpropinquasse. etiam adicit, ut eis, qui illos non recepissent, dicerent: scitote tamen adpropinquasse regnum dei. si hoc non et comminationis gratia mandat, uanissime mandat. quid enim ad illos, si adpropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio adpropinquat? in salutem scilicet eorum, qui adnuntiationem eius recepissent, ***. quo modo, si comminatio non potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque. sic et puluerem iubet excuti in illos, in testificationem eieratae etiam terrae eorum, nedum
[*]( 1] Dent. 25. 4. 4] cf. Exod. 12, 34-35. 10] cf. Lnc. 10, 9. 19] Luc. 10, 11. 25] cf. Luc. 10, 11. ) [*]( 3 mercede pronuntiat M, pronuutiat mercede M uulgo 6 tuerant Ktg: fuerint MR 7 instincti MR, instructi Urs 10 fuerat Oehlerus 15 apeciem Pam: spem MR 16 accipit Rig: accepit MR potuerit Etlg: poterit MR, ego olim rescribi uolui: poterit <diei) 23 lacunam signaui: et in perditionem eorum, qui non recepissent interciderunt non potest scil. esse, secundum usum auctoris: iniuria Oehlerus dtleuit non 25 utroque? sic uulgo 26 eieratae etiam scripsi (cf. 438, 3): ei; heret etiam M, et haeret etiam R, et haerentia Oehlerus (quod ego quidem non intellego), ad horrentiam Rmg ) 502
communicationis reliquae. si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem ? porro cum etiam creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam. qui uos spernet, me spernet. hoc et Moysi creator: non te contempserunt, sed me. tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. aequanda erat auctoritas utriusque officii ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et . scorpios? utrumne omnium animalium dominus an nec unius lacertae deus? sed bene, quod creator hanc potestatem etiam paruulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cauernam aspidum et in cubile natorum aspidum nec omnino laedi. et utique scimus — salua simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit — figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: super aspidem et basiliscum incedes et conculcabis leonem et draconem, sicut etiam Esaias: illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. sed et cum idem: uia munda et uia sancta
[*]( 41 cf. Deut. 23, 3. 8] Luc. 10, 16. 9] I Reg. 8, 7. 12] cf. Luc. 10, 19. 15] cf. Es. 11, 8-9. 23] Ps. 90, 13. 24] Es. 27, 1. 23] Es. 35, 8-9. ) [*]( 4 ammanitas M (a alt. ex 0 a m. 1) 6 defraudassent R, defrandasset MF 8 spernet M (bis), spernit R uulgo (bis) 10 erat Eng: erit MR 14 lacertae om. R1 15 paruulis pueris M, paruulis puerulis R, puerulis F 17 scimus R, sciemus MF, sciamus Eng 18 poterant Eflg: potuerunt MR 20 immanissimae Ciacconius, imminentissimae Eng 28 sed et lIf, sed R idem <dicit) susp. Eng ) 503
uocabitur et non transibit illic inmundum nec erit illic uia inmunda; qui autem dispersi erunt uadent in ea et non errabunt, et non erit iam illic leo nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec inuenietur illic, cum \'uiam\' fidem demonstret, per quam ad deum perueniemus, iam tunc eidem uiae, id est fidei, hanc euacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. denique et tempora promissionis congruere inuenias, si quae antecedunt legas: inualescite, manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum et aures exaudient surdorum; tunc saliet claudus ut ceruus et clara erit lingua mutorum. igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet, qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.