Suscipio in me personam Israhelis. stet Christus Marcionis et exclamet: o genitura incredula, quousque ero apud uos? quousque sustinebo uos? statim a me audire debebit: \'quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis et a quo uenias et quod in nobis tibi ius? usque adhuc creatoris est totum apud te. plane, si ab illo uenis et illi agis, admittimus increpationem. si uero ab alio, dicas uelim: quid nobis umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem qui nec te ipsum aliquando nobis reuelasti? quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus [*](1] Exod. 33, 19. 2] Exod. 83, 23. 6] Num. 12,6-8. 10] cf. Lnc. 9. 80-81. 12] Luc. 9, 32. 14-15] cf. Exod. 34, 29-30. 19] Lac. 9, 41. ) [*]( 2 gloria mea (\'ri1 sd £ g ł1όt») MF, <in) gloria Ruulgo 5 repromittit Pam 6 aronem M 7 uisionem J21 loquar R, loquor M 8 ad eum om. R1 9 utique R3, itaque MR% 12 parenthesin indicavit Eng 13 gloria scripsi: gloriam MR conspectum Pam 15 percutiens Urs: percutere MR 20 quousque sustinebo uos om. R1 21 0 oeconome scripsi (cf. Luc. 12, 24): o echonome M, eperchomene F, o iicspxd/teve R uulgo qui M, quia Ruulgo 23 apud te om. R1 26 exprobes M )
497
queraris? in quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? asinus de Aesopi puteo modo uenis et iam exclamas*. [suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit: o natio incredula, quamdiu ero uobiscum, quamdiu uos sustinebo? hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis, a quo uenias, quod tibi ius sit in nobis? usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus, recognoscentes omnia illius in te. quodsi ab illo uenis, admittimus increpationem. si uero alii agis, oro te, dicas: quid nobis aliquando (commisisti,) dumtaxat de tuo, quod iam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? in quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit et iam exclamat.] quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset, qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in uirtutibus et beneficiis deuersatus incredulos semper fuisset expertus. Sed \'ecce Christus diligit paruulos, tales docens esse debere qui semper maiores uelint esse, creator autem ursos pueris inmisit, ulciscens Heliseum propheten conuicia ab eis passum\'. satis impudens antithesis, cum tam diuersa committit, paruulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conuiciari poterat, ne dicam blasphemare. qua ergo iustus deus, nec pueris impiis parsit, exigens maiori aetati honorem,
[*]( 3] [Luc. 9,41.] 19] cf. Luc. 9, 46-48. 21] cf. IIII Reg. 2, 23—24. ) [*]( 1 vatientitimEngfuideinfral.24):paenitentiamilfB utimpates(scii.tibi) = dafidu dir zum Verdienst anrechnest 2 sllscipio-exclam at (1.15) seclusi: sunt interpolatoris, qui secundum euangelium Marci 9,19: o 3i arcoxptfci; autolc Xs-fei increpationem illam non in Israhelem sed in discipulos factam putauit 5 iustissimeR3, iueticiaeMRl, iustitia (= iwe)fort. 6 0 oeconome gcripsi: oechomene M, eperchomene F, iwsp/ofjisvs R uulgo 10 commisisti add. Gel (cf. 496, 25) 11 exprobes M 12 auctorem R3, auditorem MRl 15 non ita R3, nouit MRl 16 e am susp. Eng credisset M (di a. u. a m. 2) 18 in (alt.) om. R1 20 docens esse M, esse docens R 25 blaaphernare R3, blas- phemariMRX quaitfif1, quia22® 26 parsit scripsi: psitM, pepercitR uulgo ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( ,32 ) 498
et utique magis a minore; qua uero bonus, adeo diligit paruulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. ita et haec adfectio Christi cum creatoris est. iam nunc deus Marcionis, qui conubium aduersatur, quomodo uideri potest paruulorum dilector, quorum tota causa conubium est? qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. ne ille saeuior habendus Aegyptio rege. nam Pharao educari non sinebat infantes, iste nec nasci, auferens uitam illis etiam decem mensium in utero. at enim quanto credibilius, ut eius deputetur adfectio in paruulos, qui benedicendo conubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum conubii benedicendum promisit, qui de infantia primus! \'Repraesentat creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta\'. agnosco iudicis seueritatem, e contrario Christi (lenitatem increpantis) eandem animaduersionem destinantes discipulos super illum uiculum Samaritarum: agnoscat et haereticus ab eodem seuerissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem: non contendet, inquit, nec (clamabit nec) uox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet et linum fumigans non extinguet. talis utique multo magis homines non erat crematurus. nam et tunc ad Heliam: non in igni, inquit, dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus dominus cur recusat eum, qui se tam indiuiduum
[*]( 2] cf. Exod. 1, 20. cf. Exod. 1,17. 3] cf. Exod. 1,15—16. 11] cf. Gen. 1, 28. 13] cf. IIII Reg. 1,10. 15] cf. Luc. 9,51-56. 18] Matth. 12, 19-20. Es. 42, 2. 22] III Reg. 19, 12. 23] cf. Luc. 9, 57—58 ) [*]( 4 creatoris Eng: creator MR1, creatore R3 5 aduersatur N, auersatur R 6 diloctor M (e «. 0 a m. T) 7 ne scripsi: nec MRt, nae R* uulgo 8 desinebat M (corr. m. 1) 10 utpro M (corr. m. 1) 12 benedicendum m (per Christum uidelicet) scripsi: benedicendo MR 13 prius M (m s. u. add. m. 1), primus est R, primus (est status) Eng (qui probat benedicendo) qui de infantia primus = qui incipit ab infantia, ut uidetur 15 seueritatem. e contrario uulgo lenitatem, increpantis add. Pam: <in) eandem Oehlerus (non recipiens quod suppleuit Pam) 16 destinantes Pam: destinantis MR 19 clamabit nec addidi (cf. p. 3, 14 et adu. Iud. cap. 9) in platea 3T (in ras.) 24 dominus scripsi: deus MR se om. M ) 499
illi comitem offert? si quia superbe uel ex hypocrisi dixerat: sequar te quocumque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. et utique damnauit quem recusauit, non consecuturum scilicet salutem. nam sicut ad salutem uocat quem non recusat uel etiam quem ultro uocat, ita in perditionem damnat quem recusat illi autem causato patris sepulturam cum respondet: sine mortui sepeliant mortuos suos, tu autem uade et adnuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmauit: et de sacerdotio in Leuitico, prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse — super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum (at super matrem suam) non contaminabitur —, et de deuotione in Arithmis; nam et illi, qui se deo uouerit, inter cetera iubet, ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. puto autem, et deuotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. cum uero et tertium illum prius suis ualedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris exequitur: hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.