Quod diuites Christo mulieres adhaerebant, quae et de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est. has enim uocabat per Esaiam: mulieres diuites, exsurgite et audite uocem meam. ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras [*](7] Luc. 7,24. 13] cf. Luc. 7, 36-50. 14-15] cr. Luc. 7,38. 18] cf. Os. 6, 6. 20] Luc. 7, 50. 21]Hab.2,4. 22] cf. Luc. 8, 2. 25] Es. 32. 9. ) [*]( 1 non ideo coniunge cum quasi l. 2 subiectus Leopoldus: subiecto MR 5 siue de semetipso per humilitatem scripst: per humilitatem sine de semetipso MR 8 tantundem est: creatori scripsi: tantundem et creatori ilfB 10 quemcnmque scripsi: quemque Mli 11 dei addidi ae- que creatoris in parenthesi posui quia lun: qui MR reliqui 13 remisaione R1 14 arcumentum M 20 iustilicata scripsi: iustificatam MR 21 uiuet M, uiuit R 24 uocabaijt M (corr. m. 1) )
481
ostenderet: filiae in spe, audite sermones (meos.) diei anni mementote cum labore in spe; cum labore enim prosequebantur et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. at nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum: aure audietis et non audietis dedit Christo frequenter inculcare: qui habet aures audiat, non quasi ei diuersitate auditum permitteret Christus, quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur. [primo: aureaudietis et non audietis, dehinc: qui habet aures audiat.] non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebant aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator, et ideo per Christum adicit: uidete, quomodo audiatis, id est: ne aure audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes, sed aure. si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu eius, qui auditui suscitabat, etiam dicendo: uidete, quomodo audiatis non audituris minabatur. sane non minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. hoc probat etiam subiacens sensus: ei, qui habet, dabitur, ab eo autem, qui non habet, etiam quod habere se putat auferetur ei. quid dabitur? adiectio fidei uel intellectus uel salus ipsa. quid auferetur? utique quod dabitur. a quo dabitur auferetur? si a creatore auferetur, ab eo et dabitur; si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei, qui nescit comminari, qui non nouit israci. miror autem, cum lucernam negat abscondi solere qui se tanto saeculo absconderat, maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in
[*]( 1] Ea. 32, 9-10. 4] cf. Ps. 48, 4-5. 5] Es. 6, 9. 7] Luc. 8, 8. 13] Luc. 8, 18. 19] ib. 26J cf. Lnc. 8, 16. 28] cf. Luc. 8, 17. ) [*]( 1 meos add. Pam diei scripsi (yjfAspaa LXX): dei MR, die Oehle- rus, dies Pam 2 prosequebantur Iun: quo sequebantur MR 6 non (s. w. a m. 1) M 9 primo-audiat seclusit Eng 11 ostendebant scripsi: ostendebat MR 12 audituros R, auditurus MF 14 id est: ne aure audiatis M, om. R et reliqui omnes 18 non minatur scripsi (ct. I. 26): nominatur MR, minatur Oehlerus ) [*]( XXXXVII. Tert. m. ) [*]( 31 ) 482
apertum repromittit qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum omnium, qui domini natiuitatem in controuersiam deferunt. \'ipBe/ inquiunt, \'contestatur se non esse natum dicendo: quae mihi mater et qui mihi fratres\'? ita sem. per haeretici aut nudas et simplices uoces coniecturis quo uolunt rapiunt aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissoluunt, ut hoc in loco. nos contrario dicimus primo non potuisse illi adnuntiari, quod mater et fratres eius foris starent quaerentes uidere eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui adnuntiarat, uel retro notos uel tunc ibidem compertos, dum eum uidere desiderant uel dum ipsi nuntium mandant. ad hanc primam propositionem nostram solet ex diuerso responderi: (quid enim, si temptandi gratia nuntiatum est ei\'? sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum, — ecce legis doctor adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione: et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum — tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem. et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptauerint illum per nominationem matris et fratrum. si, ut scirent, natusne esset an non, quando de hoc fuit quaestio, quam ex ist temptatione discuterent? quis autem dubitaret natum quem uideret hominem? quem audisset filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere, propheten facilius existimans, licet magnum aliquem, utique tamen natum? etiam si in explorationem natiuitatis temptandus fuisset, quodcumque aliud argumentum temptationi competisset, quam
[*]( 5] Matth. 12, 48. cf. Luc. 8, 21. 9] cf. Luc. 8, 20. 16] Luc. 10, 25. 17] Matth. 16, 1. 27] cf. Matth. 21, 46. ) [*]( 1 obumbrarat susp. Eng 2 uenimus B, uenimuB enim MF, uenimus nunc Eftg 4 deferunt Bit defuerunt MRX 5 mater B, pater M 6 quo R, quod MF 11 adnuntiaret fort. 27 existimans scripsi: ezistimantes MB, defendit Eng, qui supra l. 26 legi mavult: dubitarent 28 explorationem scripsi (c/. I. 23): exploratione MR ) 483
per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus non habere. dic mihi, omnibus natis mater aduiuit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere uel et neminem? sed et census constat actos sub Augusto tunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius inquirere potuissent. adeo nullo modo consistit ratio temptationis istius, et uere mater et fratres eius foris stabant, et superest dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis: \'quae mihi mater aut fratres\'? quasi ad generis et natiuitatis negationem, sed [et] ex causae necessitate et condicione rationali. tam proximas enim personas foris stare, extra.. neis intus defixis ad sermones eius, amplius et auocare eum a sollemni opere t quaerentes merito indignatus est non tam negauit quam abdicauit. atque adeo cum praemisiss et: quis mihi mater et qui mihi fratres? Subiungens: nisi quiaudiunt uerba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos prae fide iudicaret. nemo autem transfert quid, nisi [ab eo] qui habet id, quod transfert. si ergo matrem et fratres eos fecit, qui non erant, quomodo negauit eos, qui erant? ceterum ex boc magis matrem et fratres confitebatur, quod illos nolebat agnoscere, meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione, in semet ipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret uerbo dei non esse dignum discipulum. quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negauit, quibus non ut ueriores substituit, sed ut digniores. denique nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.
[*]( 11J cf. Luc. 8, 20. 12] cf. Marc. 3, 81. 13] cf. ib. 14] Matth. 12, 48; cf. Luc. 8, 21. 22] cf. Matth. 10, 37; Luc. 14, 26. ) [*]( 1 quam earum personarum mentio, quas per(inde) potuit fort. 5 tunc Iun: nunc MR ludaea Lat: iudaeam MB 6 consistit scripsi: constitit МR, constiterit Eng 7 at uere Ura 8 superest et Pam dispicere M, inspicere Kwtlgo 10 et eeclusi 18 indignatus, eas non Eng, ego malim deleri quaerentes et est 14 abnegauitNPatn quis MB, qua Parn N 17 prae M (cf. 444,10), pro 12 uulgo 18 ab eo seclusi 20 uerba ceterum ex hoc-agnolcere, guae m MR paulo infra post dignum discipulum leguntur, hue transtuU 22 in F unius folii iactura perierunt uerba in semetipsoinhumanitatem qui (488, 8) 24 quod(si) fort. 26 quem MB, quam IUtI ) [*]( 31*) 484