Proinde extollenda fide centurionis incredibile, si is professus est talem se fidem nec in Israhele inuenisse, ad quem non pertinebat fides Israhelis. sed nec exinde pertinere poterat: adhuc cruda ut probaretur uel compararetur, ne dixerim adhuc nulla? (sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti\'? quoniam si ita esset, (dixisset) talem fidem nec in Israhele umquam fuisse. ceterum dicens talem fidem debuisse (se) inuenire in Israhele, *** quique ad hoc uenisset, uti eam inueniret, deus scilicet et Christus Israhelis. quam non suggillasset nisi exactor et sectator eius, aemulus uero etiam maluisset eam talem inuentam, ad quam infirmandam et destruendam magis uenerat, non ad comprobandam. Besuscitauit et mortuum filium uiduae. non nouum documentum. hoc et prophetae creatoris ediderant, quanto magis filius? adeo autem in illud [*]( 5] Matth. 15, 8. Marc. 7, 6. cf. Es. 29, 13. 10] cf. Luc. 7, 1-10. 21] cf. Luc. 7, 11-15. ) [*]( I qui aR, quiaMF 3 qui = quomodo et-etiamcf et-quoque 420,28: 453,25 et saepius posset, etiam ai uulgo 6 continatus M 7 ut R, et M 8 tantum quod M (cf. tantum quod lucescentem 511, let 520,6), tante quod F, tantaeque R uulgo 10 (in) extollenda tide fort. 11 Israele R, israhelem M 12 Israelis R, israhel M verba sed nec-adhuc nulla fort. Bpuna pote- rat = hdtte konnen poterat adhuc uulgo 14 nulla. sed uulgo 15 dilisset add. R3, om. MRl Israele umquam fuisse R, iarahel eum quam filii M fuisse, ceteram uulgo se add. Oehlerus 17 inuenire MBI, inueniri B3 uulgo lacunam signaui; eum se probauit, ad quem pertineret fides Israhelis uel similia interciderunt quique MR, qui quidem r Oehlerus uti M, ut R uulgo inueni§§et M (corr. m. 1) 18 Israelis, quam uulgo 19 eius. aemulus uulgo )
478
+ usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes: magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum suum. quis deus? utique cuius populus et a quo prophetae. quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus uero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque uirtutibus honorari sustinebat, aut quale est, ut illos tam diu errantes sustiueret, ad hoc ueniens, ut errori eorum mederetur? Sed (scandalizatur Iohannes auditis uirtutibus Christi, ut alterius\'. at ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. ipso iam domino uirtutum, sermone et spiritu patris, operante in terris et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex forma prophetici moduli in Iohanne egerat praeparaturam uiarum dominicarum, abscedere iam ab Iohanne, redactam scilicet in dominum ut in massalem suam summam. itaque Iohannes, communis iam homo et unus de turba, scandalizabatur quidem, sed qua homo, non qua alium Christum sperans uel intellegens, qui neque (haberet,) unde speraret, ut nihil noui docentem uel operantem. nemo haesitabit de aliquo, quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Iohannes autem certus erat neminem deum praeter creatorem, uel qua Iudaeus, (ne dicam) etiam prophetes. plane facilius quis haesitabit : de eo, quem cum sciat esse, an ipse sit, nesciat. hoc igitur metu et Iohannes: tu es, inquit, qui uenis, an alium expectamus? simpliciter inquirens, an ipse uenisset, quem expectabat
[*]( 2] Luc. 7, 16. 11] cf. Luc. 7, 20. 16] cf. Mal. 3. 1. 27] Luc. 7, 19. ) [*]( 1 deum scripsi: dominus MB 12 at ego rationem 223, addecorationem MR* prius om. M 15 quae ex MGR3, quae et F, qui et Rl 18 dominum R3, domino MRl 19 unus <iam) de Patn scandalizabatur R. scandalizabant M 20 quidem, eed qua homo, non scripsi: quidem qua homo, sed non MR 21 haberet addidi unde MR, eundem Lat 25 ne dicam addidi (ne dicam etiam cf. 384, 13; 387, 23.) quis haesitabit scripsi: quasi haesitauit MR 27 expectamus M, speramus B ) 479
[tu es, qui uenis? id est: qui uenturus es; an alium expectamus? id est: an alius est quem expectamus, si non tu es quem uenturum expectamus?] sperabat enim, sicut omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus. atque adeo hoc erat Iohannis scandalum, quod dubitabat ipsum uenisse quem expectabant, quem ex praedicatis operationibus agnouisse debuerat. (aut) ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiauerit Iohanni? quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis peruersum, ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum, per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. multo peruersius, si et testimonium Iohanni perhibet non Iohannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra, ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam, eleganter ad superiorem sensum scandalizati Iohannis commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Iohannem iam aduenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: tu es, qui uenis, an alium expectamus? praecursore enim iam functo officium, praeparata uia domini, ipse erat intellegendus, cui praecursor ministrauerat. maior is quidem omnibus
[*]( 1] Luc. 7, 19. 4] cf. Luc. 9, 7. 13] cf. Luc. 7, 27—28. 15] cf. Luc. 7, 26. 16] Luc. 7, 27. 20] Luc. 7, 19. 22] cf. Luc. 3, 4; cf. Es. 40, 3. 23] cf. Luc. 7, 28. ) [*]( 1 ta es—expectamus seclusi; Tertulliani enim eo minus crediderim esse hoc interpretamenttlm, quia quod sequitur enim aperte respicit ad uerba simpliciter inquirens sqq. 6 qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus scripsi: ipse scilicet dominus, qui uenturus expectabatur MR 8 ex scripsi: et MR 9 debuerat scripsi: debuerant MR aut n addidi 10 Iohanni. quae uuljo constent R, constet M (corr. m. 1) 12 Christum R, Christus MF ea R, eas MF 14 Iohanni R, iohannes MF 15 immo et supra, cf. Luc. 7, 26 vat \'!tat Keptaootepov «009ax00 17 praeparet R, praepararet M, praeparabit Pam N 22 iam bis M 23 ministrauerat. maior is scripsi: ministrauerat maiori M, ministrauerat, maior Ruulgo ) 480
natis mulierum, sed non ideo subiectus ei, qui minor fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum, in quo modicus quis maior erit Iohanne, alterius Iohannes, qui omnibus natis mulierum maior sit. siue enim de quocumque dicit modico siue de semetipso per humilitatem, quia minor Iohanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Iohannem potius quam ad Christum, — quid existis uidere in solitudinem? — tantundem est: creatori competit et Iohannem ipsius esse, maiorem natis mulierum, et Christum uel quem(cum)que modicum, qui maior Iohanne futurus sit in regno (dei,) — aeque creatoris — et qui sit maior tanto propheta, quia non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Iohannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. illius autem peccatricis feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis ueritatem, non phantasma inane tractauerit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit ueniam, praeponere solitum sacrificio. sed et si paenitentiae stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificata ab eo audiit: fides tua te saluam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat: iustus ex fide sua uiuet.