Hic nunc de fenore, cum interponit: et si feneraueritis a quibus speratis uos recepturos, quae gratia est uobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem uiro iusto: pecuniam, inquit, suam fenore non dedet et quod abundauerit non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura. prius igitur fuit, ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis euangelio: quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. nam et supra: et pignus, inquit, reddet debenti, — utique si non sit soluendo, quia solutori [utique] pignus restituendum esse utrum homo scriberet? — multo [*]( 1] Es. 58, 7. 4] Ez. 18, 7. 7J Exod. 20, 13-16. 12J cf. Es. 10. 23. 14] Luc. 6, 34. 17J Ez. 18, 8. 25] Ez. 18, 7. ) [*]( 1 infringito <esurienti>- panem tuum et mendicos qui Pam 17.fenore MR, fenori Pam 17 dedet scripsi: dedit MR, dederit Eng 22 quarundem M 25 reddet debenti scripsi (ivsyupaa{iov oasiXovto? [debitoribus Vulg.] aitosu>3Ei): reddes beati MRt, reddes R3, reddes dati Oehlerus 26 soluendo R3, soluendum MRX aolutori M (so in lit.), soluturo Ciacconius 26 utique seclusi 27 utrum homo scriberet MR (= um quisquam scriberet; utrum etiam in interrogatione non disiuncliua haud raro occurrit), utcunque non scriberet Oehlerus )
474
manifestius in Deuteronomio: non dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo; adhuc clarius supra: dimittes omne debitum, quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui inuocata est. porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo, — plus enim esset, si exsoluturo — cum reposci uetat, quid aliud docet quam: non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et eritis filii dei. nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet, qui nobis filios facere non permisit auferendo conubium. quomodo in id nomen adlecturus est suos, quod iam erasit? filius spadonis esse non possum, maxime qui patrem habeam eundem, quem et omnia. nam tam pater omnium qui conditor uniuersitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non uniuersis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum denuo factos: filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum de suo halitu mouit. ille nunc me rursus filium nuncupat, iam non in animam sed in spiritum pariens. quia ipse, inquit, suauis est aduersus ingratos et malos. euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluuias et soles, ne creator uideretur. sed quis iste suauis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? quomodo suauis, a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suauitatis, qua soles et imbres, qui (non) fenerauerat non recepturus ab humano genere, ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam
[*]( 1] Deut. 24, 12-13. 4] Deut. 15, 2. 10] Luc. 6, 35. 18] cf. Gen. 2, 24. 21] Luc. 6, 35. 23] cf. Matth. Ó, 45. ) [*]( 7 pcvrenthesin indicaui plus = zu viel (Eng) esset, si Eng: est, et si MR exsoluturo Rig: ezsoluturos MR 9 tantum Priorius: tam MR 11 connubium Ruulgo auferendo conubium cf. 451, 11-13 13 qui M, cum R uulgo 18 antdaos M unum denuo factos scripsi: unum. denuo factus MR 20 halitu R, habitu MF nunc me Jf. me nunc R uulgo 26 praecesserunt Lat qua R, quae M 27 non addidi ) 475
sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet, uere suauis etiam spiritalibus commodis: eloquia enim domini dulciora super mel et fauos? ille igitur et ingratos suggillauit, qui gratos experiri merebatur, cuius soles et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti. ceterum tuus non poterat iam queri ingratos, qui nondum parauerat gratos. Misericordiam quoque praecipiens: estote, inquit, misericordes, sicut pater uester misertus est uestri. hoc erit: panem infringito esurienti, et (qui) sine tecto in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito, et: iudicate pupillo et iustificate uiduam. agnosco ueterem doctrinam eius, qui mauult misericordiam quam sacrificium. aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto aeuo misericors mihi non fuit? Nolite iudicare, ne iudicemini; nolite condemnare, necondemnemini; dimittite et dimittemini; date et dabitur uobis. mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum uestrum. eadem, qua mensi eritis mensura, remetietur u obis. ut opinor, haec retributionem pro meritis prouocatam sonant. a quo ergo retributio? si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus oboediemus; si a creatore, ut a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam uel timendam, prout quisque iudicauerit aut condemnauerit aut dimiserit aut mensus fuerit; si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. eligant itaque Marcionitae, ne
[*]( 2] Ps. 18, 10. 11. 7] Luc. 6, 36. 9] Es. 5S, 7. 11] Es. 1, 17. 12] cf. Os. 6, 6. 14] Luc. 6, 37—38. ) [*]( 1 sustinet. uere uulgo 4 soles M, solem R, sol F 5 ingratua R3 (ohne dankbar zu sein), ingratos MRl tuus <deus) susp. Eng 6 nondum M, non R uulgo 8 pater uester M, pater R 9 <qui) sine Leopoldus: sine MR, <si) sine Oehlerus 12 ueterem doctrinam eius j-f, doctrinam eias neterem R uulgo 13 alius R2, aliud MRl 20 promee ritia Bl sonant 31R3, sonat iJ1 23 mgritorum M (corr. m. 1) ) 476
tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. sed caecus caecum ducit in foueam. Corrigunt aliqui Marcionem. sed non est discipulus super magistrum. hoc meminisse debuerat Appelles, Marcionis de discipulo emendator. eximat et de oculo suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam reuincat. proinde ut arbor bona non proferat malum fructum, quia nec ueritas haeresim, nec mala bonum, quia nec haeresis ueritatem, sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit nec Appelles de Marcionis. multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorizauit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo reuelatum — in hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror, nisi quod etiam latrones timent; nullum maleficium nec (sine) formidine est, quia nec sine conscientia sui —: tamdiu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem adhuc norant, nec alium dominum appellabant quam quem solum norant. si ita est, quis uidebitur dixisse: quid uocatis (me) \'domine, domine\'? utrumne qui numquam hoc fuerat uocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille, qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? quis item adiecisse potuisset: et non facitis quae
[*]( 2] cf. Luc. 6, 39. 8] Luc. 6, 40. 5] cf. Luc. 6, 41-42. 7] cf. Luc. 6, 43 -45. 20] Luc. 6, 46. 24J ib. ) [*]( 1 quanti Lat: quam MR 2 hominibus aut creatori ef. 475, 21: humanam docet disciplinam, Eng supplendum putat: creatori (oboediendum) docentem habere 3 corrigunt scripsi: credunt MR marcionem MF, Marcioui R uulgo 5 appelles JU, Apelles II uulgo 6 putat stipulam R, putasti pulam MF 7 ut Eng: et MR 8 haeresi M 9 ueritatem, sic Eng: ueritatem. sicuulgo 10 appellesM, ApellesRuulgo 13huicsmp«:huc.3fi? 15 parenthesin ittdicaui: quae enim infraproferuntur: tamdiu ergo arctissime cohaerent cum eis, quae hic leguntur: qua definio sqq. in hoc solo sciL in negotio interpolandi aJicubi in euangelio alium deum 16 nec (sine) formidine scripni: nec formidineMF, sine formidineR 19 dominura scripsi:ieumMIi 20 uocatis Pam: uocas MR 21 me add. Eng 22 nuqiquam M (corr. »». 1) ) 477
+ dico? utrumne qui cum maxime edocere temptabat an qui a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandauerat? qui et inobaudientiam illis exprobrare posset etiam, si numquam alias exprobrasset? porro qui ante Christum: populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me contionatus est, ueterem utique illis contumaciam imputabat. alioquin quam absurdum, ut nouus deus, nouus Christus, nouae tantum quod religionis inluminator contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?
Proinde extollenda fide centurionis incredibile, si is professus est talem se fidem nec in Israhele inuenisse, ad quem non pertinebat fides Israhelis. sed nec exinde pertinere poterat: adhuc cruda ut probaretur uel compararetur, ne dixerim adhuc nulla? (sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti\'? quoniam si ita esset, (dixisset) talem fidem nec in Israhele umquam fuisse. ceterum dicens talem fidem debuisse (se) inuenire in Israhele, *** quique ad hoc uenisset, uti eam inueniret, deus scilicet et Christus Israhelis. quam non suggillasset nisi exactor et sectator eius, aemulus uero etiam maluisset eam talem inuentam, ad quam infirmandam et destruendam magis uenerat, non ad comprobandam. Besuscitauit et mortuum filium uiduae. non nouum documentum. hoc et prophetae creatoris ediderant, quanto magis filius? adeo autem in illud [*]( 5] Matth. 15, 8. Marc. 7, 6. cf. Es. 29, 13. 10] cf. Luc. 7, 1-10. 21] cf. Luc. 7, 11-15. ) [*]( I qui aR, quiaMF 3 qui = quomodo et-etiamcf et-quoque 420,28: 453,25 et saepius posset, etiam ai uulgo 6 continatus M 7 ut R, et M 8 tantum quod M (cf. tantum quod lucescentem 511, let 520,6), tante quod F, tantaeque R uulgo 10 (in) extollenda tide fort. 11 Israele R, israhelem M 12 Israelis R, israhel M verba sed nec-adhuc nulla fort. Bpuna pote- rat = hdtte konnen poterat adhuc uulgo 14 nulla. sed uulgo 15 dilisset add. R3, om. MRl Israele umquam fuisse R, iarahel eum quam filii M fuisse, ceteram uulgo se add. Oehlerus 17 inuenire MBI, inueniri B3 uulgo lacunam signaui; eum se probauit, ad quem pertineret fides Israhelis uel similia interciderunt quique MR, qui quidem r Oehlerus uti M, ut R uulgo inueni§§et M (corr. m. 1) 18 Israelis, quam uulgo 19 eius. aemulus uulgo )
478
+ usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes: magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum suum. quis deus? utique cuius populus et a quo prophetae. quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus uero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque uirtutibus honorari sustinebat, aut quale est, ut illos tam diu errantes sustiueret, ad hoc ueniens, ut errori eorum mederetur? Sed (scandalizatur Iohannes auditis uirtutibus Christi, ut alterius\'. at ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. ipso iam domino uirtutum, sermone et spiritu patris, operante in terris et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex forma prophetici moduli in Iohanne egerat praeparaturam uiarum dominicarum, abscedere iam ab Iohanne, redactam scilicet in dominum ut in massalem suam summam. itaque Iohannes, communis iam homo et unus de turba, scandalizabatur quidem, sed qua homo, non qua alium Christum sperans uel intellegens, qui neque (haberet,) unde speraret, ut nihil noui docentem uel operantem. nemo haesitabit de aliquo, quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Iohannes autem certus erat neminem deum praeter creatorem, uel qua Iudaeus, (ne dicam) etiam prophetes. plane facilius quis haesitabit : de eo, quem cum sciat esse, an ipse sit, nesciat. hoc igitur metu et Iohannes: tu es, inquit, qui uenis, an alium expectamus? simpliciter inquirens, an ipse uenisset, quem expectabat
[*]( 2] Luc. 7, 16. 11] cf. Luc. 7, 20. 16] cf. Mal. 3. 1. 27] Luc. 7, 19. ) [*]( 1 deum scripsi: dominus MB 12 at ego rationem 223, addecorationem MR* prius om. M 15 quae ex MGR3, quae et F, qui et Rl 18 dominum R3, domino MRl 19 unus <iam) de Patn scandalizabatur R. scandalizabant M 20 quidem, eed qua homo, non scripsi: quidem qua homo, sed non MR 21 haberet addidi unde MR, eundem Lat 25 ne dicam addidi (ne dicam etiam cf. 384, 13; 387, 23.) quis haesitabit scripsi: quasi haesitauit MR 27 expectamus M, speramus B ) 479
[tu es, qui uenis? id est: qui uenturus es; an alium expectamus? id est: an alius est quem expectamus, si non tu es quem uenturum expectamus?] sperabat enim, sicut omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus. atque adeo hoc erat Iohannis scandalum, quod dubitabat ipsum uenisse quem expectabant, quem ex praedicatis operationibus agnouisse debuerat. (aut) ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiauerit Iohanni? quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis peruersum, ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum, per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. multo peruersius, si et testimonium Iohanni perhibet non Iohannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra, ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam, eleganter ad superiorem sensum scandalizati Iohannis commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Iohannem iam aduenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: tu es, qui uenis, an alium expectamus? praecursore enim iam functo officium, praeparata uia domini, ipse erat intellegendus, cui praecursor ministrauerat. maior is quidem omnibus
[*]( 1] Luc. 7, 19. 4] cf. Luc. 9, 7. 13] cf. Luc. 7, 27—28. 15] cf. Luc. 7, 26. 16] Luc. 7, 27. 20] Luc. 7, 19. 22] cf. Luc. 3, 4; cf. Es. 40, 3. 23] cf. Luc. 7, 28. ) [*]( 1 ta es—expectamus seclusi; Tertulliani enim eo minus crediderim esse hoc interpretamenttlm, quia quod sequitur enim aperte respicit ad uerba simpliciter inquirens sqq. 6 qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus scripsi: ipse scilicet dominus, qui uenturus expectabatur MR 8 ex scripsi: et MR 9 debuerat scripsi: debuerant MR aut n addidi 10 Iohanni. quae uuljo constent R, constet M (corr. m. 1) 12 Christum R, Christus MF ea R, eas MF 14 Iohanni R, iohannes MF 15 immo et supra, cf. Luc. 7, 26 vat \'!tat Keptaootepov «009ax00 17 praeparet R, praepararet M, praeparabit Pam N 22 iam bis M 23 ministrauerat. maior is scripsi: ministrauerat maiori M, ministrauerat, maior Ruulgo ) 480
natis mulierum, sed non ideo subiectus ei, qui minor fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum, in quo modicus quis maior erit Iohanne, alterius Iohannes, qui omnibus natis mulierum maior sit. siue enim de quocumque dicit modico siue de semetipso per humilitatem, quia minor Iohanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Iohannem potius quam ad Christum, — quid existis uidere in solitudinem? — tantundem est: creatori competit et Iohannem ipsius esse, maiorem natis mulierum, et Christum uel quem(cum)que modicum, qui maior Iohanne futurus sit in regno (dei,) — aeque creatoris — et qui sit maior tanto propheta, quia non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Iohannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. illius autem peccatricis feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis ueritatem, non phantasma inane tractauerit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit ueniam, praeponere solitum sacrificio. sed et si paenitentiae stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificata ab eo audiit: fides tua te saluam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat: iustus ex fide sua uiuet.
Quod diuites Christo mulieres adhaerebant, quae et de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est. has enim uocabat per Esaiam: mulieres diuites, exsurgite et audite uocem meam. ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras [*](7] Luc. 7,24. 13] cf. Luc. 7, 36-50. 14-15] cr. Luc. 7,38. 18] cf. Os. 6, 6. 20] Luc. 7, 50. 21]Hab.2,4. 22] cf. Luc. 8, 2. 25] Es. 32. 9. ) [*]( 1 non ideo coniunge cum quasi l. 2 subiectus Leopoldus: subiecto MR 5 siue de semetipso per humilitatem scripst: per humilitatem sine de semetipso MR 8 tantundem est: creatori scripsi: tantundem et creatori ilfB 10 quemcnmque scripsi: quemque Mli 11 dei addidi ae- que creatoris in parenthesi posui quia lun: qui MR reliqui 13 remisaione R1 14 arcumentum M 20 iustilicata scripsi: iustificatam MR 21 uiuet M, uiuit R 24 uocabaijt M (corr. m. 1) )
481
ostenderet: filiae in spe, audite sermones (meos.) diei anni mementote cum labore in spe; cum labore enim prosequebantur et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. at nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum: aure audietis et non audietis dedit Christo frequenter inculcare: qui habet aures audiat, non quasi ei diuersitate auditum permitteret Christus, quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur. [primo: aureaudietis et non audietis, dehinc: qui habet aures audiat.] non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebant aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator, et ideo per Christum adicit: uidete, quomodo audiatis, id est: ne aure audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes, sed aure. si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu eius, qui auditui suscitabat, etiam dicendo: uidete, quomodo audiatis non audituris minabatur. sane non minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. hoc probat etiam subiacens sensus: ei, qui habet, dabitur, ab eo autem, qui non habet, etiam quod habere se putat auferetur ei. quid dabitur? adiectio fidei uel intellectus uel salus ipsa. quid auferetur? utique quod dabitur. a quo dabitur auferetur? si a creatore auferetur, ab eo et dabitur; si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei, qui nescit comminari, qui non nouit israci. miror autem, cum lucernam negat abscondi solere qui se tanto saeculo absconderat, maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in
[*]( 1] Ea. 32, 9-10. 4] cf. Ps. 48, 4-5. 5] Es. 6, 9. 7] Luc. 8, 8. 13] Luc. 8, 18. 19] ib. 26J cf. Lnc. 8, 16. 28] cf. Luc. 8, 17. ) [*]( 1 meos add. Pam diei scripsi (yjfAspaa LXX): dei MR, die Oehle- rus, dies Pam 2 prosequebantur Iun: quo sequebantur MR 6 non (s. w. a m. 1) M 9 primo-audiat seclusit Eng 11 ostendebant scripsi: ostendebat MR 12 audituros R, auditurus MF 14 id est: ne aure audiatis M, om. R et reliqui omnes 18 non minatur scripsi (ct. I. 26): nominatur MR, minatur Oehlerus ) [*]( XXXXVII. Tert. m. ) [*]( 31 ) 482
apertum repromittit qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum omnium, qui domini natiuitatem in controuersiam deferunt. \'ipBe/ inquiunt, \'contestatur se non esse natum dicendo: quae mihi mater et qui mihi fratres\'? ita sem. per haeretici aut nudas et simplices uoces coniecturis quo uolunt rapiunt aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissoluunt, ut hoc in loco. nos contrario dicimus primo non potuisse illi adnuntiari, quod mater et fratres eius foris starent quaerentes uidere eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui adnuntiarat, uel retro notos uel tunc ibidem compertos, dum eum uidere desiderant uel dum ipsi nuntium mandant. ad hanc primam propositionem nostram solet ex diuerso responderi: (quid enim, si temptandi gratia nuntiatum est ei\'? sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum, — ecce legis doctor adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione: et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum — tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem. et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptauerint illum per nominationem matris et fratrum. si, ut scirent, natusne esset an non, quando de hoc fuit quaestio, quam ex ist temptatione discuterent? quis autem dubitaret natum quem uideret hominem? quem audisset filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere, propheten facilius existimans, licet magnum aliquem, utique tamen natum? etiam si in explorationem natiuitatis temptandus fuisset, quodcumque aliud argumentum temptationi competisset, quam
[*]( 5] Matth. 12, 48. cf. Luc. 8, 21. 9] cf. Luc. 8, 20. 16] Luc. 10, 25. 17] Matth. 16, 1. 27] cf. Matth. 21, 46. ) [*]( 1 obumbrarat susp. Eng 2 uenimus B, uenimuB enim MF, uenimus nunc Eftg 4 deferunt Bit defuerunt MRX 5 mater B, pater M 6 quo R, quod MF 11 adnuntiaret fort. 27 existimans scripsi: ezistimantes MB, defendit Eng, qui supra l. 26 legi mavult: dubitarent 28 explorationem scripsi (c/. I. 23): exploratione MR ) 483
per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus non habere. dic mihi, omnibus natis mater aduiuit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere uel et neminem? sed et census constat actos sub Augusto tunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius inquirere potuissent. adeo nullo modo consistit ratio temptationis istius, et uere mater et fratres eius foris stabant, et superest dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis: \'quae mihi mater aut fratres\'? quasi ad generis et natiuitatis negationem, sed [et] ex causae necessitate et condicione rationali. tam proximas enim personas foris stare, extra.. neis intus defixis ad sermones eius, amplius et auocare eum a sollemni opere t quaerentes merito indignatus est non tam negauit quam abdicauit. atque adeo cum praemisiss et: quis mihi mater et qui mihi fratres? Subiungens: nisi quiaudiunt uerba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos prae fide iudicaret. nemo autem transfert quid, nisi [ab eo] qui habet id, quod transfert. si ergo matrem et fratres eos fecit, qui non erant, quomodo negauit eos, qui erant? ceterum ex boc magis matrem et fratres confitebatur, quod illos nolebat agnoscere, meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione, in semet ipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret uerbo dei non esse dignum discipulum. quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negauit, quibus non ut ueriores substituit, sed ut digniores. denique nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.
[*]( 11J cf. Luc. 8, 20. 12] cf. Marc. 3, 81. 13] cf. ib. 14] Matth. 12, 48; cf. Luc. 8, 21. 22] cf. Matth. 10, 37; Luc. 14, 26. ) [*]( 1 quam earum personarum mentio, quas per(inde) potuit fort. 5 tunc Iun: nunc MR ludaea Lat: iudaeam MB 6 consistit scripsi: constitit МR, constiterit Eng 7 at uere Ura 8 superest et Pam dispicere M, inspicere Kwtlgo 10 et eeclusi 18 indignatus, eas non Eng, ego malim deleri quaerentes et est 14 abnegauitNPatn quis MB, qua Parn N 17 prae M (cf. 444,10), pro 12 uulgo 18 ab eo seclusi 20 uerba ceterum ex hoc-agnolcere, guae m MR paulo infra post dignum discipulum leguntur, hue transtuU 22 in F unius folii iactura perierunt uerba in semetipsoinhumanitatem qui (488, 8) 24 quod(si) fort. 26 quem MB, quam IUtI ) [*]( 31*) 484
Quis autem iste est, qui uentis et mari imperat? (nimirum nouus - dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris.\' non ita est. sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consuei uerant. inspice Exodum, Marcion aspice mari rubro, uastiorsuper omnia stagna Iudaeae, uirgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrimque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem uirgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri seruierunt. lege et t sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. (quid ad haec\'? si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset nam cum transfretat, psalmus expungitur: dominus, inquit, super aquas multas; cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: dispargens, inquit, aquas itinere; cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absoluitur: comminans, inquit, mari i et arefaciens illud, utique cum uentis, quibus inquietabatur. unde uis meum uindicem Christum? de exemplis an de. prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum [*]( 1] cf. Luc. 8, 22-25. 6] cf. Exod. 14, 16. 21. 7] cf. Exod. 14, 22. 8] cf. Ezod. 14, 27. 10] cf. Exod. 14, 21. 11] cf. IIII Eeg. 2, 14. 12] cf. loa. 3, 15—17. 17] Pa. 28, 3. 18] Hab. 8, 10. 20] Na. 1. 4. 23] cf. Luc. 8, 26-39. cf. Es. 8, 4. ) [*]( 1 uentis MBl, et uentis FR* vulgo 5 eihodum M 6 iudeae M, 7 utrumque M 11 et sorte MH, ertorri Oehlerus (quod ego nonintel-Į lego): aperte corrupta sunt haec uerba; mentionem facere uidetur auctor eorum, quae IIII Reg. 2, 14 sqq. narrantur, unde uelim restitui: lege et, sodea, pallium Eliae, Eng. sic restitui uult: lege et pellem ouillam Eliae dirimendae < undae> Eng, quod ego probo transita R, transitum M Iordani Iun 18 discutit 22, discutet M adimpletur R, adimpletus M dispergens B 21 inquiebatar M 23 militarem et armatum nescio an praedicatiua intellegenda sint )
485
bellatorem praedicari putas, non - figurate nec allegorice, qui bellum spiritale aduersus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum inuenis in uno homine multitudinem daemonum legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus, ut et de hoc bello psalmus possit uideri pronuntiasse: dominus ualidus, dominus potens in bello. nam cum ultimo hoste, morte, proeliaturus per tropaeum crucis triumphauit. cuius autem dei filium Iesum \'legio* testatus est? sine dubio cuius tormenta et abyssum nouerant et timebant. nec enim uidentur posse ignorasse adhuc quod noui et ignoti dei uirtus operaretur in terri, quia uerisimile non est creatorem ignorasse. si enim alium supra se deum ignorauerat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. quod autem dominus comperisset, iam et uniuersae familiae innotuisse ** in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli, quo peregrina diuinitas, conuersaretur. in quantum ergo et creator scisset eam et substantiae eius, si fuisset, in tantum nulla fuit, quia non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. non enim depeterent, ab alio quod meminissent petendum sibi, a creatore, ueniam scilicet abyssi creatoris. denique impetrauerunt. quo merito? quia mentiti erant, quia saeui dei filium eum fecerant? et qualis erit qui mentitos iuuabat, qui infamantes sustinebat? sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognouerant,
[*]( 4] cf. Luc. 8, 30. 9] Ps. 23, 8. 10] cf. I Cor. 15, 26. 12] cf. Luc. 8, 31. 23] cf. ib. 24] cf. Luc. 8, 32—33. ) [*]( 1 (proprie) praedicari fort. praedicare M 8 ut et B, et ut M 10 praeliaturrxa M, proeliatus B tropheum MBt 12 testatus MRl (legio = 6 XSYSOUV), testata B3 uulgo 13 uidentur JB3, uidebant MBl 15 supra se B3, auperesse MBl 18 innotuisse МF, innotuisset R uulgo lacunam eignaui: debuisset, ut quae intercidtsse puto 21 nulla fuit, quia ecripsi: quia nulla fuit MB 22 enim om. M depeterent (= deprecarentur), ab alio scrtpei: depetunt ab alio MB, peterent ab alio Urs 23 sibi a -creatore uulgo 27 cognouerant Bs, cognouerunt MBl ) 486
ita eum se et ipse confirmauit, quem adcognouerunt daemones, Iesum, iudicis et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo - ignorantiam enim et ego adscribere ei uolo; permittite mihi aduersus haereticum —: tangitur a femina, quae sanguine fluitabat, et nesciuit a qua. quis me, inquit, tetigit? etiam excusantibus discipulis perseuerat in ignorantiae uoce: tetigit me aliquis, idque de argumento adfirmat: sensi enim uirtutem ex me profectam. quid dicit haereticus? sciebatne personam? et cur quasi ignorans loquebatur? ut confessionem certe prouocaret, ut timorem (re)probaret. sic et Adam aliquando quaesierat (creator) quasi ignorans: Adam ubi e s ? habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. (sed et hoc, qua aduersarius legis, ut, quia lex a contactu sanguinantis feminae summouet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare\'. o deum non natura beneficum, sed aemulatione! at enim, si fidem mulieris inuenimus ita meruisse, cum dixit: fides tua te saluam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? sed hanc uis mulieris fidem constituere, qua contempserat legem. et cui credibile, ut mulier nullius adhuc (noui) dei conscia, nullius adhuc nonae legis initiata, legem inrumperet eam, cui adhuc tenebatur? qua denique fide inrupit? in quem deum credens? cui spernens creatorem? certe enim ei fide tetigit. si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, quomodo legem eius inrupit? tam enim inrupit, si inrupit.
[*]( 5] cf. Luc. 8, 48--48. 6] Luc. 8, 45. 7-9] Luc. 8, 46. 12] Gen. 3, 9. 15] cf. Leu. 15, 19-24. 18] Luc. 8, 48. ) [*]( 1 łtConfłrmauit M adcognouerunt M, cognoaerunt B 2 indicia ICripsi: iudicem MB 8 parmthesin indicautt Ettg 11 reprobaret scripai: probaret MB 12 creator addidi (cfI. 3 et 13) 14 qua JEng: qui MB, quia Leopoldus 15 sanguinaiitis feminae M, feminae saogainantis B 16 sanitatem B, sanitate M (e in ras.), «anitate <eam) fort. 23 DOui addidi, Eng tnauult supra supplere: nollius <alius) (çf. I. 26) 25 cni (= tDØI su Liebe) spernens creatorem M, quem spernens? creatorem Buulgo 27 quomodo вcripsi: et quomodo MB, ecquomodo Oehktu, tam B, tamen M ) 487
quam ex fide creatoris. quomodo autem utrumque conueniet, ut et inruperit et ei fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? dicam. fides haec fuit primo, qua deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo. qua si eum tetigit, non ut hominem sanctum nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. sed et illud recogitauit, ordinarium et sollemnem menstrui uel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui ueniat ex officio naturae, non ex uitio ualitudinis; ille autem ex uitio ualitudinis redundabat, cui non modum temporis, sed diuinae misericordiae auxilium necessarium sciebat, atque ita potest uideri legem non inrupisse, sed distinxisse. haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum: nisi credideritis, inquit, non intellegetis. hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit. quam probauit. nec illud omittam, quod, dum tangitur uestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. si enim non erat ueritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res uacua, non posset. qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo uoluisset ut aemulus legis? mentiebatur. batur, qui non uere polluebatur.