Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Certe euangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et utique auditur a patre. euolue igitur prophetas et ordinem totum recognosce: in montem, inquit, excelsum, Esaias, ascende, qui euangelizas Sion, extolle cum uigore uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem: adhuc in uigore [*]( 2] cf. Es. 29. 13. 4] cf. Es. 58, 13; 56, 2. 8] cf. Matth. 5. 17. 171 cf. IIII Re.4 32-37. 22] cr. Es. 35,3. 24] cr. Loc. 6,12. 27] EsAO. 9. ) [*]( 1 celebrabat scripså: celebrat JfR 4 aera et R3, tenuerat MRl delicta RI 9 si .MR, nec Urs lacunam signaui: eradicata uel erasa interciduae puto (cf. 434, 23; 444, 8-12) 11 dum om. Oehlerus 17 prophetes R\\ prophetae MRl 18 nita M pharisee M 27 inquit, eicelsum MR, excelsum, inquit Gel )

457
obstupescebant in doctrina. eius; erat enim docens tamquam uirtutem habens. et rursus: propterea cognoscet populus nomen meum in illa die, — quod nomen, nisi Christi? — quod ego sim ipse qui loquor: tunc enim ipse erat, qui in prophetis loquebatur, sermo filius creatoris. adsum, dum hora est, in montibus, ut euangelizans auditionem pacis, ut euangelizans bona; item Naum ex duodecim: quoniam ecce ueloces pedes in monte euangelizantis pacem. de uoce autem nocturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: deus meus, clamabo per diem, et (non) exaudies, et nocte, et non in uanitatem mihi. et alibi de loco et uoce eadem psalmus: uoce mea ad dominum exclamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. habes nominis repraesentationem, habes actum euangelizantis, habes locum montis et tempus noctis et sonum uocis et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit et non alium quemlibet numerum? ne (non)et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum uocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo: duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in aream testamenti conditos. totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia (dei) orbem nationum, — sicut et per Esaiam: ponam in terra inaquosa flumina — proinde ut gemmae inluminaturi sacram ecclesiae uestem, quam induit Christus, pontifex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos [*]( 1] Marc. 1. 22. Matth. 7, 29. cf. Luc. 4, 32. 2] Es. 52, 6. 5] Es. 52, 6-7. 8] Nah. 2, 1. 10] Ps. 21, 3. 12] Ps. 3, 5. 16] cf. Luc. I), 13-16. 20] cf. Num. 33, 9. 21] cf. Eiod. 28, 17-21. 22] cf. Ios. 4, 9. 26] Es. 43, 19 ) [*]( 3 parenthesin indicaui: die. quod uulgo 4 sim ,JI. sum R 8 montes M 10 non add. Eng 14 actum Lat: sanctum MR, statum Eng, factum Ciacconius 16 patris JIR, pacis Lat 17 ne (non) scripsi: ne MF, nae R uulgo 21 aaronis MRl, Aaron R3 25 dei add. ed. Migniana in notis 26 in terra .I.llR3, intra Rl 27 inluminaturi MR\\ illuminaturae Rx )
458
de lauacro Iordanis Iesus uerus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? non potest simpliciter factum ab illo quid uideri, quod potest uideri non simpliciter factum a meo. eius erit res, apud quem inuenitur rei praeparatura. Mutat at Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarrae et Ausae nomina reformauit, hunc uocando Iesum, illis syllabus adiciendo. sed cur et Petrum? si ob uigorem fidei, multae materiae, solidae aeque, nomen de suo accommodarent. an quia et petra et lapis Christus? siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. omitto cetera. itaque adfectauit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conueniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo, etiam transmarina. hoc spectabat psalmus: et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. mater Sion, dicet homo, et homo natus est in illa — quoniam deus homo natus est — et aedificauit eam — uoluntate patris —, ut scias ad eum tunc gentiles conuenisse, qui deus homo erat natus, aedificaturus ecclesiam ex uoluntate patris ex allophylis quoque. sic et Esaias: ecce isti ueniunt de longinquo, isti autem ueniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. de quibus et rursus: attolle per circuitum oculos tuos et uide: omnes congregati sunt; de quibus et infra, uidens ignotos et extraneos: et dices cordi tuo: quis istos genuit mihi? porro: hos quis mihi educauit? at hi mihi ubi fuerunt? hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? si peruersitas placet: qui non fuerit prophetarum. [*]( 5] cf. Luc. 6, 14. 6] cf. Gen. 17, 5. 15. Num. 13, 17. 10] cf. Es. 8, 14. 13J cf. Luc. 6, 17-19. 15] Ps. 86, 4—5. 21] Es. 49,12. 23] Es. 49, 18. 251 Ea. 49, 21. ) [*]( 6 sarrae M, Sarae uulgo ausee M 8 cur et Eng: et cur MR 9 solidae aeque Eng: solidae que M, solidaeque R uulgo 13 proprius Pam 15 hos Ciacconius spectabat Rig: expectabat MR 17 natus !rf, factus JR uulgo 19 qui R, quia M, quia F 20 erat natus M, natus erat H 25 uidens Lat: uides MR (rectim haec distinxit Eng) 27 hii M )
459

Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit, ad edictum, ut ita dixerim, Christi: beati mendici, — sic enim exigit interpretatio uocabuli, quod in Graeco est — quoniam illorum est dei regnum. iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui uniuersa, prout edidit, nulla alia uoce quam benedictionis dedicauit: eructauit, inquit, cor meum sermonem optimum. hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et noui quoque testamenti initiator agnoscitur de ueteris exemplo. quid ergo mirum, si et ab adfectibus creatoris ingressus est per huiusmodi dictionem, semper mendicos et pauperes et hnmiles ac uiduas et pupillos usque diligentis consolantis adserentis uindicantis, ut hanc Christi quasi priuatam benignitatem riuulum credas de fontibus saluatoris? reuera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi uocum, tamquam in silua uel in prato uel in nemore pomorum. passim prout incidit res petenda est. inclamat psalmus: iudicate pupillo et mendico et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem et mendicum de manu peccatoris eruite. item psalmus septuagesimus primus: iustitia iudicabit mendicos populi et faciet saluos filios pauperum, et in sequentibus de Christo: omnes nationes seruient ei, — Dauid autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in Dauid putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes — quod liberauerit, inquit, a dynasta mendicum; parcet mendico et pauperi et animas pauperum saluas faciet, ex usura et [*](3] Luc. 6, 20. (Matth. 5, 3.) 7J Ps. 44, 2. 14] cf. Es. 12, 3. 17] Ps. 81, 3—4. 21] Ps. 71, 4. 22] Ps. 71, 11. 25] Ps. 71, 12-14. ) [*]( 2 inducit, ad Eng: inducit ad uulgo 5 dei regnum 31, regnum dei R, regnum coelorum Pam 7 benedictionis B3, benedictionibus M, bene dignis R1 eNdauit (enim) N Pam 10 ueteris lun: ueteri MR mirum <est> Pam 11 est, per uulgo dictionem semper uulgo 12 usque = semper 23 parenthesin indicaui: ei. Dauid uuJgo geniti M (corr. m. 1) 24 ne qui MHl, ne quis B3 25 liberauerat susp. Eng (sed quod quia cum coniunctiuo saepius occurrunt) )

460
iniustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius. item: auertantur peccatores in inferosomnes nationes, quae dei obliuiscuntur, quoniam non in finem obliuioni habebitur mendicus: tolerantia pauperum non peribit in finem. item: quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo? sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuhelis, spiritu gloriam deo reddens: qui, inquit, excitat pauperem de terra et (de stercore eleuat) mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi et in thronis gloriae, utique regalibus. per Esaiam uero quomodo inuehitur in uexatores egenorum! uos autem, ad quid incendistis uineam meam et rapina mendici in domibus uestris? cur uos laeditis populum meum et faciem mendicorum confunditis? et rursus: uae qui scribunt nequitiam! scribentes enim scribunt nequam, uitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. quae iudicia pupillis quoque et uiduis exigit, ut et ipsis egenis solatii: iudicate pupillo et iuste tractate uiduam, et uenite, conciliemur, dicit dominus. cui tantus adfectus in omnem condicionem humilitatis [creatoris] est, eius erit et regnum, quod a Christo repromittitur. ad cuius adfectum iam dudum pertinent ii, quibus repromittitur. nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi uero caelestes. bene, quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet. nisi cuius et terra, bene, quod creator uel minora promisit, [*](2] Ps. 9, 18-19. 5] Ps. 112. 5-8. 11] I Reg. 2, 8. 14] E*. 3, 14-15. 18] Es. 10, 1-2. 22] Es. 1, 17—18. ) [*]( 1 redimet R, redimes M 2 in conspectu ipsius MR, coram ipso X Pam 6 excelsis R, ecclesiis MF 11 de stercore elenat add. Erig 13 dyiia istis M populi <utique in regno suo) Pam 15 incendistis (= svs- TC-JOLCOCTE) Eng: incenditis MR rapina R3, rapinam MR1 21 pupillis R3. populis MRl 24 creatoris seclusi 26 pertinet M hii MF )
461
ut facilius illi et de maioribus credam quam qui numquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam saturabuntur. possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter, in euangelii scilicet sui praestructionem, destinasset; siquidem per Esaiam de eis, quos uocaturus esset a summo terrae, utique nationes: ecce, inquit, uelociter, leuiter aduenient, — uelociter, qua properantes sub finibus temporum, leuiter, qua sine oneribus pristinae legis — non esurient neque sitient. ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. et rursus: ecce, inquit, qui seruiunt mihi saturabuntur, uos autem esurietis; ecce qui seruiunt mihi bibent, uos autem sitietis. uidebimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. interim quod esurientibus saturitatem repromittit, de creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. decurre sententiam Esaiae: ecce qui seruiunt mihi oblectabuntur, uos autem confundemini; ecce qui seruiunt mihi exultabunt in iocunditate, uos autem clamabitis prae dolore cordis. et haec contraria apud Christum recognoscemus. certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur, qui in diuersa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. scilicet etiam psalmus centesimus uicesimus quintus dicit: qui seminant in lacrimis in exultatione metent. porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit [*]( 2] Luc. 6,21. (Matth.5, 6.) 8-10] Es. 5, 26-27 et Es.49,10. 12]Es. 65, 13. 17] Luc. 6, 21. (Matth. 5, 5.) 18] Es. 65,13—14. 24] Ps. 125, 5. ) [*]( 2 liberalitati fort. 3 quoniam <iplli> Pam 6 euang«lii R3, euangelio MRl 8 utique om. Rl leuiter induxit m. 2 M 9 qua M, quia R 15 contraria ista seil.: uos autem esurietis, uos autem sitietis 16 de creatoris (scil. scripturis) M, dei creatoris Ruulgo, creatoris F 18 oblectabuntur MR, exultabunt in iocunditate Gel reliqui 19 exultabunt in iocunditate iIB, oblectabuntur Gel reliqui 21 recognoscemus seripsi (cl. 1.15): recognosce MR 24 psalmud uicesimus quintus dicit Eng: psalmus CXXVII MR (ortum, ut uidelur, ex CXXV4. = dicit), psalmus CXXV Pam 25 seminant,<(inquit>ii uulgo in gaudiis matentN 26 accenditM (n eras.) )
462
quam maerentibus et dolentibus fletus. ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. igitur qu.i a consolatione pauperum et humilium et esurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestiuit, quem demonstrauerat per Esaiam: spiritus domini super me, propter quod unxit me ad euangelizandum pa pauperibus — beati mendici, quoniam illorum est regnum caelorum —; misit me curare obtritos corde — beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur —; aduocare languentes — beati qui plorant, quoniam ridebunt —; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. haec si statim admissus Christus administrauit, aut ipse est, qui se ad haec uenturum praedicauit, aut si nondum uenit qui praedicauit, — ridicule, sed necessarie dixerim — fortasse mandauerit Christo Marcionis. Beati eritis, cum uos odio habebunt homines et exprobrabunt et eicient nomen uestrum uelut nequam propter filium hominis. hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. quid minus creator per Esaiam? ne metueritis ignominiam ab hominibus et nullificatione eorum ne minuamini. quae ignominia, quae nullificatio? quae futura erat propter filium hominis. quem istum? qui est secundum creatorem. unde probabimus? ex odio in ipsum quoque praedicato, sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: propter uos blasphematur nomen meum in nationibus, et alibi: sancite eum, qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. si enim [*]( 5—13] Es. 61, 1-3. 7] Mattb. 5, 6. (Luc. 6, 20.) 9] Luc. 6, 21. 10] ib. 16] Luc. 6, 22. 20] Es. 51, 7. 25] Es. 52, 5. Rom. 2, 24. 26] ? ) [*]( 3 qui a R3G, quia M, qua R1 11 lugentibus M (in ras. a m. 1) et om. Pam 16 mandauerit M (manda in ras. a m. 1) 18 nequam JI, malum R uulgo 19 exortatur M 21 eorum R. earum MP 24 ex odio scripsi (cf. 463, T): excidio MR 25 odii om. R1 26 sancite R, sanctite MF 28 odium \'enim M )
463
odium in illum filium hominis praedicabatur, qui secundum creatorem est, euangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit, qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. et utique, si nondum uenisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. nam et sancitur penes nos et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. ergo qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.

Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. o Christum uersipellem, nunc destructorem nunc adsertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, conuertens discipulos eorum sibi, adserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. porro, in quantum (non) congruisset Christo Marcionis adsertio prophetarum, ad quorum uenerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, uel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei, qui nec propria cuiusque castiget. 'sed non statim\', inquis,\'prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudaeorum adfirmatam uolebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent\'. atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillauerunt, ad quorum destructionem post tantum aeui deus optimus motus est. sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus nec in totum Epicuri deus. ecce enim demutat in maledictionem et [*]( 12J Luc. 6, 23. ) [*]( 5 qui erat R, querat M 8 sancitur R, sanctitur MF 9 ergo scripsi: et MR 13 o Christura R3, et Christum MR 15 eorum, sibi uulgo 16 non add. R3, om. JfRt 20 patTuum M exprobare M 21 castiget M, castigat B uulgo 23 atquin R, at M (quin in mg. add. m. 1) 25 sugillauerunt OcftZcrMS. figurauerunt MR 28 maledictionem M, maledictione R )

464
ostendit eum se esse, qui nouit offendi et irasci. (uae\' enim dicit sed fit nobis quaestio de uerbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. et quid causae interest. quando et admonitio non sit sine aculeo comminationis, maxime per 'uae\' amarior facta? et admonitio autem et comminatio eius erunt, qui norit irasci. nemo enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid (quis) faciat, nisi qui factum uindicabit; nemo uindicarit, nisi qui norit irasci. alii adcognoscunt quidem uerbum maledictionis, sed uolunt Christum sic \'uae\' pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod 'uae\' a creatore sit et uoluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus seueritatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendo, tam ad benedictionem sectandam quam ad maledictionem praecauendam. nam et ita praemiserat: ecce posui ante uos benedictionem et maledictionem. quod etiam in hanc euangelii dispositionem portendebat. alioquin qualis est ille, qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? infirma commendatio est, quae de alterius destructione fulcitur. atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmauit. si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. tunc, si \'uae\' creatoris est, quod in diuites spectat, ergo Christus non est diuitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus diuitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei [*](1] cf. Luc. 6, 24. 18] Deut. 30, 19. ) [*]( 2 fit MK*, sit Rt 4 sit R, fit MF 7 quis add. Eng: ego oltm rescribere uolui: ne quid fiat 8 adcognoscunt M, agnoscunt R uulgo 14 promiserat J21 16 instruendo scripsi: instruendae MR 21 asperitatem :AIR3G, asperitatem dei (de F) alterius Rl 22 de alterius destructione MR3G, destructione Rl 26 in diuites spectat R3, induit et expectat JIBl )
465
incuriam, per quae 'uae\' merentur a creatore. sed quomodo non eiusdem sit diuites reprobare, qui supra mendicos probarit? nemo non contrarium eius, quod probauerit, reprobat. itaque si creatori deputabitur maledictio in diuites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christi creatoris est. si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eidem imponetur et maledictio in diuites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus, quo duo dei fiunt, sublatoque discrimine supererit unum deum renuntiari, creatorem. igitur \'uae* si et uox maledictionis est uel alicuius austerioris inclamationis et a Christo dirigitur in diuites, debeo.creatorem diuitum quoque aspernatorem probare, sicut probaui mendicorum aduocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam. locupletat is quidem Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare, quae sciebat deo grata, sapientiam et (intellegentiam,) meruerat etiam diuitias consequi, quas non magis uoluit. quamquam et diuitias praestare non incongruens deo sit, per quas et diuites solatio iuuantur — quoniam, inquit, recepistis aduocationem uestram, utique ex diuitiis, de gloria earum et saecularibus fructibus — et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. sed accidentia diuitiis uitia illa in euangelio quoque \'uae\' diuitibus adscribunt, uti in Deuteronomio Moysei: ne, inquit, cum manducaueris et repletus fueris et domus magnas aedificaueris, pecoribus [*]( 15] cf. III Reg. 3, 13. 16] cf. III Keg. 3, 12. 19] Luc. 6, 24. 24] Dent. 8, 12-14. ) [*]( 1 merenturGel: merentibusMK 5 Christo Oehlerus (errore typographico, ut Mid.) 6 eidem acripsi: eiusdem hIR, eiusdem (deo) mauult Eng 7 creatons 223, creator is MRl 14 ostendam. locupletat ie quidem scripsi: ostendam locupletantis quidem M, ostendam locupletantis R 15 Salomonem. sed utdgo 16 intellegentiam add. Eng: ego olim suppleri uolebam iustitiam (cf. III Reg 3, 11) 18 diuites solatio JK3, diuitiae solatio Rl, diuitiae solacia M 19 uerba quoniam-fructibust quae in MR paulo infra post adscribunt leguntur, huc transtuli 20 ei diuitiis MR3, et diuitiis Rl 21 inde R3, in deo MR1 22 diuitiis uitia Eng: uitia diuitiis MR 23 uti scripsi: utique MB1, itaque R3 uulgo 24 Moysei Eng: moyses MR ) [*]( XXXXVII. Tert. Ill. ) [*]( õU )
466
et bobus tuis multificatis et pecunia et auro exaltetur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui, quemadmodum et Ezechiam regem, thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum apud illos, qui ex Perside aduenerant, insilit per Esaiam: ecce dies ueniunt, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. sic et per Hieremiam quoque edicit: ne glorietur diues in diuitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. sic et in filias Sionis inuehitur per Esaiam. ex diuitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: dilatauit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent incliti et magni et diuites — hoc erit Christi uae'- super diuites — et humiliabitur homo, utique exaltatus diuitiis, et (de)honorabitur uir, utique ob substantiam honorabilis. de quibus et rursus: ecce dominus uirtutum conturbabit gloriosos cum ualentia, et elati comminuentur et ruent gladio sublimes. qui magis quam diuites? quia receperunt scilicet aduocationem suam, gloriam et honorum sublimitatem, ex diuitiis. a quibus auertens nos et in psalmo quadragesimo octauo: ne timueris, inquit, cum diues factus fuerit homo et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur non tollet omnia nec descendet cum illo gloria sua, item in sexagesimo primo: ne desideraueritis diuitias, etsi relucent, ne adieceritis [*]( 5] Es. 39, 6. 8] Hier. 9, 23-24 (cf. I Cor. 1, 31. II Cor. 10,17). 10] cf. Es. 3, 16-26. 12] Es. 5, 14. 15. 17] Es. 10, 33-34. 19; cf. Luc. 6, 24. 22] Ps. 48, 17—18. 25] Ps. 61, 11. ) [*]( 1 bobus M, bubus R multificatia M, multiplicatis R uulgo 7 transferentur GR3, transferantur MRl 8 ieremiam M edidit iJ1 10 fili* M 11 ex MR3, et Rl Oehlerus 12 dilatauit R3, dilatabit MRl 15<de>honorabitnr Eng: honorabiturMS, inhonorabitur Gel 16 substantiam (b ,. s.)Jl 18 ruent M (in ras. a m. 1) 19 receperunt M, receperint R 20 bonorum Ellg: honorem MR 21 ei dinitiis MGR3, et diuitiaa JJ1 24 nec M, sed B 25 desideraueritis M, desideraueris R 26 adieceritis M, adieceris S )
467
cor. id ipsum postremo uerbum (uae) olim per Amos in diuites affluentes deliciis destinatur: uae, inquit, qui dormiunt in lectis eburnaciis et deliciis fluunt in toris suis, qui edunt haedos de gregibus caprarum et uitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tamquam perseuerantia deputauerunt et non tamquam fugientia, qui bibunt uinum liquatum et unguentis primariis unguuntur. igitur et si tantummodo dehortantem a diuitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem diuites, etiam uerbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in diuites comminationem per (uae) Christi, a quo ipsarum materiarum, id est diuitiarum, dehortatio praecucurrrisset. comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit \'uae\' etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. his respondebunt illa, quae supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem: ecce qui mihi seruiunt saturabuntur, uos autem esurietis, utique qui saturati estis, et: ecce qui mihi seruiunt oblectabuntur, uos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. sicut enim in psalmo qui ueminant in lacrimis in laetitia metent, ita in euangelio qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renouauit. Vae, cum uobis benedixerint homines! secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: populus meus, qui uos beatos dicunt seducunt uos et uias pedum [*]( 2] Am. 6, 4-6. 14] cf. Luc. 6, 25. 17-20] Es. 65, 13. 21] Pa. 125, 5. 22] cf. Luc. 6, 25. 25] Luc. 6, 26. 28] Es. 3, 12. ) [*]( 1 et ipsum fort. 2 deliciis MGR3, diuitiis Rl destinabatur fort., destiuatarus Eng, quod probarem, si verba olim per Amos post destinaturns legerentur uae enim NPam 3 eburnaciis R1, eburneis MGR3 4 suis om. Bl edos M 16 his R, hic MF 18 qui scripti: quia MR 23 ex M, et B ) [*]( 30* )
468
uestrorum disturbant. prohibet et alias fidere omnino in hominem, sicut in laudem hominis, ut per Hieremiam: maledictus homo, qui spem habet in homine. nam et in psalmo centesimo decimo septimo dicit: bonum est confidere in deum quam confidere in hominem, et bonum est sperare in deum quam sperare in principes. ita totum, quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. pseudoprophetas autem laudatos siue benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas uexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent (nisi) ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum..

Sed uobis dico, inquit, qui auditis — ostendens hoc olim mandatum a creatore: loquere in aures audientium —-.diligiteinimicosuestrosetbenediciteeos, qui uos oderunt, et orate pro eis, qui uos calumniantur. haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam: dicite \'fratres nostri estis\' eis, qui uos oderunt. si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit qui eos fratres deputari praecepit. \'Nouam plane patientiam docet Christus, etiam uicem iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens et super tunicam pallio quoque cedi.\' plane. (ni) haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. atque adeo hoc statim renuntiandum est: an [*]( 2] Hier. 17, 5. 4] Ps. 117, 8-9. 9] cf. Matth. 23, 37. 13—17; Luc. 6, 27-28. 14] cf. Iudd. 7. 3 et IIII Esr. 15, 1. 18] Es. 66, 5. 23] cf. Exod. 21, 24. 24] cf. Luc. 6, 29. Matth. 5, 39-40. ) [*]( lprohibentJf 2 sicutEng: sic etMR ieremiasM 4 centesimo decimo septimo dicit Eng: CXVIIII M (ortum, ut uidetur, ex CXVIIcJi = dicit cf. 461,24) 4 in deumMB, in dominum Pam, in domino OeMerus 5hominem R, homine M 6 deum MR, dominum Pam, domino Oehlerus principibus Oehlerus 9 eiprobare M quam R3, tam MRl 10 nisi addidi 11 deum R, dominum M 19 maledicent JB1 26 ni addidi 27 an = nonne, etwa nicht )

469
disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? si per Zachariam praecepit: ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, — sed nec proximi; nam et rursus: malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet multo magis patientiam indixit iniuriae qui indixit obliuionem. sed et cum dicit: mihi uindictam, et ego uindicabo, proinde patientiam docet, uindictae expectatricem. in quantum ergo fidem non capit, ut idem uideatur oculum pro oculo et dentem pro dente in uicem iniuriae exigere, qui non modo uicem sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit: non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam [quam prohibuerat] opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. facilius enim uim comprimi sciit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis. utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret, qui minus fideret, legis taliones timeret. hanc legis uoluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum, Christus, et reuelauit et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae oblationem, ut tanto magis uicem iniuriae extingueret, quam et lex et per talionem uoluerat impedisse, certe quam prophetia [*]( 2] Zach. 7, 10. 3] Zach. 8, 17. 6] Deut. 32, 35 (cf. Rom. 12, 19. Hebr. 10, 30). 21] cf. Matth. 12, 8. 23] cf. Lnc. 6, 29. ) [*]( 1 praedicatur B3, praedicat MBl 3 parenthesin tndicaui 4 recogitet. multo uulgo recogitet (re in ras.) M 5 indixit 12, induxit M 8 fidem om. Pam oculum pro oculo et dentem pro dente scripsi: et dentem pro dente, oculum pro oculo MR 9 iniuriam Bl 14 quam prohibuerat seclusi 15 opposito talioneM, talione oppositoRl, talione oppositaif3 17 comprimi sciit (seil. deua) scripsi: comprimiscit F, comprimi scit R, comprimescit M 20 fideret, legis ltlRt, fideret, leges R3 uulgo, fideret legi Eng taliones (legis taliones = die im Gesetz gebotenen Wiedervergeltungen, namlich oculum pro oculo et dentem pro dente cf. l. 12) scripsi: talionia MR 22 reuelauit (re 8. u. M) 25 et per MF, per B )
470
manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. ita si quid Christus intulit, non aduersario sed adiutore praecepto, non destruxit disciplinas creatoris. denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, consideremus, non consistet, si non est creatoris, qui uindictam repromittit, qui iudicem praestat. alioquin si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi sed et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam sed et amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus, in uacuum patientiam praecipit, non exhibens mihi mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat, aut, si mihi non permittebat. ipse praestare, quoniam et disciplinae interest iniuriam uindicari. metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur, ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate. sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, uiolentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere. Omni petentitedato, utique indigenti, uel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. ne quis ergo indigeat datorem, imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris: non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuus, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. et plus hic. non enim petenti iubet dari, sed non sit, inquit, indigens in te, id est \'cura ultro, ne sit\'. quo magis petenti praeiudicat dandum, etiam in sequentibus: si autem fuerit indigens [*]( 8] cf. Luc. 6, 29. 9] cf. Luc. 6, 27. 21] Luc. 6, 30. 24] Deut 15, 4. 29] Dent. 15, 7-8. ) [*]( 5 consideremus M, considerem S 10 et (prius) del. Gel 12 praecipit Eng: praecepit MR 13 mihi <aut> fort. 15 praestare JSig: praestaret MR 17 effosura M 18 excussura Lat 22 etiam et cf. de idol. 20: etiam in uerbis quoque 23 indigeat datorem MR1, indigeat, datori-R3, indigeat. (in) datorem Pam paratam R1 habes 2J3, habens MRl 27 dari. sed uulgo )
471
ex fratribus tuis, non auertes cor tuum nec constringes manum tuam a fratre tuo indigente. aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit. fenus enim nisi petenti dari non solet. sed de fenore postmodum. nunc, si qui uoluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum uero omnibus petentibus, ut hoc sit nouum atque diuersum, immo unum erit ex his, per quae lex creatoris erit * in Christo. non enim aliud Christus in omnes praecepit quam quod creator in fratres. nam etsi maior est bonitas, quae operatur in extraneos, sed non prior ea, quae ante debetur in proximos. quis enim poterit diligere extraneos, ***? quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos primus est, eiusdem erit secundus gradus, cuius et primus, facilius quam ut eius sit secundus, cuius non extitit primus. ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos, et secundum rationem dispositionis suae primo in Iudaeos, postea et in omne hominum genus. ideoque quamdiu intra Israhelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat, at ubi Christo dedit gentes hereditatem et possessionem terminos terrae et coepit expungi quod dictum est per Osee: non populus meus populus meus, et non misericordiam consecuta misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in [*]( 21] cf. Ps. 2, 8. 23] Rom. 9, 25. cf. Os. 2, 23; 2, 1. ) [*]( 1 ex M, e R uulgo auerteps M (corr. m. 1) 2 fratre tuo M, fratre R 3 illi R (alt. loco), illum M 4 desiderarit M, desiderat R 5 de fenore R3, dato fenore MRl 8 et his Rl lacunam signaui: adimpleta siue suppleta intercidisse puto 9 aliut M 11 debetur M, deberet R ttulgo 12 lacunam signaui: nisi qui ante dilexerit proximos intercicliese puto, quis enim (non diligens proximos) poterit Urs 13 secundus R, secundum MF 15 extitit JVF, existit R 17 emisurus M et in M, in R 25 legem (m ex s a m. 1) M )
472
miseratione, sicut in uocatione. ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in hereditatem gentium accepit. Et sicut uobis fieri uultis ab hominibus, ita et uos facite illis. in isto praecepto utique alia pars eius subauditur: et sicut uobis fieri non uultis ab hominibus, ita et uos ne faciatis illis. hoc si nouus deus et ignotus retro et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formauerit, qua prius scirem, quid deberem mihi uelle uel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi uellem, non facere quae et mihi nollem, passiuitatem sententiae meae permisit nec adstrinxit me ad conuenientiam uoluntatis et facti, ut id aliis faciam, quod mihi uelim, et id nec aliis faciam, quod mihi nolim. non enim definiit, quid mihi atque aliis debeam uelle uel nolle, ut ad legem uoluntatis parem factum. et possum (iam) alii non praestare quod ab alio mihi uelim praestitum, amorem obsequium solatium praesidium et eiusmodi bona, proinde et alii facere quod ab alio fieri mihi nolim, uim iniuriam contumeliam fraudem et eiusmodi mala. denique hac inconuenientia uoluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi. nam etsi natura bonum et malum a notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum conuenientia uoluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. itaque deus Marcionis cum maxime reuelatus, si tamen reuelatus, non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo s potius arbitrio interpretandum compendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. at enim creator meus olim et ubique praecepit indigentes pauperes et pupillos et uiduas [*]( 2] Luc. 6, 31. 20] cf. Rom. 2, 14. ) [*]( 5 fieri nou uultis JI, non uultis fieri R uulgo 9 quae et R*. et quae MRl, quae Rig 14 uoluntatis parem R3, uoluntati sperem MRl 15 possum <iam) scripsi: possim MR alii R, aliis M 17 fieri mihi M, mihi fieri R uulgo 20 a deo M, ab eo R 21 qua Lat: a qua MR 23 reuelatus. si tauien scripsi: reuelatus sit, tamen MR 27 praestruxerat Rs, praestrinxerat JIRl <et) olim Pam )
473
protegi iuuari refrigerari, sicut et per Esaiam: infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito; item per Ezechielem de uiro iusto: panem suum dabit esurienti et nudum conteget. satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis, quae mihi uelim fieri. proinde denuntians: non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, docuit, ne faciam aliis quae fieri mihi nolim. et ideo ipsius erit praeceptum in euangelio, qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, praedicabatur.