Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Nunc, quia cum Iudaeis negas uenisse Christum eorum. recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae [*]( 7] Ps. 21, 23. 10] Ps. 21, 26. 11] Ps. 67, 27. 13] Mal. 1. 10-11 22-419, 3] cf. adu. Iudaeos c. 13. 25] cf. Ea. 2, 20. ) [*]( 1 signum M, signa R thau MR 2 thau MR 3 T R, te M 5 fore M (Jore c. part. fut. et apud alios, sicut Liuium, inuenilur), forte 221, patri R\'J uulgo relaturos R:J, relaturus MR1 8 parenthesin itidicauit Eng 11 sexagesimo septimo Pam: LVII M, quinquagesimo aeptirno R 12 Micheae MR, Malachiae Pam (recte, quantum ad rem, sed \' saepius confundit prophetias auctor) 14 excipiam MF, accipiam Rvulgo 15 glorificatum Pam: gloriatum MR 24 et despexerunt M, despexerunt R )

417
+ fecerunt adorandis uanis et nociuis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum ueritate idola proiecit, uide an quod sequitur expunctum sit. abstulit enim dominus Sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum et ciuitatem dei. nam exinde apud illos destitit dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui Israhelis. fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronauerat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad Iohannem; dehinc, cum ex perseuerantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: propter uos nomen meum blasphematur in nationibus, — ab illis enim coepit infamia — et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non (in) paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, ciuitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei deuorant, derelicta filia Sion est tamquam specula in uinea uel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israhel dominum non cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit et in indignationem prouocauit sanctum Israhelis. sic et machaerae condicionalis comminatio: si nolueritis nec audieritis mie, machaera uos comedet, probabit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo [*]( 3—5] cf. Es. 8, 1—3. 8] cf. Es. 5, 6. 10] cf. Es. 5, 4. 11] cf. Es. 5, 7. 12J cf. Luc. 16, 16. 14] Es. 52, 5. 17] cf. Es. 1, 7—8. 22] cf. Es. 1, 3-4. 23] cf. Dent. 29, 24-25. cf. Es. 1, 20. 24] Es. 1, 20. ) [*]( 1 noctuis Pam (= vuxxeptotv, sed cf. adu. Iud. c. 13) 9 Borech MF, Soreth R 13 ei Pam: ea MR 15 nomen meum blasphematur M, blaepheniatur nomen meum R 17 (in) paenitentiam scripsi: paenitentiam MR. paenitentiae Lat, paenitentia (eum) Eng 18 exustae (igni> Pam (ex loco gem.) 20 derelicta (est) Pam Sion est scripsi: Sion et jyfR, Sion Pam 24 nolueritis ed. Migniana: uolueritis MR ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 27 )
418
quinquagesimo octauo dispersionem eis postulat a patre: disperge eos in uirtute tua, qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: propter me haec, inquit, facta sunt uobis, in anxietate dormietis. satis uane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. atquin Christum. inquam, alterius dei dicitis a creatoris uirtutibus et potestatibus, ut aemulis, in crucem actum. sed ecce defensus ostenditur a creatore: et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam adseuerauerant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant et a militibus falsum testimonium cadaueris subrepti. igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis — sed reuinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum — aut, si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius ludam, si aduersarium sui peremissent. certe, si nondum uenit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum uenerit ergo, patientur. et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi ciuitates exurendae, quae iam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae iam extorris? redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inueniat, et alium contende uenisse. iam uero quale est, ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione uiolata. ipsa aula sua et arce calcata? an hoc magis adfectauit? plane deus zelotes. tamen uicit. erubesce, qui uicto deo credis. quid sperabis ab eo, qui se protegere non ualuit? aut enim per [*]( 1] PB. 08, 12. 3] EB. 50, 11. 9] Es. 53, 9. 11] cf. Matth. 26, 15. 12] cf. Matth. 28, 12-13. 20-22] cf. Es. 1, 7—8. ) [*]( 0 1 quinquageaimo octauo Pam: LVII MF, quinquagesirao septimo R disperge Pam N, disperde MR 8 aemulis 31, ab aemulis R uulgo 10 subreptum eam Pam 14 et deleri vult Pam 17 Indam = ludaeos aduersarium sui (— ipsius) MF, aduersariom (domini) sui R uulgo peremissent sc. Iuda id est Iudaei 27 deus MR3, om. 22l tamen = jedenfalls zelotea, tamen uulgo )
419
infirmitatem oppressus est a uirtutibus et hominibus creatoris aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

\'Immo\', inquis, \'spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae et post decursum uitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium\'. (0) deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! o deum tuum, qui et eaedit et sanat, condit mala et facit pacem! o deum etiam ad inferos usque misericordem! sed de sinu Abrahae suo tempore. de restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus (de spe fidelium>, et in praesenti uel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio. nam et confitemur in terra nobis regnum promissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos in ciuitate diuini operis Hierusalem caelo delatum, quam et apostolus matrem nostram sursum designat. et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians, alicui utique caelesti ciuitati eum deputat. hanc et Ezechiel nouit et apostolus Iohannes uidit et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. denique proxime expunctum est orientali expeditione. constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum [*]( 8] cf. Luc. 16, 22. 9] cf. Hiob 5, 18. cf. Dent. 32, 39. 10] cf. Es. 45, 7. 20] cf. Apoc. 21, 2. 21] cf. Gal. 4, 26. 22] cf. Phil. 3. 20. 24] cf. Ez. 48, 30-35. cf. Apoc. 21, 2. ) [*]( 8 o addidi 12 uero R, uerae M 13 sperant 223, separant MRl 17 terrena Jt, terra M 21 delatum scripsi (sc. regnum): delata MR 22 designat, et uulgo 25 uidit. et ulgo 26 testaturJRS, testatusilfJZ1 27 paoximeoan.l?, ) [*]( z7 )

420
habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. hanc dicimus excipiendis (de) resurrectione sanctis et refouendis omnium bonorum, utique spiritalium, copia in compensationem eorum, quae in saeculo uel despeximus uel amisimus, a deo prospectam, siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et adflicti in nomine ipsius. haec ratio regni (sub)caelestis. post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc, et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic [ideo] retractatur, quasi non praedicato apud creatorem ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit reuelatum. disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. quid tibi uidetur? cum Abrahae semen post primam promissionem. qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? cum Isaac benedicens Iacob, filium suum: det ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae. nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? denique animaduertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. nos enim primo ad caelestia inuitamur. cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena consecuturi. et euangelium uestrum quoque habet: quaerite primum regnum dei, et haec adicientur uobis. ceterum ad Esau praemittit benedictionem terrenam et subicit [*]( 10] cf. I Cor. 15, 52-53. 18] cf. Gen. 22, 17. 20] Gen. 27, 2S. 28] Luc. 12, 31. ) [*]( 2 de addidi 7 (sub)eaelestisscripsi(cj.I. 12et419,21-22et30):caelestis JfjR 9 meritos M (o in i corr. tn. J) 10 conflagratione i23, confragationo 3f, confragrationeJJ1 11 athomoM 13 sicl?, sitilf ideo om.M(margini adscripsit m. 1) 18 quaMg: quamilf22 25 orisJf 28 et-quoque utsaepius uestrum quoque M, quoque uestrum R 30 praemittit scripsi: promittit MR )
421
caelestem, de opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum adfectu filiorum, a terrenis bonis, imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo deducitur. cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes alios descendentes et innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant, unde alii decidant, *** domini constitutum esse iudicium. cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus est, conuertitur ad interpretationem somnii? cum enim dixisset: quam terribilis locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur in caelum. et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. sed est et porta quae recipit et quae perducit (uia) strata iam a Christo, de quo Amos: qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli sed et suis. qui cum illo erunt. et circumdabis enim illos tibi, inquit, tamquam ornamentum sponsae. ita per illum ascensum ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens: uolant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant et uelut pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter, ut columbae. auferemur enim in nubes obuiam domino secundum apostolum, — illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus secundum Danihelem — et ita semper cum domino erimus, [*]( 1] Gen. 27, 39. 5] cf. Gen. 28, 12. 13. 12] Gen. 28, 17. 14] cf. loh. 2, 19-21. cf. lob. 10, 7. 17] Am. 9, 6. 19] Es. 49, 18. 22] Es. 60, 8. 24] I Thess. 4, 17. 25] cf. Dan. 7,13. 26] cf. II Cor. 5, 8. ) [*]( 6 alios descendentes et scripsi: et alios descendentes MR 9 decidant R. decident M, decidant <et) Eng lacunam signaui: domin<o autem desuper innixo et hoc et illud in doroin)i uelim suppleri iudicium MR, iudicio Urs iudicium. cur Eng: iudicium? cur uulgo 11 somnii M, somni R 12 terribilis M, terribilis est R uulgo 14 in caelum M, caelum R 17 nia addidi strata iam MR, strata uia Lat 24 auferemur R, auferamur M )
422
eatenus, dum et in terra et in caelo qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: audi, caelum, et in aures recipe, terra. et ego quidem, etiam- i si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente, satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam; expectarem aliquid et de caelo a deo caeli sicut et terrae: ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse, qui humiliora promiserat. qui experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum dominum adnuntiaretur. at tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum nouum adnuntiet. prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam spero — nam didici —; immo ante omnia est, ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. at nunc uocas ad caenam nec domum ostendis: adlegas regnum nec regiam monstras. an qui» Christus tuus caeleste regnum repromittit non habens caelum? quomodo et hominem praestitit non habens carnem? o phantasma omne! o praestigia magna etiam promissionis!

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum iam euangelium eius prouocamus. quod interpolando suum fecit. et ut fidem instrueret, dotem Ii [*]( 2] Es. 1, 2. ) [*]( 1 dum et in terra ct. 419, 18-21 . qui testatur acil. dominus; neque enim spiritus solum sed etiatn ipse Christus per prophetam loquitur 2 ipsa enim etiam M 3 recipe M, percipe R uulgo 8 qui MR, qui et Pam N 9 inauditis M 11 dominum scripsi: deum MR 15 spero; nam didici (scil. mihi cauere) MRl, sperandam dicis R3 uulgo 18 an qui (= qvomodo) scripsi: an quia MR, an (id facis), quia Eng 20 omne MR, inane Urs 21 praestigiaMR (cf. Quintil. IIII1, 77), praestigiae Eng magna scripsi: magnae MR ADVERSVS MARCIONE LIB TERCIVS EXPLICAT.; INCIPIT LIB IIII Af.Explicit lib.III; incipitlib. IIII aduersus MarcionemF )

423
+ quandam commentatus est illi. — opus ex contrarietatum oppositionibus \'Antithesis\' cognominatum et ad separationem legis et euangelii coactum — qua duos deos diuidens, proinde diuersos ut alterum alterius instrumenti uel, quod magis usui est dicere, testamenti, exinde euangelio quoque secundum antithesis credendo patrocinaretur. sed et istas proprio congressu comminus, id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non multo oportunius in ipso et cum ipso euangelio. cui procurant, retunderentur. quamquam tam facile est praescriptiue occurrere, equidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant, nostrae iam antithesis aduersus Marcionem. atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in ueteri dispositione apud creatorem, alium in noua apud Christum. non nego distare documenta eloquii, praecepta uirtutis, legis disciplinas, dum tamen tota diuersitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet, a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem aliumque sermonem. denique iudicabit, inquit, inter nationes et traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per nouam legem euangelii et nouum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras in aratra. et zibinas, quod genus uenabulorum est, in falces, id est feros et saeuos quondam animos conuertunt in sensus probos et bonae frugis operarios. et rursus: audite me, audite, populus meus, [*]( 18] cf. Es. 2, 8. 20] Es. 2, 4. 25] ib. 28] Es. 61, 4. ) [*]( 4 ut alterum scripsi: alterum MR 5 exinde scripsi: ut exinde MR antithesis MF, antitheseis R, antitheaes Oehlerus: ita per totum opus uariat scriptura in hoc uocabulo; ego ubique sequor codices 8 oportanins M, opportunius R uulgo 9 retunderentur, quamquam uulgo 10 equidem R, et quidem M 14 nona R3, nouo MRt non nego MGR3, nonne ergo Rl 22 legem nonam M 25 zibinas scripai: zibbynas M, sibinas R 28 audite scripsi (alt. loco): audite et M, audite me et R )
424
et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in lucem nationum, quo iudicauerat atque decreuerat nationes quoque inluminandas per euangelii legem atque sermonem. haec erit et lex apud Dauid, inuituperabilis, qua perfecta, conuertens animam, utique ab idolis ad deum, hic erit et sermo, de quo idem Esaias: quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra. compendiatum est enim nouum testamentum et a legis laciniosis oneribus expeditum. sed quid pluribus, cum manifestius et luce ipsa clarius nouatio praedicetur a creatore per eundem? ne rememineritis priorum et antiqua ne recogitaueritis — uetera transierunt, noua oriuntur — ecce facio noua, quae nunc orientur. item per Hieremiam: nouate uobis nouamen nouum et ne seueritis. in spinas et circumcidimini praeputia cordis uestri et alibi: ecce ueniet dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua arripui dispositionem eorum ad educendos eos de terra Aegypti. adeo pristinum testamentum temporale significat. dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur. nam per Esaiam: audite me, (inquit,) et uiuetis, et disponam uobis testamentum aeternum, adiciens sancta et fidelia Dauid, ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret. ex genere Dauid secundum Mariae censum. eundem etiam in uirga, ex radice Iesse processura, figurate praedicabat. igitur si alias leges aliosque sermones et nouas testamentorum dispositiones [*]( 4] Ps. 18, 8. 7] Es. 10, 23. 11] Es. 43, 18. 12] II Cor. 5, 17. 13] Es. 43. 19. 14] Hier. 4, 3-4. 16] Hier. 38, 31—32. 23] Es. 55, 3. 26] cf. Es. 11, 1. ) [*]( 4 et lex scripsi: lex et MR 5 animas Pam 11 priorum MGRs, proprium Rt 12 cogitaueritis Rig 15 praeputia M, praeputio Ruulgo 16 ueniunt Pam 17 Iuda Pam 23 inquit addidi 24 aeternum (diceDs et> adiciens Eng, seruans infra ordinem uerborum 26 eundem in MR paulo ante, post demonstraret, traditum huc transtuli 27 proceseuram M )
425
a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia: non est uoluntas mea in uobis, inquit dominus, et sacrificia uestra non excipiam de manibus uestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis demutatio ueniens ex innouatione diuersitatem ineat cum his, quorum fit, et contrarietatem ex diuersitate. sicut enim nihil demutatum quod non diuersum, ita nihil diuersum quod non contrarium. eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diuersitate, cuius fuerit demutatio ex innouatione. qui disposuit demutationem, iste instituit et diuersitatem; qui praedicauit innouationem, iste praenuntiauit et contrarietatem. quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid antithesis exemplorum distorques aduersus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et adfectionibus eius potes recognoscere? ego, inquit, percutiam et ego sanabo, ego, inquit, occidam et ego uiuificabo, condens scilicet mala et faciens pacem. quo etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae iubet et iubentem quae prohibet. cur ergo non et antithesis ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris, nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex diuersitatibus structum aemularum inuicem substantiarum? prius itaque debueras alium deum luminis alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis alium euangelii adseuersse. ceterum praeiudicatum est ex manifestis. cuius opera [*]( 3] Mal. 1, 10. 11. 19] Deut. 32, 39. 20] Es. 45, 7. ) [*]( 3 Malachia R3, Malachin MRl 7 offertur Pam: offeretur MR 10 fit M, sit R contrarietate M duuersitate M 15 praenuntiauit Mf pronuntiauit R 21 quo (= deshalb) Eng: qua MR 23 iubeat-prohibeat Ura 26 structum M, constructum R substantiarum. prius uulgo )
426
et ingenia per antithesis constant, eadem forma constare etiam sacramenta.