Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus, qualiter adnuntiabatur, non alius haberi debeat quam qui talis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ei praeiudicio maioris partis, quae a diuersa sententia uel in dubium deducuntur uel negantur. amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris, quae post Christum futura praecinebantur. nec (haec) enim dispositio expuncta inueniretur, si non ille uenisset, post quem habebat euenire. aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum. et, si audes, nega prophetatum. sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret: filius meus es tu, ego hodie generaui te. postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. nec poteris magis Dauid filium eius uindicare quam Christum, aut terminos terrae Dauid potius promissos. qui intra unicam Iudaeorum gentem regnauit, quam Christo. qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit. sic et per Esaiam: ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsoluere de uinculis uinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. quae si per [*](4-411, 2J cf. adu. Iadaeos c. 11 extr. et c. 12. 16] Ps. 2, 7—S. 23J Es. 42, 6—7. ) [*]( 1 propter mortem consecuturum seclusit Itm 2 consecuturum Panl: consecuturus MR 8 a dinersa sententia (= parte) scripsi: ad diuersas sententias MR 10 quae scripsi: quaeque MR, quaequae Oehkru* 11 haec addidi 14 < et) ad eius Christum fort. (sec. loco gem.) 16 occurret MNPam, occurrit R 17 de me MR, a me PamN 19 eius MR, eum Patn 21 regnauit R, regnarit MN Pam 23 te om. F generis <mei) Pam 24 occulos M 25 errantium ex- ita ras. M 26 sedentis M )
411
Christum eueniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem eueniunt. item alibi: ecce testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt. inuocabunt te, et populi confugient ad te. nec enim haec in Dauid interpretaberis, quia praemisit: et disponam uobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia Dauid. atquin hinc magis Christum intellegere debebis ex Dauid deputatum carnali genere ob Mariae uirginis censum. de hoc enim promisso iuratur in psalmo ad Dauid: ex fructu uentris tui collocabo super thronum tuum. quis iste uenter est? ipsius Dauid? utique non. neque enim pariturus esset Dauid. sed nec uxoris eius. non enim dixisset: ex fructu uentris tui, sed potius: \'ex fructu uentris uxoris tuae.\' ipsius autem dicendo uentrem superest, ut aliquem de genere eius ostenderit, cuius uentris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. ideoque et fructum uentris tantum nominauit, ut proprie uentris, quasi solius uentris, non etiam uiri, et ipsum uentrem ad Dauid redegit, ad principem generis et familiae patrem. nam quia uiro deputare non poterat uirginis uentrem, patri eum deputauit. ita quae in Christo noua dispositio inuenitur hodie, haec erit, quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia Dauid appellans quae erant Christi, quia Christus ex Dauid. [immo ipsa erit caro eius religiosa et fidelia Dauid,
[*]( 2] Es. 55, 4. 5. 6] Es. 55, 3. 10] Ps. 181, 11. ) [*]( 2 eum (in) nationibus (= ev efl-veotv) Eng (sed cf. 412, 19) 4 te (prius) om. F 14 autem MR, ergo Pam 15 superest-deputauit (21) in MF bis comparent de genere M (rec. 1) R, ex genere M (rec. 2) N 19 redegit ad principem M (rec. 1) R, rcdigat principem M (rec. 2), redegit principem NF et familiae patrem M (rec. 1) R, patrem et familiae M (rec. 2) N 20 nam quia MGR3, quia R1 uirginis uentrem patri eum scripsi: uirginis eum uentrem patri M (rec. Tj R3G, uirginis uentrem M (rec. 2) RlN 21 ita quae Urs: itaque MR nona om. F 24 immo-resurrectione seclusi: ineptissima interpolatio sunt lectoris cuiusdam, qui aptius sibi uidebatur interpretari scripturae locum; sed quid hic demonstrare uelit Tertullianus, prorsus eum fugisse uidetur ) 412
tam sancta religione et fidelis ex resurrectione.] nam et Xathan propheta in secunda Basiliarum professionem ad Dauid facit semini eius: quod erit, inquit, ex uentre ipsius., hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. uidebitur enim Dauid peperisse Salomonem. an et hic Christus significatur ex eo uentre semen Dauid, qui esset ex Dauid. id est Mariae? quia et aedem dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret dei spiritus, et in dei filium magis Christus haberet esse quam Salomon, filius Dauid. denique et thronus in aeuum et regnum in aeuum magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. sed (et) a Christo misericordia dei non abscessit, Salomoni uero etiam ira dei accessit post luxuriam et idolatriam. suscitauit enim illi Satan hostem Idumaeum. cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas. et ita in hoc erunt sancta et fidelia Dauid; hunc deus testimonium nationibus posuit, non Dauid, principem et imperantem nationibus, non Dauid, qui soli Israheli imperauit. Christum hodie inuocant nationes, quae eum non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. non pote::;t futurum dici quod uides fieri.
Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore. uester uero omni humano generi liberando conlatus sit a deo [*]( 3J II Reg. 7, 12. 7] cf. II Reg. 7, 13. 9] cf. II Reg. 7, 14. 101 cf. II Reg. 7, 13. 12] cf. II Reg. 7, 15. 14] cf. III Reg. 11, 14. 18] cf. Es. 55, 3. cf. Es. 55, 4. 20] cf. Es. 55, 5. ) [*]( 1 tam MR, iam Rig 2 secunda Pam: prima MR basilicarum M professionem R, prolessione MF 3 semini eius MR, semen tuum Pam ipsius hIR, tuo Pam 7 quia MR, quin Urs 9 et in M, in R uulgo haberet esse scripsi (cf. erit mihi in filium II Reg. 7, 14): habendus esset MR 12 regi. sed <et) Rig: regis ed M, regi sed Ji 14 <hi est> hostem Fam 19 non Dauid secludi uult Eng 23 dici om. F )
413
optimo, cum postremo priores inueniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde uocatis omnibus populis in regno eius, ex quo deus regnauit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. sed [et] reuictus de nationum uocatione, conuertere iam in proselytos quaeris qui de nationibus transeunt ad creatorem, quando et proselyti, diuersae et propriae condicionis, seorsum a propheta nominentur, — ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum - et nationes, quod sumus nos, proinde suam habeant nominationem: sperantes in Christum: et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysei ordine, a quo institutio illorum est. ceterum adlectio nationum a nouissimis diebus exorta est. isdem uerbis Esaias: et erit, inquit, in nouissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, (et> aedes dei super summos montes, utique Christus, — catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias uirtutum et potestatum — et uenient ad eum uniuersae nationes, et ibunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob, et adnuntiabit nobis uiam suam et incedemus in ea; ex Sion enim exibit lex et sermo domini ex Hierusalem, - haec erit uia nouae legis, euangelium, et noui sermonis, in Christo, iam non in Moyse — et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum, et reuincet populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum
[*]( 7] cf. Es. 16, 4. 11] Es. 42, 4. 15—414, 6] Es. 2, 2-4. 18] cf. Ioh. 2, 19. 21. 191 cf. Eph. 1, 21. ) [*]( 4 et sechisi 5 proselytos. quaeris uulgo quaeris R, quaeritis M transeunt MR1, transeant R3 uulgo 6 quando sensu aduersatiuo: wdhrend doch 7parenthesin indicaui: nominentur? ecce uulgo 10 habeant MR, habebant NPam sperantes-nomine om. F 13 moysei M, Moysi R uulgo 15 erit om. F 17 et add. Pam 19 omnes Gel: omnes enim MR 28 reuincet MR1, renincent HI uulgo ) 414
et proselytorum, et concident machaeras suas in aratra et zibinas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia conuertent in studia modestiae et pacis, et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae, et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. haec aut prophetata nega, cum coram uidentur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum uocationis in nationes, a nouissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus adlectio est. etenim fidem istam apostoli induxerunt.
Habes et apostolorum opus praedicatum: quam tempestiui pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona, non bellum nec mala. respondet et psalmus: in omnem terram exiuit sonus eorum et in terminos terrae uoces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est: quique long\'e a iustitia mea. adpropinquauerunt iustitiae meae et ueritati. cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiauerunt presbyteris et archontis et sacerdotibus Iudaeorum, an non? uel maxime. inquit, ut alterius dei praedicatores. atquin ipsius eiusdem. cuius scripturam cum maxime implebant: diuertite, diuertite, inclamat Esaias, excedite illinc et inmundum ne [*]( 15] Es. 52. 7. 1SJ Ps. 18, 5. 20] cf. Es. 2, 3. 21] Es. 46, 12. 13. 26-415, 3] Es. 52, 11. ) [*]( 2 zibinas M, libinas Rt, sibynas R3 vulgo 4 etsi non F 8 aut Rig: aut (- eras.) M, autem R 12 deum ad F 14 est allectio Kig 17 mala M, malum R respondet scripsi: respondit MR 21 quique longe acripsi: longe quique .ZłIRj post mea virgulam posui 23 accingeretur M 24 archontis MF, archoutibus R IodaeoTum. an non uel maxime uulgo 25 praedicatores? atquin uulgo )
415
attigeritis, — blasphemiam scilicet in Christum — excedite de medio eius, - utique synagogae — separamini, qui dominica uasa portatis. iam enim secundum supra scripta reuelauerat dominus brachio suo sanctum, id est uirtute sua Charistum, coram nationibus, ut uiderent uniuersae nationes et summa terrae salutem. quae erat a deo. sic et ab ipso Iudaismo diuertentes, cum legis obligamenta et onera euangelica iam libertate mutarent, psalmum exequebantur: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum, postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; adstiterunt reges terrae et principes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. quae dehinc passi sunt apostoli? omnem, inquis. iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut aduersarii eius, quem praedicabant. et qui creator, si aduersarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius uerum et exprobrat? nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut uultis, neque exprobrasset quod ipse curasset: uidete, quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et uiri iusti auferuntur, nec quisquam animaduertit; a persona enim (in)iustitiae sublatus est iustus. quis, nisi Christus? uenite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. praemittens itaque et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros, tam apostolos quam et deinceps omnes fideles, prophetauit, signatos illa nota scilicet, de qua Ezechiel: dicit dominus ad me: pertransi medio portae in
[*]( 3-6] cf. Es. 52,10. 8] Ps. 2, 3. 10] Ps. 2. 1-2. 20] Es. 57. 1. 23] Sap. 2, 12. 28] Ez. 9, 4. ) [*]( 3 dominica uasa Lat: domini causam MR 4 scriptam M 5 uiderent scripsi: uiderint MR 16 praedicabant J21 (mg.) Gel: praedicabus? JtfH, praedicabat R* qui R3, quae DiRI, quare Oehlerus 19 curasset. uidete uulgo 20 perit R3, erit MRl quisquam R, quisque MP 21 auferuntur Pam: auferentur MR 22 iniuatitiae Pam: iustitiae MR 28 medio M, in medio R in media (a ex o) M ) 416
media Hierusalem et da signum Tau in frontibus uirorum. ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud ueram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam fore deo relaturos psalmus uicesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam, — quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat — et paulo infra: ate laus mihi in ecclesia magna in sexagesimo septimo: in ecclesiis benedicite domi. num deum, ut pariter concurreret et Micheae prophetia: non est uoluntas mea, dicit dominus, et sacrificia uestra non excipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est nationibus et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et benedictio et laus et hymni. quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.