Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas. [idolatriae scilicet substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea [*](2] cf. Ios. 6, 3-4. 5] Exod. 20, 9-10. 17] cf. Num. 15, 32—36. 25] Exod. 20, 5. ) [*]( 1 exprobras R, exprobus M 2 prohibenti... iubenti Leopoldus: proliibentis ... iubentis MR 4 iericho MF, Hiericho R. 9 auferret Jtff, auferet R 13 ipsum sfripsi: ipse MR 14 nisi M, nimis R 18 ligna tum legerat scripsi: lignatum egerat M, lignatum igerat F, lignatum ierat R uttlgo 21 sed dei opus M, opus, sed dei R uulgo 24 causam fort. idolatriae-cohibentes seclusi: negue enim causae cohibmt idolatriam, sed praeceptwn dei; frustra atiiem cum Ursino pro cohibentes rescripseris cohibens nisi simul ordinem uerborum sic inuerteris: subicit enim, idolatriae-cohibens scilicet M (in mg. quae add. m. 3), scilicet quae R, scilicet caecae Oehlerus )
365
neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum. adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset. non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet. nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non. quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit titulus officii? at si cliens ei munera (uel) ultro uel etiam indicta ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio,
[*]( 2] cf. Num. 29, 8-9. 12] Es. 1, 11. 14] ib. 15] Es. 40, 28. 16] cf. Gen. 4, 4. cf. Gen. 8, 21. ) [*]( 1 efficies M 4 Chernbin et Seraphin neutr. gen. cf. Exod. 25, 17 (Eng) in arcae figuratam exemplum (scil. erant.) = ais toiri*av napd- TJV rfjs X$U>TOG 10 auocante Pam: auocantis MF, anocanti R 16 abelis M, abel R aduertit R*, aduertis MRX 17 berbicinorum MF, ueraecinorum R 21 exigentem van der Vliet: exigentis MR 22 dei scilicet M, scilicet dei R 24 infuscabit... delectabit R, infuscaait.., deleetauit MF 25 uel add. Eng indicta seripsi: dicta M, dicto R, ex edicto Lat 27 obsequio van der rliet: obsequia MR ) 366
nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi multitudinem munerum tuorum? *** plenus sum et sollemnitates et dies festos et uestra sabbata dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum. % quae administranda praescripserat.