Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibenti sabbatis operari et iubenti arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato. in expugnatione ciuitatis Iericho. nec sabbati enim inspicis legem. opera humana, non diuina prohibentem. siquidem: sex, inquit, diebus operare et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. quod? utique tuum. consequens enim est. ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. arcam uero circumferre neque cotidianum opus uideri potest neque humanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique diuinum. quod et ipsum quid significaret edissererem. nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. sed plus est, si de absolutis reuincamini, simplicitate ueritatis, non curiositate. sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non diuina opera prohibentis. ideoque qui sabbatis ligna tum legerat morti datus est. suum enim opus fecerat, lege interdictum. qui uero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. non suum enim sed dei opus, ex praecepto scilicet ipsius, administrauerant.