Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem ab ho receptos, et distingui inter natiuos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. de ipso quidem Hercule erit summa responsionis, an dignus caelo et diuinitate; sic enim pro uoluntate meritis addicunt diuinitatem. si ob uirtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? nonne ludo puniti, uel etiam ad munus dati arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias confilciunt? si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis libertas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica uaccula, cuius et dorso uehebatur et si quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omnibus patere? || Si eum consecrastis ob caedes et pugnas plurimas, edidit multo maiorem numerum magnus ille Pompeius, maritimorum praedonum uictor, ipsam qui nec Ostiam saluam reliquerant: et quot, quaeso, milia usque [*]( 1 impudici in extraneos Goth: impudici.... traneos Bal*, Hild* 2 is Oehlerus: .. Goth*, .... Hild* 3 ab hominibus Goth: .... minibus Goth* 5 Dionysium Stoicum Goth: dionys..... cum Goth* 6 erit summa Oehlerus: ........ ma Goth*, ea nobis erit summa Goth 7 sedenim Hartelius uoluntate Oehlerus: u lac. 10 Goth*, u lac. 7 Hild* 8 constanter confecerit Goth: consta.n......... rit Goth* 9 ad munus dati Oehlerus: ad........ Goth*, ad....... Hild*, ad munus dati ad bestias auctorati Goth 10 araenariae A 11 studiosiores bestias conficiunt Goth: studiosiores ......... ciunt Goth* si ob Rig: scio A 12 dulcis libertas Oehlerus: dul ..... tas Goth*, dul........ tas Hild*, dulcis peregrinitas Goth filosophis A 13 mendicitas Goth: mendicitis A praestitit? non meminerunt Goth: praesti (non i sed a A habere uidetwr) ...... minerunt Goth* 14 dorso uehebatur Goth: do ...... Goth*, dor Hild* 15 si Hercules Goth: si........ Goth* 17 omnibus patere? si eum consecrastis ob caedes et pugnas Oehlerus: omni lac. 25 as Goth*, omni lac. 35 as Hild*, omnibus ostentari (sic) Goth 18 edidit multo maiorem numerum magnus Oehlerus: lac. 22 s Goth*, lac. 30 s Hild* 19 maritimorum praedonum uictor, ipsam Oehlerus: lac. 24 Goth*, lac. 27 Hild* 20 Ostiam Oehlerus: ostias A, hostias Big saluam reliquerant: et quot quaeso milia usque in Oehlerus: al lac. 19 n Goth*, al lac. 32 n Hild* )
126
in unum angulum Byrsae Cartha a Scipione caesi fuere? quo magis Scipio quam Hercules obtinendus diuinitati deputatur. adicite potius titulis Herculaneis | stupra puellarum, uxorum et fascias Omphales, et ob decori pueri amissionem turpiter desertam militiam Argonautarum. adicite ad gloriam post turpitudinis notam etiam furias eius, adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt. qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum? | qui uxoris ob lasciuiam uenenis circumuentus magis meruit | ut inhonesta morte moreretur? hunc uos de pyra in caelum subleuastis, | illa facilitate qua et alium ignis ex diuini ui confectum, qui pauca ee | ingenia commentus dicebatur mortuos ad uitam recurasse. is Apollinis filius, tam homo quam Iouis nepos, Saturni pronepos (uel potius, spurius ut incerto patre, ut Argiuus Socrates detulit, quippe expositum repertum, turpius Ioue educatum, canino scilicet ubere), merito, id quod nemo negare potest, fulmine haustus est. malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, inuidus in
[*]( 1 angulum Oehlerus: agnulum A Carthaginis a Scipione caesi fuere? Oehlerus: cartha lac. 12 re Goth*, cartha lac. 21 re Hild* 2 obtinendus diuinitati Oehlerus: ob lac. 13 ti Goth*, ob caedes diuinitati Hartelius 3 Herculaneis stupra puellarum Oehlerus: hercula lac. 12 um Goth*, Herculaneis stupra puerorum Goth 4 fascias Oehlerus: facias A, factas Goth, foetas Rig omfales A amissionem turpiter desertam Goth: amissio lac. 9 desertam Goth* 6 turpitudinis notam Oehlerus: turpi ........ am Goth*, turpi...... em Hild*, turpitudinem Hild, turpitudinis omnem infamiam Goth adorate Bal*: auctorate Goth* 7 interfecerunt Oehlerus: lac. 7 erunt Goth*, lac. 7 cerunt Hild*, simul eius interemerunt Goth 8 parricidiorum Goth: parri......... Goth*, parri ...... m Bal*, parri ...... um Hild* 8.10 mterrogationis signa posui 9 meruit ut inhonesta Oehlerus: meru ....... honesta Goth* 10 subleuastis illa Oehlerus: suble lac. 10 a Goth*, subleuastis tanta Hild, sublegistis ea Goth 11 ex diuini ui Oehlerus: et diuini A, et quidem diuini ui Goth 12 pauca experientiae Oehlerus: pauca e lac. 9 Goth*; paucorum medicaminum Goth 13 is Apollinis Oehlerus: ....... nis Goth*, .......... ns Hild*, Apollinis Goth 14 uel potius Goth: lac. 9 Goth*, lac. 12 Hild* 15 quippe expositum Goth: lac. 9 Goth* 16 merito, id quod nemo Oehlerus: lac. 10 Goth*, nutritum, quod nemo Goth 18 Optimus hic rursus Oehlerus: lac. 6 sus Goth*, lac. 13 sus Hild*, si fulmen illius Rig, hic rursus Goth ) 127
artificem. sedenim Pin darus meritum eius non occultauit: cupiditatem et auaritiam lucri in eo dicit uindicatam, qua quidem ille uiuos ad mortem, non mortuos autem ad uitam praeuaricatione uenalis medicinae agebat. dicitur II etiam mater eius eodem casu obisse, Lmeritoque quae tam periculosam mundo, bestiam ediderat isdem quasi scalis ad caelum erupisse. et tam en Atheni scient eiusmodi deis sacrificare. nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant. quasi non et ipsi Thesea suum adorent, merito deum. quidni? si conseruatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem | obliuione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?