Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. primo quidem sectam de auctoris appellatione notari utique probum usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii. itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. atquin temeritate praesumeretur. prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. at nunc necessario ignorando- sectam, quia iglnoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omnino non nostis. et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a uobis in sectam et ad auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium monet, cum in mores ritus cultus uictusque uestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur. sed ueritatem saeculo operosissimam [*](4 interprgtatur A 5 *pronuntiamur A 9 omini fori., omnino Hartelius patriae Goth: patri A, partim Hartelius grecum A 10 cum add. OMerus alias Caspar Barthius interpraetatione A 13 notari Rig: mutari A, nominari Caspar Barthius 15 et Pythagorici Goth, ut Pythagorici Caspar Barthius ut] et Caspar Ba/rihius Era- . sistratei Goth: aerasistrati A 16 ob Goth: ab A 17 secta Goth: sexta A 20 qui alii 22 sata A 23 omnino non Goth: omni non A 24 ad auctorem scripsi: auctorem A, auctorum Oehlerus )
64
philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo.1 quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen ueritas semper damnabatur. itaque et sapientem non negabitis, cui etiam || Pythius uester testimonium dixerat. uirorum, inquit, omnium Socrates | sapientissimus. uicit Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronuntiaret; | confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. porro apud uos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. quo more etiam nobis soletis: bonus uir Lucius Titius, tantum quod Christianus. item alius: ego miror Gaium Seium grauem uirum factum | Christianum. pro stultitiae caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt uitiant. nemini subuenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis | adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. alii quos retro ante hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt: alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse | lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in peruersum demutare | naturam, mulieri non permisit in melius reformari. II pater filium, de quo queri desierat, exheredauit. dominus seruum, quem praeterea necessarium
[*]( 4 quia alii 5 quanquam A 6 itane fort. 10 sed del. Wissouoa 12 ideo deo Hartelius 13 Lucius Titius Goth: luciiustitius A 15 cecitate A 20 alii quos Primus: aliquos A 26 gemitu Goth: gemitus A 27 sedulitatis Goth: sedutilitatis A 28 se negasse Oehlerus 29 maluisse se fort. christiane A 31 quęri A ) 65
senserat, in ergastulum dedit. simul quis intellexerit Christianum, mauult nocentem. nam et ipsa per se traducitur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono nostro. sic et mali de suo malo radiant? aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non adoramus, abstinentiam, | qua ab alieno temperamus, pudicitiam, quam nec oculis contaminamus, misericordiam, qua super indigentes flectimur, ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori nouimus? qui uult intellegere, qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.