Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. quae tanta peruersitas, ut confessioni | repugnetis, tormentorum officia mutetis, grati reum euadere, inuitum compellentes negare? praesides extorquendae ueritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. opinor, non uultis nos malos esse ideoque gestitis de isto nomine excludere. sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur. atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negauerimus, statim creditis. II si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a uobis agimur? non dico quod neque accusationi neque recusationi spaltium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere [*](4 bonis Caspar Barthius: uobis A 7 deprehensi A 8 merent A . exprobaut A 9 male A 10 uel astris om. A, ex Apol. c. 1 add. E. Klussmannus 12 tale consequuntur] tale? consequuntur quod cupiunt fort., tale conqueruntur? Hartelius penitet A 22 grati scripsi: gratis A, urgeatis Caspar Barthius 26 ut ne negent Caspar Barthius esse quod esse Goth 31 soletis et Goth, soletis alias fort. non] nos Wissowa )

61
damnalre): sed, uerbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio. quamquam confessis difficile crediltis, uerum insuper consequenltia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid -omnino mali hominis deli aut desit aliquid instruendae ad sententiam ueritati. porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breuiora ac leuiora elogia conficitis. credo, non uultis oneratos, quos omni opere perditos uultis, aut non putatis requirenda quae nos l tis. hoc ergo peruersius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. immo, quo magis odio uestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberar letis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam conuiuia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursas lset incesta? quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisi ltio, porrigenda quaestio in socios consciosque. perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi, emendata res esset. etiam spectaculis gratia adgregaretur. quanto enim studio in caueam II conueniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes deuoras lset? si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis defe l runtur, utique erui debuerunt, ne incredibilia uiderentur et odilum in nos publicum refrigesceret. nam et plerique fidem talium temperant, honorantes naturam, quae quam quaerere pabulum ferinum quam concubitum ab humano genere praeclusit.