Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum defendit, reuincit, in promptu est, quod omnes qui uobiscum retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse quia desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant et incipiunt odisse quod fuerant. adeo quo l tidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis, obsessam uociferamini | ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a uobis quasi detrimento doletis. nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promouetis. non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. amatis ignorare quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam odistis, quasi certe non odituros uos sciatis. atquin si nullum erit meritum odii, repel rietur optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae! conscientia cumulabitur. nisi si emendari pudet, aut excusari piget. scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuerltat et sibi rapiat, inquitis. noui demutationem mentis in malas partes. quot desertores bonae uitae? quot transfugae [*]( 3 Testimonium -promtu est minio et uncialibus litteris A 4 promtu A 6 quia M. glussmannus: qui A 8 cristianorum (a ex n semiperfecto) A 11 de detrimento fort., detrimentum Hartelius 12 estimationem A 16 certe] certe scientes fort., recte Hartelius 17 meritum addidi: debitum post odii add. Oehlerus repperietur A 19 iniustitiae scientia Goth 24 prius quotj quod A eorr. transfuge A )