Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Sed et qui nos crucis antistites affirmat, conacerdos erit noster. crucis qualitas signum est de ligno: et eandem materiam colitis penes uos cum effigie. quanquam sicut uestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria. uiderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; uiderit forma, dum ipsum sit dei corpus. quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas At et Ceres [*]( 8] Tac. hist. 5, 9. ) [*]( 1 exhorsus A 3 aquae Goth: quae A 4 fontis Oehlerus: fontibus A 14 uereretur Hauercampius 15 confessionem Goth: confictionem Hartelius 16 credatur Goth 17 habere Big: ... ere Goth*, ...... Bal*, Hild* nobiscum Goth*, Bal*, Hild* 18 Epona Goth: poena A omnia Goth iumenta Goth*, Bal* 19 consecratis Goth 20 tantum (aut in totum) Goth 22 crucis add. Rig antistites Rig: antistes A consacerdos scripsi: consa .... os A, consa ..... eos Goth*, consa ..... os Bal*, Hild*, consacraneus Goth 23 et eandem materiam scripsi: etiam de materia A 27 intercedit Goth: intersedit A 28 destinguitur A altica A ) [*]( XX. Tart. I. ) [*]( 6 )

82
Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? pars crucis et quidem maior est omne robur quod derecta statione defigitur. sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. hoc quidem uos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecrauerunt. enimuero de reliquo integra est religio uobis integrae crucis, sicut ostendam. ignoratis autem etiam originem istam deis uestris de isto patibulo prouenisse. nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant | necesse est. plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio excedit si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. huic igitur exordio et uelut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, uel aes uel argentum II uel quodcumque placuit deum fieri, transmigratur. a cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam. crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. exempli gratia dictum erit: nempe de oliuae nucleo et nuce persici et grano | piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem [*]( 1 faria A forma rudi palo et solo staticulo ligni informis Salmasius: formarum dipalo et solistaticulo ligni infirmis A 2 maior Goth: maius A 4 antem nasci* licet A sectili fort. 5 trucum A corr. 8 istam] simulacrorum fort., fictam Hartelius 11 quo cumq A 13 ipsi Goth nostro Goth: nostri A 14 sq. est. quod ... obliquatio .., si uulgo caput Goth, ca ... Bal*, Hild* 15 derigitur Wissowa obliquatio excedit Oehlerus: obliquati ....... A, obliquatio ....... Goth*, obliquatio ..... Hild*, obliquatio cornuat Goth, obliquatio tenditur fort. 16 feceris Goth: fe ...... A, fe ..... Bal* 17 intexta paulatim Goth: intex .. ... latim Goth*, intext.... latim Hild* 18 menbra A 19 placuit argillae Goth: placu ....... lae Bal* 20 praeparatio Goth: prae ... tio A, prae .... tio Goth* 21 uel argentum om. Goth transmigratura Oehlerus 25 oliue A nunce A )
83
sui generis. eam si transferas uel de brachiis eius in aliam subole utaris, cui deputabitur, quod de traduce prouenit? non illi grano aut nuci aut nucleo? nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum transmissus per secundum. nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad ori!ginem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo con in genere. sic igitur in genere deorum crucem originem colitis; | hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud uos simulacrorum siluae propagantur. ad manifesta iam. uictorias ut numina, et quidem augustiora, quanto laetiora, ueneramini. constructione | quo melius extollant, cruces erunt, intestina quodammodo | tropaeorum. itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, si signa adorat, signa deierat, signa ipsi Ioui praefert. sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. sic etiam in cantabris atque uexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, | siphara illa uestes crucum sunt. erubescitis, opinor, incultas II et nudas cruces colere.