Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum: hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis [*]( 25] cf. Tac. hist. 5, 3. 4. ) [*]( 1 constuprantur Goth: constupra. tur A 2 famosum Goth: fumosum A 3 extinctu A 6 super add. Goth 7 perinde scripsi: proinde A 8 ut scripsi: aut A 9 puniantur scripsi: puniuntur A 11 quo Ditis scripsi: quod Ditis Oehlerw, quodistis A, quo Dis Rig 12 quo Rig: quod A 13 in caluitio pennatulus Rig: incaluit ioppenaculus A, in caluitio penaculus Goth caducaeo A 14 simulantia ex simulantie A 15 queque A inquietant Goth: inquietanti d 16 di addidi 17 factitant Rig: facitant A 18 ista scripsi: ita A suscipiunt Goth quare Goth: qua A 19 ....... A, contemptis Oehlerus 20 postremo Goth 21 esse quos scNpsi: quos esse A auersamur Goth 23 sed** d nihil deesse uidetwr monstuosae A corr. 25 his A )

81
exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut uoluit argumentatus, Iudaeos refert in expeditione uastis in locis | aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, | indicibus fontis usos euasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. inde opinor praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. at enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum lo quacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. ubi ergo is deus fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memora- bili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non uelrerentur extraneum. sed quid ego defendam professus interim conlfessionem temporalem omnium in uobis ex pari transferendorum? credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis uos eadem habere nobiscum? sane uos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus conlsecratis. et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.