Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed quid te in lacrimas fletusque commoueo P ecce nunc consolatum esse te cupio, qui me solari ipse non possum. non deerit nobis ille, mihi crede, non deerit: intererit de se sermocinantibus, adstabit orantibus: quodque iam hodie praestare dignatus est, uidendum se in gloria sua saepe praebebit, et adsidua, sicut ante paululum fecit, benedictione nos proteget.

inde secundum ordinem uisionis caelum se sequentibus patere monstrauit et quo sequendus esset edocuit: quo spes nostra tendenda, quo animus dirigendus, instruxit. quid tamen fiet, frater? quod mihi ipse sum conscius, conscendere arduum illud iter ac penetrare non potero: ita sarcina molesta me praegrauat et peccati mole depressum, negato in astra conscensu, saeua miserabilem ducit in tartara.

spes tamen superest, illa sola, illa postrema, ut quod per nos obtinere non possumus, saltim pro nobis orante Martino mereamur. sed quid te, frater, diutius occupo epistula tam loquaci demororque uenturum? simul iam pagina inpleta non recipit.

mihi tamen haec fuit ratio, sermonem istum longius proferendi, ut quia doloris nuntium epistula deferebat, eadem tibi ex quadam nostri confabulatione praestaret charta solacium. [*]( 1 en AF: enim V, sed im punct., et v 2 haec om. A 3 solacium om. F pr. m. 4 me et infelicem V corr. 5 erit AFV: erit mihi v II iocunda V 6 ora V 8 aput de aliut V 9 consulatum V II te esse A 10 solari QV: consolari AFv et corr. m. 2 V || crede, non, non deerit v 14 nos om. A II nisionis V: uisionis qua (quia Fpr. m.) AFv 15 sequentibus se AFv 16 tenenda Q 17 ipsi F 18 illud F: illum AQV II iter V: om. AFv II penitrare A 19 necato V 23 epistulam iam V, tam om. Fpr. m. 25 praeferendi V 27 carta AF p EipL epistula. seueri. ad aurilium diac de adsumptione. beati. martini epL et conf. v, ExpL epistola Seueri ad aurelium diaconum F ) [*]( 10 )

146
EPISTVLA TERTIA.

Sulpicius Seuerus Bassulae parenti uenerabili salutem.

Si parentes liceret in ius uocari, te plane expilationis furtique ream ad praetoris tribunal iusto dolore traheremus. quid enim non conquerar, quam a te patior iniuriam? nullam mihi domi chartulam, nullum libellum, nullam epistulam reliquisti: ita furaris omnia, ita uniuersa diuulgas.