Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

iam uero aduersus omnes poenas adque supplicia quibus plerumque humana cessit infirmitas, ita a confessione Domini non recedens, inmobilis obstitisset, ut laetus ulceribus congaudensque cruciatibus quaelibet inter tormenta risisset.

Sed quamquam ista non pertulerit, inpleuit tamen sine cruore martyrium. nam quas ille pro spe aeternitatis humanorum dolorum non pertulit passiones, fame, uigiliis, nuditate, ieiuniis, opprobriis inuidorum, insectationibus inproborum, cura pro infirmantibus, sollicitudine pro periclitantibus? quo enim ille dolente non doluit?

quo scandalizante non ustus est? quo pereunte non gemuit? praeter illa cotidiana illius aduersum uim humanae spiritalisque nequitiae diuersa certamina, dum in eo uariis temptationibus adpetito semper exsuperat fortitudo uincendi, patientia expectandi, aequanimitas sustinendi.

o uere ineffabilem uirum, pietate, misericordia, caritate, quae cum cotidie etiam in sanctis uiris saeculo frigente frigescat, in illo tamen usque ad finem aucta in dies perseuerauit! quo ego illius bono uel specialiter fruitus sum, cum me indignum [*]( 1 uirtute AFQ V: uirtatibus v 4 eculeum mei: equuleum v 6 isaia- num A, eseianum V 8 lamminis FV: lammis A, laminis v II desecari AFV: dissecari edd. inepte II at si ed. Ald. 10 ueritati V: ueritatis AFv 15 obstitisset AFQV: stetisset v 17 pertulerit F: tulerit AFv 18 tamen V: tamen etiam AFv 24 aduersum uim scripsi: nim om. libri; adueraum humanas spiritalesque nequitias coni. de Prato 25 in eum V II tomptionibus A II exsuperet F 27 0 om. V 28 quae cum — frigiscat V, quae - frigescit AFv 29 anta V 30 fruetus V )

145
et non merentem unice diligebat.

en rursus lacrimae fluunt imoque de pectore gemitus erumpit. in quo mihi post haec homine similis requies, in cuius erit caritate solacium? me miserum, me infelicem! poterone umquam, si diutius uixero, non dolere, quod Martino superstes sum? erit post haec uita iucunda, erit dies aut hora sine lacrimis? aut tecum, frater dilectissime, potero illius mentionem habere sine fletu? aut umquam loquens apud te aliud quam de illo loqui potero?