Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

unde hoc, quod ad Martini infirmitatem uocatur, plenum est dignitatis et gloriae, siquidem periculosissimo [*]( 1. Acta Apost. 28, 4. ) [*]( 1 dixsisse V, sed dix in ras. II hic homo homida (sic) est A 2 fa.ta A II siuerunt 3 codd. Grisel. et A: sinaerunt FQV, Beel prior n tn F punctata, sinunt e 6 adquin V pr. m. : adque V corr. alioquin AFv 8 mouebatur F corr. 13 instabile V 14 minor mihi AFv 15 ob- aorbuit AFQ 16 itaque V corr. ex adque II nescio V: haud scio AFv 17 quam supra Vorstius 18 aut] an V 20 ex is (add. h 8. l.) V 22 et V: om. AFtJ 23 hominibus V: hominibus atque omnibus AFv 24 adque deest in V margine laesa 26 et V: om. AFv II uicti V 27 infirmitate V )

140
casu temptatus euicerit. ceterum omissum hoc a me in libello illo, quem de uita illius scripsimus, nemo miretur, cum ibidem sim professus me non omnia illius facta conplexum: quia si persequi uniuersa uoluissem, inmensum uolumen legentibus edidissem. neque enim sunt tam parua, quae gessit, ut omnia potuerint conprehendi.

sed tamen hoc, de quo quaestio incidit, latere non patiar et rem omnem, ut gesta est, referam, ne forte consilio hoc, quod ad uituperationem beati uiri poterat opponi, praetermisisse uideamur.